|
His igitur expletis, agendum est de numismate, in cuius usu vita
hominis regulatur et sic per consequens omne dominium sed praecipue
regnum propter varios proventus quos ex numismate percipit. Unde et
dominus quaerens a Pharisaeis simulatorie tentantibus ipsum: cuius
est, inquit, imago haec et suprascriptio? Cumque respondissent:
Caesaris, sententiam quaesiti super ipsos retorsit, dicens: reddite
ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, quasi ipsum
numisma sit causa ut in pluribus tributa solvendi. De materia autem
numismatis, et qualiter sit regi necessarium talibus abundare, supra
satis est pertractatum. Sed nunc ipsum accipiamus prout est mensura
quaedam per quam superabundantia et defectus reducuntur ad medium, ut
philosophus in V Ethic. dicit. Ad hoc enim inventum est numisma ut
solvantur lites in commerciis et sit mensura in commutationibus. Et
licet multa sint genera commutationum, ut ex philosopho habemus I
Politic., ista tamen expeditior est inter omnes, propter quod
inventum dicitur esse numisma. Unde et politia Lycurgi, qui Parthis
et Lydis primo leges tradidit, in quibus numisma prohibebat, solam
commutationem ex alterutrum mercibus permittens, per philosophum
reprobatur, ut ex iam dictis apparet. Unde et ipse concludit eodem
libro Ethic. numisma constitutum propter commutationis necessitatem,
quia per ipsum expeditius fit commercium ac tollitur in commutando
materia litis. Quam quidem doctrinam habemus ab Abraham patre
nostro, qui per multa tempora fuit ante Lycurgum et omnes
philosophos. Unde de ipso scribitur in Gen., quod agrum emit pro
sepultura suorum pretio quadringentorum siclorum publicae ac probatae
monetae. Sed quamvis ex se numisma sit necessarium, proprium tamen
est in omni regimine, sed praecipue regis; cuius duae sunt causae:
unam accipimus ex parte regis, aliam vero ex parte populi subiecti.
Quantum ad primum, numisma sive moneta propria ornamentum est regis et
regni et cuiuslibet regiminis, quia in ea repraesentatur imago regis,
ut Caesaris, sicut dictum est supra; unde in nulla re tanta potest
esse claritas memoriae eius, eo quod nihil sic per manus hominum
frequentatur, quod ad regem vel quemcumque dominum pertineat, quantum
numisma. Amplius autem: in quantum moneta regula est et mensura rerum
venalium, in tantum monstratur sua excellentia, ut videlicet imago
ipsius sit in nummo regula hominum in ipsorum commerciis. Unde moneta
dicitur quia monet mentem, ne fraus inter homines, cum sit mensura
debita, committatur; ut imago Caesaris sit in homine quasi imago
divina, sicut Augustinus exponit pertractans dictam materiam.
Numisma vero dicitur, quia nominibus principum effigieque designatur,
ut tradit Isidorus. Per quod manifeste apparet quod ex numismate
maiestas dominorum relucet, et ideo civitates et castri sive principes
sive praelati hoc pro sua gloria singulariter ab imperatoribus
impetrant, ut habeant speciale numisma. Rursus numisma proprium cedit
in commodum principis, ut dictum est supra, quia per ipsum mensurantur
tributa et quaecumque exactiones quae fiunt in populo, ut in lege
mandabatur divina, circa oblationes videlicet et redemptiones
quascumque sacrificii loco. Amplius autem: ipsius factura propter
auctoritatem principis causatur commodum regi, quia nulli alii licet
sub eadem figura et superscriptione cudere, ut iura gentium mandant.
In qua quidem, etsi liceat suum ius exigere in cudendo numisma,
moderatus tamen debet esse princeps quicumque vel rex sive in mutando
sive in diminuendo pondus vel metallum, quia hoc cedit in detrimentum
populi, cum sit rerum mensura, sicut supra dictum est: unde tantum
est mutare monetam sive numisma, quantum stateram sive quodcumque
pondus. Hoc autem quomodo Deo displiceat, in Prov. scribitur:
pondus, inquit, et pondus, statera et statera utrumque abominabile
est apud Deum. De quo et graviter rex Aragonum reprehenditur ab
Innocentio Papa, quia numisma mutaverat diminuendo in populi
detrimentum. Propter quod et filium obligantem se per iuramentum
dictam servare monetam, a dicto absolvit iuramento, eidem mandans ut
ipsam ad pristinum statum reformaret. Iura etiam in numismatibus
favent mutuis et pactionibus quibuscumque. Mandant enim solvi mutua et
pacta servari iuxta illius temporis numisma in omni mensura qualitatis
et quantitatis. Concluditur ergo qualiter unicuique regi numisma
proprium est necessarium. Sed etiam ex parte populi adhuc numisma
regis proprium est necessarium, ut etiam ex iam dictis apparet.
Primo, quia expeditior est in commutationibus mensura. Rursus, quia
certior inter populares est. Multi enim sunt qui alias monetas
ignorant, et sic de facili possunt simplices praeveniri fraude, quod
est contra formam regalis regiminis: circa quod Romani principes
providerunt. Unde tradunt historiae quod tempore domini nostri Iesu
Christi in signum subiectionis Romanorum unum erat numisma in toto
orbe terrarum, in quo erat Caesaris imago, quam statim cognoverunt
Pharisaei suscitati a domino Iesu Christo ad discooperiendum eorum
fraudem: et istud numisma decem usuales valebat denarios, quod
solvebat quilibet teloneariis praedictorum principum, sive eorum
gerentibus vicem in provinciis vel civitatibus seu castris. Rursus:
proprium numisma fructuosius est. Cum enim extraneae monetae
communicantur in permutationibus, oportet recurrere ad artem
campsoriam, cum talia numismata non tantum valeant in regionibus
extraneis quantum in propriis: et hoc sine damno esse non potest. Et
praecipue accidit in partibus Theutoniae et regionibus
circumstantibus, propter quod coguntur, cum de loco ad locum
transeunt, massam auri vel argenti secum deferre, et quantum
commutationibus rerum venalium indigent tantum vendunt. Unde
philosophus in libro IV Politic. species pecuniarum distinguens sive
artis pecuniariae sive numismaticam, sive campsoriam, obolostaticam et
tocos, primam solam dicit esse naturalem, quia ad commutationem rerum
naturalium ordinatur: quod facit proprium numisma, et non aliud, ut
ex iam dictis apparet. Propter hoc ipsam solam commendat aliis
supradictis spretis, et de quibus infra dicetur. Concludendum est
igitur in omni regimine pro conservatione dominii, et praecipue
regalis, necessarium esse numisma proprium, sive ex parte populi sive
ex parte regis vel regiminis cuiuscumque.
|
|