Liber 3


Caput 1. Consideratur et probatur omne dominium esse a Deo, considerata natura entis

Et quia cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud, ut in Prov. scribitur quod et ille magnus monarcha in oriente, Cyrus videlicet rex Persarum, per publicum confitetur edictum. Post victoriam enim de Babylonia consecutam, quam usque ad solum destruxit, ac occiso Balthassar rege ibidem, sicut historiae tradunt, sic ait, ut in principio libri Esdrae patet: haec dicit Cyrus rex Persarum: omnia regna mundi dedit mihi dominus Deus caeli. Inde manifeste apparet a Deo omne provenire dominium sicut a primo dominante. Quod quidem ostendi potest triplici via quam philosophus tangit, quia vel in quantum ens, vel in quantum motor, vel in quantum finis. Ratione quidem entis: quia oportet omne ens ad ens primum reducere, sicut ad principium omnis entis, ut et omne calidum ad calidum ignis, ut patet per philosophum in secundo Metaph. Qua ergo ratione omne ens ex ente primo dependet, eadem et dominium, quia ipsum super ens fundatur, et tanto super nobilius ens quanto ad dominandum super homines in natura coaequales eisdem praeponitur. Unde et causam habet non superbiendi, sed humane suum populum gubernandi, ut Seneca dicit in epistola ad Lucilium. Propter quod in Eccli. dicitur: rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Sicut ergo omne ens ab ente primo dependet, quod est prima causa, ita et omne dominium creaturae a Deo sicut a primo dominante et primo ente. Amplius autem: omnis multitudo ab uno procedit et per unum mensuratur, ut patet per philosophum in decimo primae philosophiae; ergo eodem modo et multitudo dominantium ab uno dominante trahit originem, quod est Deus: sicut videmus in regalibus curiis quod in diversis officiis multi sunt dominantes, sed omnes ex uno dependent, videlicet rege. Propter quod philosophus in decimosecundo primae philosophiae dicit quod sic se habet Deus, sive prima causa, ad totum universum, sicut dux ad totum exercitum, a quo tota multitudo castrorum dependet. Unde et ipse Moyses in Exod. Deum ducem populi vocat: dux, inquit, fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti. A Deo igitur omne dominium habet initium. Rursus ad idem. Virtus est proportionata enti cuius est virtus et adaequatur ei, quia virtus fluit ab essentia rei, ut patet per philosophum in primo et secundo Lib. de caelo. Sicut ergo se habet ens creatum ad increatum, quod est Deus, ita virtus cuiuslibet entis creati ad virtutem increatam, quae etiam est Deus, quia quidquid est in Deo, Deus est. Sed omne ens creatum ab ente increato trahit originem; ergo virtus creata ab increata. Hoc autem in dominio praesupponitur, quia non est dominium ubi non est potentia sive virtus; ergo omne dominium erit ab increata virtute, et haec est Deus, ut supra dictum est, et sic idem quod prius. Unde apostolus dicit ad Hebr. quod Deus portat omnia verbo virtutis suae. In Eccli. etiam scribitur quod unus est altissimus creator omnium omnipotens, rex potens, metuendus nimis, sedens super thronum, dominans Deus. In quibus verbis satis apparet, a quo omnis creatura habet esse, virtutem et operationem, et per consequens dominium, et multo amplius rex, ut superius est ostensum.