|
Sed de artificialibus divitiis, ut est aurum et argentum et alia
metalla, et ex ipsis conflata numismata, necessaria sunt regi ad
munimen regiminis sui. Supposito enim quod collegium sit necessarium
secundum naturam ad regimen constituendum sive politiam, et per
consequens rex et quicumque dominus, qui multitudinem regat; oportet
ulterius concludere de sibi connexo, videlicet thesauro, ut est aurum
et argentum, et ex eis conflatum numisma, sine quo suum regimen rex
congrue et opportune exercere non potest; quod quidem ostendi potest
multiplici via. Prima quidem manifestatur ex parte regis. Homo enim
in commutationibus faciendis, auro vel argento, sive numismate utitur
ut instrumento. Unde philosophus dicit in V Ethic. quod numisma est
quasi fideiussor futurae necessitatis, quia continet omnia opera sicut
ipsarum pretium. Si ergo quilibet indiget, multo magis rex: quia si
simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis. Rursus, virtus
proportionatur naturae, et opus virtuti. Natura autem status regalis
quamdam habet universalitatem, eo quod communis est populo sibi
subiecto: ergo et virtus et similiter opus. Si ergo status dominorum
secundum suam naturam est communicativus, ergo virtus et operatio.
Hoc autem esse non potest sine numismate, sicut nec faber nec
carpentarius sine propriis instrumentis. Item ad idem. Secundum
philosophum IV Ethic., virtus magnificentiae magnos sumptus
respicit; magni autem sumptus ad magnanimum pertinent, qui est rex,
ut ipse philosophus tangit ibidem. Unde in Esther scribitur de
Assuero, qui in oriente dominabatur centum et viginti septem
provinciis, quod in convivio, quod fecit principibus sui regni,
ministrabatur in cibis et potibus prout exigebat magnificentia regis;
hoc autem sine instrumento vitae fieri non potest, quod est numisma,
sive aurum vel argentum: quare idem quod prius. Concluditur ergo ex
parte regis, eidem thesaurum esse necessarium, qui artificiales
divitias continet. Secunda via sumitur in comparatione ad populum,
sive in genere, sive in specie: quia ad hoc debet rex abundare
pecuniis, ut possit suae domui providere in necessariis et suorum
subvenire necessitatibus subditorum. Ut enim tradit philosophus
VIII Ethic., sic se rex habere debet ad populum, sicut pastor ad
oves et sicut pater ad filios. Sic se habuit Pharao ad totam terram
Aegypti, ut in Genesi scribitur. De publico enim aerario frumentum
emit, quod ingruente fame distribuit, secundum prudentiam Ioseph, ne
populus fame deficeret. Salustius etiam narrat sententiam Catonis in
Catilinar. qualiter respublica profecit Romanis: quia aerarium
publicum viguit Romae, quo deficiente ad nihilum est redacta, ut
temporibus eiusdem Catonis dicit accidisse. Amplius autem, quodlibet
regnum sive civitas sive castrum sive quodcumque collegium assimilatur
humano corpori, sicut ipse philosophus tradit, et hoc idem in
Policrato scribitur: unde comparatur ibidem commune aerarium regis
stomacho, ut sicut in stomacho recipiuntur cibi et diffunduntur ad
membra, ita et aerarium regis repletur thesauro pecuniarum et
communicatur atque diffunditur pro necessitatibus subditorum et regni.
Rursus et in specie hoc idem contingit. Turpe est enim, et multum
regali reverentiae derogat, a suis subditis mutuare pro sumptibus regis
vel regni. Amplius autem, ex hac subiectione mutui sustinetur a
dominis ut per subditos sive quoscumque fiant super regnum exactiones
indebitae, unde status enervatur regni. Item ad idem. In mutuis
saepe mutuans scandalum patitur, quia haec est natura mutuantis, ut
difficile sit ei mutuum reddere. Unde sententia fertur esse Biantis,
unius de septem sapientibus: amico a te mutuante pecuniam, et ipsum et
pecuniam perdis. Necessarium est igitur regi artificiales divitias
congregare ex causis iam dictis in comparatione ad populum sive in
genere, sive in specie. Tertia autem via ad hoc idem probandum
accipitur in respectu ad res sive personas extra regis dominium
constitutas: quarum quidem duo sunt genera. Unum videlicet
inimicorum, contra quos oportet aerarium publicum regis esse plenum.
Et primo pro sumptibus suae familiae; secundo pro stipendiis militum
conductorum, cum contra hostes movet exercitum; tertio ad praesidia
resarcienda vel constituenda, ne hostes invadant terminos sui regni.
Aliud autem genus in augmentum tendit sui regni, unde et necessarius
regi est thesaurus. Contingit enim interdum regiones gravari vel
penuria, vel onere debitorum, aut etiam ab hostibus, et recurrunt
tunc ad regni subsidium, quibus subveniendo cum instrumento vitae,
quod est aurum vel argentum, vel quodcumque numisma, subiiciuntur
eidem, et sic augmentatur regnum. Liquet ergo ex dictis regi
necessarias esse artificiales divitias ad conservationem sui regiminis
ex tribus causis iam dictis. Unde etiam in Iudith scribitur quod
Holofernes, princeps Nabuchodonosor, quando invasit regiones Syriae
et Ciliciae cum exercitu magno, tulit aurum et argentum multum nimis
de domo regis, paratum videlicet ad expeditionem contra suos hostes.
Et hoc idem de Salomone scribitur in libro superius allegato inter
actus regalis magnificentiae. Coacervavi, inquit, mihi aurum et
argentum, et substantiam regum ac provinciarum; substantiam vocans
numismatum thesauros propter tributa ab ipso exacta et patris sui
David, ut patet II et III Lib. Reg. Et hoc ideo quia,
secundum philosophum in Ethic., humanae vitae sunt instrumentum, ut
dictum est supra. Nec istud contradicit divino praecepto tradito a
domino in Deut. per Moysen, quantum ad reges et principes populi.
Ibi enim lex scribitur de rege, quod non habeat auri vel argenti
immensa pondera. Quod quidem intelligendum est ad ostentationem, sive
fastum regalem, ut de Craeso, rege Lydiorum, narrant historiae, ex
qua causa ruinam passus est, quia captus a Cyro rege Persarum, nudus
in alto monte patibulo est affixus; sed ad subventionem regni omnino
est necessarium propter causas iam dictas.
|
|