|
Est autem hic advertendum quod principatus despoticus dicitur qui est
domini ad servum, quod quidem nomen Graecum est. Unde quidam domini
illius provinciae adhuc hodie despoti vocantur: quem principatum ad
regalem possumus reducere, ut ex sacra liquet Scriptura. Sed tunc
est quaestio, quia philosophus, in I Politic. dividit regale contra
despoticum. Hoc autem in sequenti libro declarabitur, quia ibidem
occurrit definienda materia: sed nunc sufficiat per divinam Scripturam
probare quod dicitur. Traduntur enim leges regales per Samuelem
prophetam Israelitico populo, quae servitutem important. Cum enim
petivissent regem a Samuele iam aetate defecto, et filiis suis non
iuste dominantibus modo politico ut iudices alii dicti populi fecerant,
consulto domino respondit: audi, inquit, vocem populi in his quae
loquuntur. Verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis.
Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi currus
et equites et praecursores quadrigarum suarum, et constituet aratores
agrorum suorum et messores segetum ac fabros armorum suorum; filias
quoque vestras faciet sibi focarias, unguentarias ac panificas, et sic
de aliis conditionibus ad servitutem pertinentibus, quae in I Lib.
Reg. traduntur, per hoc quasi volens ostendere quod regimen
politicum, quod erat iudicum et suum fuerat, fructuosius erat populo,
cuius tamen superius contrarium est ostensum. Ad cuius dubii
declarationem sciendum est quod ex duplici parte regimen politicum
regali praeponitur. Primo quidem, si referamus dominium ad statum
integrum humanae naturae, qui status innocentiae appellatur, in quo
non fuisset regale regimen sed politicum, eo quod tunc non fuisset
dominium quod servitutem haberet, sed praeeminentiam et subiectionem in
disponendo et gubernando multitudinem secundum merita cuiuscumque, ut
sic vel in influendo vel in recipiendo influentiam quilibet esset
dispositus secundum congruentiam suae naturae. Unde apud sapientes et
homines virtuosos, ut fuerunt antiqui Romani, secundum imitationem
talis naturae regimen politicum melius fuit. Sed quia perversi
difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus, ut dicitur
in Eccle., in natura corrupta regimen regale est fructuosius, quia
oportet ipsam naturam humanam sic dispositam quasi ad sui fluxum
limitibus refraenare. Hoc autem facit regale fastigium. Unde
scriptum est in Prov.: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne
malum intuitu suo. Virga ergo disciplinae, quam quilibet timet, et
rigor iustitiae sunt necessaria in gubernatione mundi, quia per ea
populus et indocta multitudo melius regitur. Unde apostolus ad Rom.
dicit, loquens de rectoribus mundi, quod non sine causa gladium
portat, vindex in iram ei qui malum agit. Et Aristoteles dicit in
Ethic. quod poenae in legibus institutae sunt medicinae quaedam.
Ergo quantum ad hoc excellit regale dominium. Amplius autem, et
situs terrae secundum stellarum aspectum regionem disponit, ut dictum
est supra: unde videmus quasdam provincias aptas ad servitutem,
quasdam autem ad libertatem. Propter quod Iulius Caesar et
Amonius, qui describunt gesta Francorum et germanorum, eos mores et
actus attribuunt eisdem, in quibus etiam nunc perseverant. Romani
autem cives aliquo tempore vixerunt sub regibus, a Romulo videlicet
usque ad Tarquinium superbum, cuius cursus Ann. 264 fuit, ut
historiae tradunt. Sic et Athenienses post mortem Codri regis sub
magistratibus vixerunt, quia sub eodem climate constituti.
Considerantes enim quod dicta regio magis apta foret, ex causis iam
dictis, ad politicum regimen, sic ipsam rexerunt usque ad tempora
Iulii Caesaris sub consulibus, dictatoribus et tribunis, quod fuit
quadringentorum quadraginta quatuor annorum. In quo quidem tempore,
ut dictum est supra, tali regimine multum profecit respublica. Patet
igitur qua consideratione politiam regno et regale dominium politiae
praeponimus.
|
|