|
Non solum autem divitiis oportet regem esse munitum, sed etiam
ministris. Unde et ille magnus rex Salomon in praeallegato libro
dicit de se ipso: possedi servos et ancillas et familiam multam nimis.
Quod autem possidetur, in dominio videtur esse possidentis; et ideo
hoc distinguendum est circa dominium incidenter. Duplex enim
principatus ab Aristotele ponitur in sua politica, quorum quilibet
suos habet ministros (licet plures ponat in V Politic., ut supra
est distinctum, et infra etiam declarabitur:) politicus videlicet et
despoticus. Politicus quidem quando regio sive provincia sive civitas
sive castrum per unum vel plures regitur secundum ipsorum statuta, ut
in regionibus contingit Italiae et praecipue Romae, ut per senatores
et consules pro maiori parte ab urbe condita. Horum autem dominium
convenit amplius quadam civilitate regere, eo quod in ipsa sit continua
de civibus sive extraneis regiminis alternatio: sicut de Romanis
scribitur in I Mac., ubi dicitur quod per singulos annos committunt
uni homini magistratum suum dominari universae terrae suae. Unde
duplex est in tali dominio ratio, quare subditi non rigide possint
corrigi, ut in regali dominio. Una sumitur ex parte regentis, quia
temporaneum est eius regimen. Ex hoc enim diminuitur eius sollicitudo
in sibi subditis, dum considerat suum tam brevi tempore dominium
terminari. Propter quod et iudices populi Israel, qui politice
iudicabant, moderatiores fuerunt in iudicando quam reges sequentes.
Unde Samuel qui dictum populum certis iudicavit temporibus, sic ait
ad ipsos, volens ostendere suum regimen fuisse politicum, et non
regale quod elegerant: loquimini, inquit, de me coram domino et
Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum, si quempiam
calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu alicuius munus
accepi; quod quidem qui regale dominium habent non faciunt, ut infra
patebit, et in I Lib. Reg. dictus propheta ostendit. Amplius
autem, modus regendi in dictis partibus ubi politicum est dominium,
mercenarius est; mercede enim domini conducuntur. Ubi autem merces
pro fine praefigitur, non tantum intenditur regimini subditorum, et
sic per consequens temperatur correctionis rigor. Unde et dominus in
Ioan. dicit de talibus: mercenarius autem et qui non est pastor, cui
non est cura de ovibus, quia scilicet ad tempus praeponitur, videt
lupum et fugit. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est, quasi
ipsa merces sit sibi finis regiminis, et subditos sibi postponat:
propter quod et antiqui Romani duces, ut scribit maximus Valerius,
curam gerebant reipublicae sumptibus propriis, ut M. Curius et
Fabricius et multi alii; unde reddebantur ad curam politiae audaciores
et magis solliciti, quasi tota in hoc esset eorum intentio et maior
affectus: et in talibus verificatur Catonis sententia, quam
Salustius refert in Catilinario: unde respublica ex parva effecta est
magna, quia in illis domi fuit industria, foris iustum imperium,
animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius.
Secunda autem ratio unde dominium politicum oportet esse moderatum ac
cum moderatione exercitum, sumitur ex parte subditorum: quia talis est
eorum dispositio secundum naturam proportionata tali regimini. Probat
enim Ptolomaeus in quadripartito regiones hominum esse distinctas
secundum constellationes diversas, quantum ad eorum regimen,
circumscripto semper secundum ipsum super stellarum dominium imperio
voluntatis. Unde regiones Romanorum sub Marte ponuntur ab ipso, et
ideo minus subiicibiles. Propter quod ex eadem causa praefata gens
esse ponitur insueta pati cum suis terminis et subdi nescia, nisi cum
non possit resistere; et quia impatiens alieni arbitrii, et per
consequens superioris invida. Inter Romanos praesides, ut in I
Mac. scribitur, nemo portabat diadema nec induebatur purpura: et
ulterius subditur effectus istius humilitatis, quia non est invidia nec
zelus inter eos. Quadam igitur placabilitate animi, ut natura
requirit subditorum illius regionis, et incessu humili rempublicam
gubernabant, quia ut tradit Tullius in Philippicis, nullum maius
armatorum praesidium charitate et benevolentia civium, qua oportet
principantem esse munitum, non armis. Et hanc etiam sententiam refert
Salustius de Catone, quantum ad antiquos patres Romanos. Rursus ad
idem: confidentia subditorum, sive de exoneratione dominii regentium
sive dominandi in suo tempore congruo, reddit ipsos ad libertatem
audaces, ne colla submittant regentibus: unde oportet politicum
regimen esse suave. Amplius autem: est certus modus regendi, quia
secundum formam legum sive communium, sive municipalium, cui rector
astringitur: propter quam causam et prudentia principis, quia non est
libera, tollitur et minus imitatur divinam. Et quamvis leges a iure
naturae trahant originem, ut Tullius probat in Tract. de legibus,
et ius naturae a iure divino, ut testatur David propheta: signatum
est, inquiens, lumen vultus tui super nos, domine, deficiunt tamen
in particularibus actibus, quibus omnibus legislator providere non
potuit ex ignorantia subditorum futurorum. Et inde sequitur in
regimine politico diminutio, quia legibus solum rector politicus
iudicat populum, quod per regale dominium suppletur dum, non legibus
obligatus, per eam censeat quae est in pectore principis: propter quod
divinam magis sequitur providentiam, cui est cura de omnibus, ut in
libro sapientiae dicitur. Patet igitur qualis est principatus
politicus, et modus eius regendi. Nunc videndum est de principatu
despotico.
|
|