|
Post haec autem ad robur dominii, sive regalis sive politici,
necessariae sunt munitiones, ad quas se conferant domestici regis vel
ipse rex; cuius rei documentum accipimus a rege David qui, postquam
cepit Hierusalem, accepit montem Sion pro suo munimine, ibique arcem
suam vocavit civitatem. Hoc adducebantur usque ad Mello, ipsamque
arcem suam vocavit civitatem. Hoc autem ubique reges observant quod in
singulis civitatibus et castris speciale habent praesidium sive arcem,
ubi degit regis familia et officiales eiusdem; cuius quidem rei multae
sunt causae. Una sumitur ex parte principum, quia expedit eis esse in
loco tuto, ut in regendo, corrigendo et gubernando sint magis securi,
et in exequendo iustitiam efficiantur audaces. Unde et Romani
consules et senatores tutiorem elegerunt locum, videlicet Capitolium,
de quo narrant historiae quod tota occupata ab hostibus urbe Roma, in
ipso permanserunt illaesi. Amplius autem, et regis suaeque familiae
maior honestas hoc exigit, ne vel eorum commercio cum subditis
vilificetur in conspectu populi ipsorum maiestas, vel ex incauto
aspectu, ubi maxima requiritur pudicitia (sicut senes populi Troiani
se habebant ad Helenam, ut philosophus dicit in Ethic.) populus
regis indignationem incurrat, vel ipse rex et sui se dehonestandi in
subditis occasionem assumant; in quem casum lapsus est rex David circa
uxorem Uriae, scutiferi Ioab, quam lavantem vidit de solario domus
regiae, ut scribitur in II libro regum. Secunda ratio sumitur ex
parte populi, qui magis sensibilibus movetur quam ratione ducatur.
Cum enim vident magnificos sumptus regum in munitionibus, facilius ex
admiratione inclinantur ad obedientiam et ad suis parendum mandatis, ut
philosophus dicit in VI Politic. Amplius autem minorem causam
habent rebellandi seu subiiciendi se hostibus, dum nimium infestantur.
Cum enim ministros reges munitionibus habent praesentes, sollicitantur
audacius ad defensionem sui. Sic et Iudas Machabaeus fecit de arce
Sion, quam devictam cinxit muris fortissimis et turribus altis pro
defensione patriae contra hostes, ut scribitur in I Mac. Et
similiter in Bethsuram munitiones fortissimas extruxit contra faciem
Idumaeae. Rursus ad idem: necessariae sunt munitiones principibus
pro conservandis divitiis, quibus abundare debent, ut dictum est
supra, et ut eisdem possint cum sua familia liberius uti, unde et
ministri fiant ad praeparandum necessaria promptiores, quod est
delectabilius ac honorificentius etiam in domestica domo. Hoc enim est
proprium in humanis actibus, quod ex ordine debito causant speciem sive
pulchritudinem tanquam in re proportionata et commensurata in suis
partibus: unde consequitur in nobis spiritualis laetitia, quae ex se
quasi extasim facit, quam passa videtur regina Saba in aspectu ordinis
ministrorum curiae Salomonis, ut superius est ostensum.
|
|