Caput 14. Qualiter ad bonum regimen regni et cuiuscumque dominii sive politiae pondera et mensurae sunt necessariae, exemplis et rationibus persuadetur

Post haec autem agendum est et de ponderibus et mensuris, quae necessaria sunt ad dominii cuiuscumque regimen conservandum, sicut et numisma, quia cum eis solvuntur tributa, seu etiam quia per ipsa lites diminuuntur et in emptionibus et venditionibus fidelitas servatur: vel quia, sicut et numismata, vitae sunt humanae instrumenta, immo plus imitantur naturalem actionem quam numisma, quia scriptum est in libro sapientiae quod omnia disposuit Deus in numero, pondere et mensura. Si ergo omnes creaturae his tribus limitibus terminantur, magis videtur quod pondus et mensura a natura trahant originem quam numisma, et ideo magis necessaria in republica sive in regno. Amplius autem: pondus et mensura, in quantum talia, semper ordinantur ad mensurata et ponderata, aliter per se nihil sunt; sed numisma, quamvis sit mensura et instrumentum in permutationibus, tamen per se aliquid esse potest, puta, si confletur, erit aliquid, videlicet aurum vel argentum; ergo semper non ordinabitur ad permutationes. Et hoc etiam habet veritatem in aliis speciebus pecuniarum, immo amplius, ut in campsoria, quae non proprie ordinatur ut sit mensura rerum venalium sed magis ad permutationem numismatis. Item in obolostatica, quae consistit circa ponderis excessum in permutationibus: quibus inventis supra pondus, in metalla resolvuntur, ut sunt ponderatores in trabuchetis et aliis ponderibus. Item nec cauchos, id est ars foeneraria, quae magis ordinatur ad numisma sicut ad finem, aliis permutationibus exclusis, de quibus speciebus in IV politicorum agit philosophus, et infra dicetur, et supra est tactum. Rursus: illi actus sunt maxime necessarii in republica sive in regno, qui ex iure naturae procedunt, quia leges institutae per principes idem habent initium, alias iustae leges non essent; sed talia sunt de iure naturae quia adaequant naturalem iustitiam; sic ergo ad naturam regni sive politiae mensurae et pondera sunt necessaria. Hinc est quod primus dux Israelitici populi, videlicet Moyses, ut describit Isidorus, tradendo leges divinas quae primae fuerunt, simul cum illis pondera et mensuras constituit, sive pro cibis et potibus, ut ephi et gomor et modius et sextarius; sive in terris et pannis quae cubitales habent mensuras; sive in auro et argento et numismatibus quae sunt statera et alia pondera. Unde cum dictus Moyses in Levitico exhortaretur populum ad iustitiam faciendam, statim subiungit regulas naturalis iustitiae, ut Origenes ibidem exponit: non facietis, inquit, iniquum aliquid in pondere et mensura. Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius aequusque sextarius. Refert iterum Isidorus quod Sidon Argus Graecis mensuras dedit, ubi tunc florebat Argivorum regnum circa tempora praefati ducis Moysi. Narrant etiam historiae Cererem mensuras agriculturae et frumenti Graecis Siccione tradidisse, unde et dea frumentaria et Demetria est vocata. Ex his ergo apparet quod naturaliter oportet regem vel quemcumque dominum ad bonum ipsorum regimen mensuras et pondera populo sibi subiecto tradere, propter causas iam dictas et exemplo dictorum principium de quibus nunc est actum.