Caput 4. Continuatio

Quia ut Seneca dicit de tranquillitate animi, ad serenum: danda est animis remissio. Meliores enim aptioresque requieti resurgunt, quasi prosit animo temperate deliciis uti, ut sal in ciborum coctura pro ipsorum suavitate, quod superflue immissum illos corrumpit. Amplius autem: si id quod est ad finem ut finis quaeritur, tollitur et destruitur ordo naturae. Sicut si faber quaerit martellum propter se ipsum, aut carpentarius serram, sive medicus medicinam, quae ordinantur ad suos debitos fines. Finis autem quem rex in civitate sui regiminis debet intendere, est vivere secundum virtutem; caeteris autem quilibet uti debet sicut his quae sunt ad finem, et quantum est necessarium in prosequendo finem. Hoc autem non contingit in his qui superflue delectationibus innituntur, quia tales delectationes non ordinantur ad finem iam dictum, imo quaeri videntur ut finis; quo quidem modo videbantur velle uti illi impii, qui in Lib. sapientiae, dicuntur non recte cogitantes, ut dicta Scriptura testatur: venite, fruamur bonis quae sunt, quod ad finem pertinet, et utamur creatura, tanquam in iuventute celeriter, et caetera quae ibidem sequuntur. In quibus immoderatus usus delectabilium corporis, ut iuvenilis aetatis ostenditur, et digne a Scriptura reprehenditur. Hinc est, quod Aristoteles in Ethic. usum delectabilium corporis usui ciborum assimilat, qui amplius minusve sumpti sanitatem corrumpunt, qui autem commensurati sunt, et salvant et augent. Ita de virtute contingit circa amoenitates et delicias hominum.