|
Non solum autem praedicta ad naturales divitias pertinent, sed et
diversa genera animantium ex eadem ratione et causa, ut in
praecedentibus est ostensum. In quibus primo patri, tanquam
praedominanti toti humanae naturae, datum est privilegium regendi et
dominandi, ut in Genesi scribitur: crescite, inquit dominus, et
multiplicamini, et replete terram, et dominamini piscibus maris et
volatilibus caeli et cunctis animantibus quae moventur super terram.
Unde ad regiam maiestatem pertinet his omnibus uti et abundare, et
quanto plus in his dominatur, tanto plus primi domini principatum habet
similiorem, cum omnia sint ad usum hominis deputata in creationis
primordio. Propter quod philosophus dicit in I Politic. quod
venatio animalium sylvestrium naturaliter est iusta, quia per eam homo
sibi vindicat quod suum est. Et de piscatione et aucupatione similiter
dici potest; unde et natura aves rapaces providit, et canes ad
huiusmodi officium exercendum. Quia vero in piscibus non est aptitudo
loci ad talia ministeria, loco canum et avium homo retia adinvenit.
Ad supplementum igitur et decorem regni rex indiget supradictis,
quibusdam quidem ad usum et esum, ut sunt pisces et aves, armenta boum
et greges ovium, quibus Salomon abundavit, ut scribitur in Eccle.
et in III Lib. Reg., ad sui magnificentiam ostendendam. Aliis
autem animalibus rex indiget ad ministerium, ut sunt equi et muli,
asini et cameli ad diversa ministeria deputati, secundum varias
consuetudines regionum. Horum igitur omnium rex copiam habere debet,
quantum eidem est possibile, sive de animantibus deputatis ad esum,
sive ad ministerium, et propter causam iam dictam de aliis divitiis
naturalibus; quia res propriae delectabiliores sunt, ut superius est
ostensum, et tanto plus, quanto plus habent de ratione vitae, unde
magis accedunt ad divinam assimilationem, quae est maior causa amoris.
Adhuc aliae sunt causae in praedictis, propter quas expedit regi ipsis
abundare ut propriis. Primo autem ad hoc movet natura, quae
delectatur ex suo opere, dum considerat in eis novum continue modum
procedendi in suis actibus, sive in vivendo, sive in generando, sive
in parturiendo, ex quibus consurgit in dominis admiratio et ex
admiratione delectatio. Quod autem nutritiva sit causa dilectionis et
per consequens delectationis, apparet in Exod. in filia Pharaonis,
quae Moysen nutriri fecit, et postea ibidem subiungitur, quod post
nutritionem ipsum sibi adoptavit in filium. Qua ratione dicit dominus
in Oseae: ego quasi nutricius Ephraim, in hoc insinuans suum
affectum ad populum. Amplius autem, et ipsorum venatura sive
sylvestrium animalium sive aliorum, pro quibus se principes et reges
gymnasiis exponunt et filios suos submittunt, valet ad robur
acquirendum corporis et conservandum sanitatem, et cordis vigorandam
virtutem, si temperate utantur, ut philosophus tradit in Ethic. et
hoc cum in pace quiescunt ab hostibus, ut solent reges Franciae et
Angliae talibus uti, et ut de germanis in gestis Francorum scribit
Ammonius. Rursus, equitatura ad hoc idem movetur, qua reges esse
debent ornati ad decorem regni et eiusdem contra hostes defensionem, ad
quod aptiores redduntur et expeditiores si propria habeant equorum
armenta, ut mos est regibus ac principibus orientis; quemadmodum et de
Salomone scribitur in III Reg., quod in sua florens prosperitate
habebat quadraginta millia praesepia equorum curalium et undecim millia
equorum equestrium, quos custodiebant supradicti regis praefecti.
Praeterea, si de animantibus agatur quae ordinantur ad esum, adhuc
magis competit habere propria sive quadrupedia, sive reptilia, id est
pisces, quia omnibus his homo delectabilius utitur ex hoc quod melius
nutriuntur et aptiora efficiuntur ad esum: tum quia re cognita in
utendo magis gaudemus, tum etiam quia securius et liberius nobis
offeruntur ad esum, quod est actus magis nostrae proportionatus
naturae, ex quo et delectabilius agit. Amplius autem, et causa
communis iam dicta superius ad hoc facit, scilicet vitatio commercii
cum civibus, quod potest esse scandali adminiculum praecavendum
officialibus regis. Rursus, hoc exigit magnificentia regis, ut
transeuntibus in cibis et potibus uberius administretur et largius; hoc
autem fit expeditius si reges abundent gregibus et armentis.
Concluditur ergo ex praedictis quod divitiae naturales necessariae sunt
regi, ut in singulis regionibus proprias habeat ad sui regiminis et
regni munimen.
|
|