|
His habitis agendum est de cultu divino, ad quem reges et principes
studere debent toto conatu et sollicitudine, sicut ad finem debitum.
Et ideo hic in hoc ultimo capitulo traditur de quo rex ille magnificus
Salomon in Eccle. scribit: finem loquendi omnes pariter audiamus.
Deum time et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo. Et
quamvis iste finis omnibus sit necessarius, divinus videlicet cultus et
reverentia per observantiam mandatorum, ut iam dictum est, regi tamen
magis competit, et huius rei est magis debitor propter tria quae sunt
in ipso, quia videlicet homo, et quia dominus, et quia rex. Quia
homo singulariter a Deo creatus; caeteras enim creaturas Deus dicendo
fecit, cum vero hominem creavit, dixit: faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram. Unde apostolus in actis apostolorum refert
verba Arati poetae dicentis: ipsius enim genus Dei sumus. Ex hac
ergo parte debitores sumus omnes Deo in generali ad divinam
reverentiam, quod est primum praeceptum primae tabulae; unde dicitur
populo Israelitico in Deuteronomii VI per Moysen, et per
consequens nobis: audi, Israel, dominus Deus tuus, Deus unus
est. Quasi ipse solus sit cui debetur reverentia et honor, in quantum
ab ipso solo creati sumus et singulari quadam praerogativa producti.
Et propter hoc, habita consideratione tanti beneficii, subdit Moyses
in eodem statim loco, dicens: diliges dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et in tota anima tua, et in tota fortitudine tua; in hoc volens
ostendere quod totum Deo debeamus quod sumus. Et in recognitionem
eius praeceptum de decimis fuit institutum, ad quod quilibet obligatur
in quantum est ex iure divino non in quantitate numeri sed cuiuscumque
rei ex dicta iam causa. Sed quamvis quilibet ad hoc sit obligatus,
plus tamen princeps etiam sicut privata persona, in quantum plus
participat de nobilitate humanae naturae ratione sui generis unde trahit
originem et inde nobilitatem, ut philosophus probat in sua rhetorica.
Qua consideratione motus Caesar Augustus, qui et Octavianus, ut
historiae tradunt, divinos honores non sustinens qui eidem exhibebantur
a Romano populo propter corporis eius pulchritudinem et animi
probitatem, suum creatorem et factorem quaesivit a Sybilla
Tiburtina, quem et invenit et adoravit, prohibuitque edicto publico
ne ipsum ulterius aliquis de dicto populo adoraret, vel Deum aut
dominum vocaret. Amplius autem et in quantum dominus, quia non est
potestas nisi a Deo, ut apostolus dicit ad Rom. Unde et vices Dei
gerit in terris, ut dictum est supra. Propter quod tota virtus domini
ex Deo dependet, sicut eius ministri. Ubi autem est dependentia in
dominio, necessaria est superioris reverentia, quia per se nihil est,
ut in ministris regalium curiarum contingit. Propter quod in
Apocalypsi quotiescumque agitur de caelestium spirituum ministerio,
qui per seniores tanquam maturiores in actionibus et animalia quae
potius aguntur quam agant ex vehementi irradiatione divina et in
ministerio designantur, semper de eisdem subiungitur quod ceciderunt in
facies suas, et adoraverunt Deum. Qui quidem duo actus sunt latriae
seu divini cultus. Unde et ille Nabuchodonosor monarcha in oriente,
ut scribitur in Daniele, quia suum dominium non recognoscebat a Deo,
secundum suam imaginationem in bestiam est translatus, et dictum est
ei: septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur
excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit det illud. Circa
quod etiam monitus Alexander, ut historiae tradunt, cum proposito
vadens in Iudaeam destruendi regionem, cum appropinquanti Hierusalem
ei irato in albis summus pontifex occurrisset cum ministris templi,
mansuefactus et de equo descendens, ipse eum vice Dei reveritus est,
et ingressus templum maximis honoravit donis et gentem totam pro divina
reverentia libertate donavit. Non solum autem sicut homo et dominus ad
divinum obligatur cultum, sed etiam sicut et rex, quia inunguntur oleo
consecrato, ut patet de regibus Israelitici populi qui oleo sancto
inungebantur manibus prophetarum, unde et Christi domini vocabantur
propter excellentiam virtutis et gratiae in coniunctione ad Deum,
quibus praediti esse debebant; secundum quam unctionem consequebantur
quamdam reverentiam et delationem honoris. Propter quod etiam David,
quia praecidit clamidem regis Saulis, percussit pectus suum in
poenitudinis signum, ut scribitur in libro I Reg. Rex etiam David
cum lamentabiliter deplorat mortem Saulis et Ionathae, ita querelam
proponit de allophylorum irreverentia, quod sic occiderant regem Saul
quasi non esset unctus oleo, ut in fine scribitur II libri regum.
Cuius sanctitatis etiam argumentum assumimus ex gestis Francorum et
beati Remigii super Clodoveum, regem primum Christianum inter reges
Francorum, et delatione olei desuper per columbam, quo rex praefatus
fuit inunctus, et inunguntur posteri signis et portentis, ac variis
curis apparentibus in eis ex unctione praedicta. Amplius autem et in
dicta unctione, ut Augustinus ait de civitate Dei, figurabatur rex
verus et sacerdos, iuxta Danielem prophetam: cum venerit, inquit,
sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra. In quantum igitur figuram
gerunt in hac unctione illius qui est rex regum, et dominus
dominantium, ut dicitur in Apocalypsi, qui est Christus dominus
noster, debitores sunt reges ad ipsum imitandum, ut sit debita
proportio figurae ad figuratum, umbrae ad corpus: in quo verus ac
perfectus cultus divinus includitur. Patet igitur quam necessarium sit
cuilibet domino ut sit Deo devotus et reverens, sed praecipue regi ad
conservationem sui regiminis. Cuius exemplum trahimus quidem a primo
urbis rege, videlicet Romulo, ut historiae tradunt. In primordio
enim sui regiminis in urbe Romana fabricavit asylum, quod templum
pacis nominabat, multis amplians gratiis: pro cuius nomine et
reverentia omnem sceleratum qui ad ipsum confugeret, cuiuscumque status
esset, reddebat immunem. Qualem autem habuerint exitum posteri eius,
qui in divino cultu fuerunt negligentes, et qui fuerunt ferventes,
scribit Valerius maximus in principio libri sui. Quid vero dicam de
deicolis regibus sive veteris sive novi testamenti? Omnes enim qui ad
divinam reverentiam fuerunt solliciti, feliciter suum consummaverunt
cursum; qui vero e contra, infelicem consecuti sunt exitum. Tradunt
etiam historiae quod in qualibet monarchia ab initio saeculi tria se
invicem per ordinem comitata sunt: divinus cultus, sapientia
scholastica et saecularis potentia. Quae quidem tria se invicem per
ordinem consequuntur, et in rege Salomone ex suis meritis conservata
sunt, quia per divinam reverentiam, cum descendit in Hebron locum
orationis assumptus in regem, consecutus est sapientiam et ex utroque
ulterius in regali virtute super reges sui temporis excellentiam. Cum
vero a vero cultu Dei recessit, infelicem exitum habuit, ut patet in
III Lib. Reg. Haec igitur de pertinentibus ad regimen
cuiuscumque dominii, sed praecipue regalis, in hoc libro in tantum
sint dicta.
|
|