Caput 10. Habita distinctione dominii, hic distinguitur de ministris secundum differentiam dominorum, et quaedam genera ministrorum ostendit omnibus dominis communia. Postea probat servitutem in quibusdam esse naturalem

His igitur sic deductis, videndum est de ministris, quia regiminis sunt complementum: quia sine eis quodcumque dominium transire non potest, ut per eos secundum gradum personarum exerceantur officia, distribuantur opera et administrentur necessaria, sive in regno sive in quacumque republica, et secundum merita cuiuscumque in ea contenti. Unde et primus dux in Israelitico populo Moyses a Iethro cognato suo merito redarguitur, ut patet in Exodo, quia ipse solus satisfaciebat populo suo sine ministris: stulto, inquit, labore consumeris tu et populus iste qui tecum est, et ultra vires tuas est, nec poteris sustinere. Provide, inquit, viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac denarios, qui iudicent populum. Hoc idem et de Romanis invenitur, quia cum regum regimen cessasset ab urbe, Brutus, factus consul, parum in consulatu solus urbem rexit; sed moventibus bellum Sabinis eidem per senatum adiunctus est dictator qui dignitate consules praeibat, quorum primus Lartius vocatus est. Hoc etiam tempore adiunctus est magister equitum qui dictaturae obsequeretur, quorum primus spurius Cassius. Post haec, quasi circa idem tempus, instituti sunt tribuni qui in favorem populi essent. Quod pro tanto sit dictum, ad ostendendum quod regimen cuiuscumque collegii sive provinciae sive civitatis vel castri, sine ministerio diversorum officialium bene regi non potest. Sed circa hoc distinguendum de eis videtur secundum diversitatem regiminis, quia oportet ministros dominis cuiuscumque regiminis esse conformes, sicut membra capiti: unde regimen politicum ministros requirit secundum qualitatem politiae. Propter quod hodie in Italia omnes sunt mercenarii sicut et domini, et ideo agunt sicut mercede conducti, non ad utilitatem subditorum sed ad lucrum suum, praestituentes in mercede finem. Quando vero gratis ministrabant, ut antiqui Romani, tunc eorum sollicitudo figebatur ad rempublicam sicut ad finem, et inde proficiebant, sicut maximus Valerius narrat de Camillo qui precatus est quod si alicui deorum felicitas Romanorum nimia videretur, eius invidia suo et non reipublicae incommodo satiaretur. Sed regalis regiminis alii sunt ministri perpetuis officiis deputati ad ministrandum regi pro suo suique populi fructu, ut sunt comites, barones et milites simplices, feudatarii, qui ex suo feudo et ipsi et sui successores ad regni gubernacula sunt obligati perpetuo. Unde patet et ministros esse necessarios cuicumque dominio, et secundum ipsius dominantis conditionem ministros debere constitui. Propter quod et in Eccli. dicitur: secundum iudicem populi, sic et ministri eius; et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Distinguuntur autem et alia quatuor genera ministrorum a philosopho in politica, qui haberi possunt regimini magis coniuncti. Quidam enim sunt, quos habet civilitas sive regimen omnino necessarios ad vilia officia exercenda dominorum, de quibus natura providit ut sint gradus in hominibus, sicut et in aliis rebus. Videmus enim in elementis esse infimum et supremum; videmus etiam in mixto semper esse aliquod praedominans elementum. In plantis etiam quaedam deputata sunt ad humanum cibum, quaedam ad fimum, et eodem modo in animalibus; sed et in homine inter membra corporis similiter erit. Hoc idem consideramus in relatione corporis ad animam et in ipsis etiam potentiis animae in alterutrum comparatis; quia quaedam ordinatae sunt ad imperandum et movendum, ut intellectus et voluntas; quaedam ad serviendum eisdem secundum gradum ipsarum. Ita inter homines erit, et inde probatur esse aliquos omnino servos secundum naturam. Amplius: autem: contingit aliquos deficere a ratione propter defectum naturae: tales autem oportet ad opus inducere per modum servile, quia ratione uti non possunt, et hoc iustum naturale vocatur. Haec autem omnia philosophus tangit in I Politic. Sunt autem et alii ministri ad idem deputati officium alia ratione, ut in bello devicti; quod lex humana non sine ratione sic statuit ad acuendum bellatores pro republica fortiter pugnandum, ut videlicet victi subiiciantur victoribus iure quodam, quod philosophus in praedicto loco iustum legale appellat. Unde isti, quamvis vigeant ratione, ad statum tamen rediguntur servorum quadam militari lege ad acuendum corda bellantium, et hunc modum observaverunt Romani. Unde tradunt historiae Titum Livium tantae eloquentiae virum a Romanis captum in servitutem redactum, sed propter suam probitatem a Livio nobilissimo Romano, sub cuius ditione traditus erat manumissus, ab ipso cognomen accipiens, Titus Livius est vocatus: quem libertati tradidit pro filiis instituendis liberalibus artibus, cui ante non licuisset secundum principum instituta. Hoc etiam et lex divina praecepit, ut in Deuteronomio patet. Sunt autem et alia duo genera ministrorum in familia assistentium: videlicet vel mercede conductorum, seu servientium quadam benevolentia et amore ad sui honoris cumulum vel virtutis profectum, ut sunt ministrantes principi in domestica domo, sive de re militari sive aucupii sive venationis sive in aliis rebus familiaribus domus: de quibus non est modo dicendum per singula, et pro quibus quis captat vel amicitiam vel gratiam dominorum vel mercedem reportat vel virtutis laudem acquirit; unde in Prov. dicitur quod acceptus est regi minister intelligens; et in Eccli.: si est tibi servus fidelis, sit tibi sicut anima tua. Concludendum est igitur quod ad complementum regni et fulcimentum regiminis, quae dicta sunt supra de divitiis et ministris, princeps debet esse munitus; propter quod philosophus dicit in VIII Ethic. quod non est rex qui per se non est sufficiens, et omnibus bonis superexcellens: quibus omnibus superabundavit rex Salomon, ut patet in III Lib. Reg., sed praecipue in ornatu et ordine ministrorum: de quo admirata regina Saba: maior est, inquit, sapientia tua quam rumor quem audivi. Beati viri tui et servi tui, hi qui astant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.