Caput 15. Quod oportet regem et quemlibet dominum ad conservationem sui status adhibere sollicitudinem ut de aerario publico provideatur pauperibus: et hoc exemplis et rationibus probat

Est autem et aliud quod est ad bonum regimen pertinens regni sive provinciae vel civitatis vel cuiuscumque principatus, ut videlicet de communi aerario provideatur per principem, qui praesit, indigentiis pauperum, pupillorum et viduarum, ac advenis et peregrinis assistat. Si enim natura quaecumque non deficit in necessariis, ut philosophus dicit in III de caelo et mundo, multo minus et ars, quae imitatur naturam. Inter omnes autem artes ars vivendi et regendi superior et amplior est, ut tradit Tullius de Tusculanis quaestionibus. Ergo reges et principes in necessariis deficere non debent indigentibus, immo potius subvenire. Praeterea: reges et principes vices Dei gerunt in terris, per quos Deus mundum gubernat sicut per causas secundas. Unde et Samuel propheta spretus in dominio, cum querelam proponeret coram Deo, responsum habuit quod non ipsum Israeliticus populus spreverat, sed Deum, cuius videlicet vices gerebat. Et in Prov. dicitur: per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Sed Deo specialiter est cura pauperum, ad naturae ipsorum defectum supplendum. Propter quod sic agit divina providentia circa indigentem, sicut pater erga filios impotentes, de quibus amplior incumbit sollicitudo propter ampliorem necessitatem. Unde et ipse dominus sibi reputat fieri specialiter quod fit pauperi, ipso attestante, qui dicit: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ergo ad istum defectum pauperum supplendum, sicut vices Dei gerentes in terris, principes et praelati sunt debitores, et sicut patres, quos cogit officium esse auxiliatores subditorum, ut philosophus dicit in VIII Ethicorum, ipsorum cum effectu beneficii specialem debent curam habere. Talem autem sollicitudinem habuit Philippus rex Macedo circa Phisiam: quem, ut scribit Vegetius libro III de re militari, cum prius haberet offensum, audiens ipsum licet nobilem habere tres filias, et cum ipsis inopia premi, ab admonentibus, de hoc quaerens utrum melius foret partem aegram corporis abscindere quam curare, familiariter accersivit, et accepta de facultatum domesticarum pecunia instruxit, et fideliorem habuit. Amplius autem: quia reges et principes communes habent actiones et universalem diligentiam subditorum, cum non sufficiat homo solus ad proprias actiones, oportet quod in multis deficiant, quia talis actio, sive actiones, quae sunt populum gubernare, iudicare, ac unicuique suorum subditorum secundum merita providere, transcendit virtutem naturae: propter quod dicitur, quod est ars artium regimen animarum. Et arduum est valde ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat vitae alienae. Secundum quam causam Sauli assumpto et uncto in regem per Samuelem prophetam praecipitur, quod ascenderet ad cuneum prophetarum, ut ibidem per elevationem mentis prophetando cum eis, circa populum gubernandum ex divina influentia haberet notitiam agendorum; quod et factum fuit, ut patet I Reg. Unde impossibile est reges et principes non errare propter dictam causam, nisi ad illum qui omnia gubernat et omnium est conditor se convertant. Et propter hanc causam dicitur in Eccli. de regibus Israelitici populi, quod praeter David, Ezechiam et Iosiam, qui fuerunt viri spirituales et a Deo illuminati, omnes peccaverunt domino. Isti autem defectui subvenitur per eleemosynae beneficium unde pauperes sustententur; sicut per Danielem prophetam dictum est illi principi ethnico regi Babylonis Nabuchodonosor, qui in toto oriente generalis erat monarcha: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum converte. Sunt ergo ipsae eleemosynae quas faciunt principes indigentibus quasi quidam fideiussor coram Deo pro ipsis ad solvendum debita peccatorum, ut philosophus dicit de numismate respectu rerum venalium. Et sicut numisma est mensura in permutationibus pro vita corporali, ita eleemosyna in vita spirituali propter quod in Eccli. dicitur: eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam oculi conservabit. Ex his igitur satis est manifestum qualiter opportunum est regibus et cuicumque domino in ipsorum dominio, de communi aerario reipublicae, sive regali, pauperibus providere. Hinc est quod in singulis provinciis, civitatibus et castris, ad talia ministeria exercenda sunt hospitalia instituta, sive per reges sive per principes et cives ad pauperum inopiam sublevandam, et non solum apud fideles, sed etiam infideles. Domos enim instituebant hospitalitatis ad pauperum subventionem, quas Iovis hospitalia nominabant, ut patet in libro II Mach., propter effectum benevolentiae et pietatis qui eidem attribuitur planetae secundum astrologos. De Aristotele etiam tradunt historiae quod Alexandro exhortatorias litteras destinavit, quod pauperum inopiae memor esset ad prosperitatem sui regiminis augmentandam.