|
His igitur sic deductis quae ad substantiale esse civilitatis, sive
politiae, seu regalis regiminis requiruntur, ad quorum institutionem
et providentiam rex principaliter debet intendere, agendum est de
quibusdam quae ad regem pertinent in relatione ad subditos, unde et
suum regimen quietius gubernetur. Et quamvis supra aliqualiter sit
tactum in genere, nunc in specie est tractandum ad maiorem
declarationem eorum quae sunt agenda per principem. Primum quidem ut
in singulis partibus sui regiminis abundet in divitiis naturalibus,
quas sic vocat Aristoteles in I suae Politic. vel quia naturalia
sunt, seu quia homo ipsis naturaliter indiget, ut sunt praedia,
vineta, nemora, sylvae, vivaria diversorum animalium et avium
genera, de quibus Paladius Palatinus, comes Valentiniano
imperatori, ad praefata exhortans, luculentissimo stylo ac diffusius
documentum eidem tradidit. Hinc etiam Salomon rex volens ostendere
magnificentiam sui regiminis: aedificavi, inquit, mihi domos,
plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis
arboribus, extruxi mihi piscinas ad irrigandum sylvam lignorum
germinantium. Cuius quidem triplex ratio sumi potest. Una sumitur ex
parte usus ipsius rei, qui quidem delectabilior esse videtur in re
propria quam aliena, eo quod magis unita. Unio enim est amoris
proprietas, ut tradit Dionysius. Ad amorem autem sequitur
delectatio. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum
affert. Amplius autem et ipsa diligentia operis exercita circa
praedicta, in qua quidem homo sibi congaudet, quanto est opus
difficilius. Magis enim amamus cum non est facile quod sumitur, ut
philosophus dicit. Ex qua ratione et filios diligimus et quamlibet
nostram facturam secundum mensuram operis. Adhibendo igitur
sollicitudinem circa proprias divitias naturales iam dictas, gratiores
iam fiunt quam alienae; et si gratiores, delectabiliores ipsas
dicemus. Secunda ratio sumitur ex parte officialium regis. Si enim
ipsos oporteat recurrere ad convicaneos pro necessariis vitae sui
domini, interdum scandala generantur in subditis vel ex rerum
commercio, in quo laedit avaritia quae ementem vel vendentem
concomitatur, vel fraus conturbat, unde in Prov. dicitur: malum
est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, tum gloriabitur, quasi
fraude vendentem praevenerit; et in Eccli. monemur cavere a
corruptione emptionis et negotiatorum, quasi hoc sit proprium eorum in
mercando. Amplius autem, ex commercio contrahitur familiaritas ad
foeminas, per quod vel ex incauta locutione in alterutrum, aut
aspectu, aut gestu causatur zelotypia inter cives, et inde contra
regimen provocantur. Sed etiam tertia ratio hoc idem confirmat, quam
accipimus ex parte rerum venialium. Victualia enim quae venduntur, ut
in pluribus non carent sophismate, et ideo non sunt tantae efficaciae
sicut propria ad nutriendum: unde idem Salomon in Prov.: bibe,
inquit, aquam de cisterna tua, in hoc comprehendens omne nutrimentum
sed praecipue potum, quia facilius potest sophisticari, et ipsum minus
a sua natura et puritate remotum, citius de ipsius malitia indicat.
Rursus, propria victualia sunt maioris securitatis in sumendo, quia
possunt facilius ab extraneo venenari, vel esse nociva, quam si in
proprio horreo vel cellario reponantur. Unde et propheta Isaias in
exaltatione retributionis viri iusti: panis, inquit, datus est ei,
et aquae eius fideliores sunt: quasi propria cibaria et potabilia
securiora sint ad sumendum.
|
|