Caput 10. De dominio hominis secundum gradum et dignitatem, et primo de dominio Papae qualiter praefertur omni dominio. Dominio Papae qualiter praefertur omni dominio

Recipit igitur divisionem dominium quadrimembrem eadem causa et ratione. Quia quoddam est sacerdotale et regale similiter; aliud autem est regale solum, sub quo imperiale sumitur, et sic de aliis, ut infra patebit. Tertium vero politicum. Quartum autem oeconomicum. Primum autem caeteris antefertur multiplici via: sed praecipua sumitur ex institutione divina, videlicet Christi. Cum enim eidem secundum suam humanitatem omnis sit collata potestas, ut patet in Matth., dictam potestatem suo communicavit vicario cum dixit: ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Ubi quatuor ponuntur clausulae, omnes significativae dominii Petri suorumque successorum super omnes fideles, et propter quas merito summus pontifex Romanus episcopus dici potest rex et sacerdos. Si enim dominus noster Iesus Christus sic appellatur, ut Augustinus probat decimoseptimo de Civ. Dei, non videtur incongruum suum sic vocare successorem, circumscriptis rationibus quae possent adduci, quia satis est clarum. Sed redeundum est ad clausulas iam dictas: quarum una sumitur ex nominis impositi magnitudine, secunda vero ex dominii fortitudine, tertia autem ex dominii amplitudine, quarta ex dominii plenitudine. Primam igitur partem praefatam accipimus, cum dominus dicit: ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. In hoc enim nomine, ut sacri exponunt doctores, sicut Hilarius et Augustinus, dominus potentiam Petri insinuat, quia a petra, quae est Christus, ut dicit apostolus, cuius confessionem Petrus praemiserat, Petrus est appellatus, ut secundum etiam quamdam participationem nomen acquirat et potestatem et audire mereatur: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: quasi totum dominium inter fideles ex Petro dependeat in eius successores. Secunda vero clausula dominii importat fortitudinem. Quod significat verbum quod sequitur: et portae Inferi non praevalebunt adversus eam: quae sunt curiae tyrannorum et persecutorum Ecclesiae, ut doctores sacri ibidem tradunt, sic dictae quia sunt causa omnium peccatorum intra Ecclesiam militantem. Ad tales enim principes omnes scelerati recurrunt, ut accidit in curia Federici et Corradini et Manfredi. Sed tales non praevaluerunt adversus Ecclesiam Romanam; imo omnes mala morte extirpati sunt, quia, ut dicitur in Lib. Sap.: nationis iniquae dirae sunt consummationes. Dominii vero amplitudo ostenditur cum subiungit dominus: et tibi dabo claves regni caelorum. In hoc enim insinuatur nobis potestas Petri et successorum suorum, quae se extendit ad totam Ecclesiam, scilicet militantem et triumphantem, quae per regnum caelorum designantur, quae clauduntur clavibus Petri. Sed dominii plenitudo ostenditur, cum ultimo dicitur: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Cum enim summus pontifex sit caput in corpore mystico omnium fidelium Christi, et a capite sit omnis motus et sensus in corpore vero; sic erit in proposito. Propter quod oportet dicere in summo pontifice esse plenitudinem omnium gratiarum, quia ipse solus confert plenam indulgentiam omnium peccatorum, ut competat sibi quod de primo principe domino dicimus, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quod si dicatur ad solam referri spiritualem potestatem, hoc esse non potest, quia corporale et temporale ex spirituali et perpetuo dependet, sicut corporis operatio ex virtute animae. Sicut ergo corpus per animam habet esse, virtutem et operationem, ut ex verbis philosophi et Augustini, de immortalitate animae patet, ita et temporalis iurisdictio principum per spiritualem Petri et successorum eius. Cuius quidem argumentum assumi potest per ea quae invenimus in actis et gestis summorum pontificum et imperatorum, quia temporali iurisdictioni cesserunt. Primo quidem de Constantino apparet, qui Sylvestro in imperio cessit. Item de Carolo magno, quem Papa Adrianus imperatorem constituit. Item de Ottone I, qui per Leonem creatus et imperator est constitutus, ut historiae referunt. Sed ex depositione principium auctoritate apostolica facta, satis apparet ipsorum potestas. Primo enim invenimus de Zacharia hanc potestatem exercuisse super regem Francorum, quia ipsum a regno deposuit et omnes barones a iuramento fidelitatis absolvit. Item de Innocentio III, qui Ottoni IV imperium abstulit; sed et Federico II hoc idem accidit per Honorium, Innocentii immediatum successorem. Quamvis in omnibus istis summi pontifices non extenderunt manum nisi ratione delicti, quia ad hoc ordinatur eorum potestas et cuiuslibet domini, ut prosint gregi: unde merito pastores vocantur, quibus vigilantia incumbit ad subditorum utilitatem. Alias non sunt legitime domini, sed tyranni, ut probat philosophus, et dictum est supra: unde dominus utitur in Ioanne quadam importuna interrogatione, ter quaerens a suo successore beato Petro quod, si ipsum diligit, gregem pascat, Petre, inquit, amas me? Pasce oves meas. Quasi in hoc consistit tota pastoralis cura, profectus videlicet gregis. Hoc ergo supposito quod pro utilitate gregis agat, sicut Christus intendit, omne supergreditur dominium, ut ex dictis apparet; quod ex visione prima Nabuchodonosor satis est manifestum, de statua videlicet quam vidit, cuius caput aureum, pectus et brachia de argento, venter et femur de aere, tibiae vero ferreae, pedum autem quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Sed dictam statuam dum contemplatur, abscissus est lapis de monte sine manibus, et omnia praedicta contrivit. Hic autem lapis factus est mons magnus et implevit universam terram. Quam quidem visionem Daniel propheta, ut Hieronymus et Augustinus exponunt, ad quatuor monarchias adaptat, Assyriorum videlicet pro aureo capite; Medorum et Persarum pro argento in brachiis et pectore; Graecorum vero monarchiam pro aereo ventre et femore; sed Romanorum ultimo pro tibiis ferreis et pedibus partim ferreis, partim vero fictilibus. Sed post haec suscitabit, ait propheta, dominus Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur, comminuetque universa regna et ipsum stabit in aeternum; quod totum ad Christum referimus; sed vice eius ad Romanam Ecclesiam, si ad pascendum gregem eius intendat. Attendendum etiam quod divina institutio destitui non potest, quia solum dispensatores et ministros assumpsit suos vicarios Christus, sicut apostolus dixit, I ad Cor.: sic nos, inquit, existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Solus enim Christus fundavit Ecclesiam, cuius ministerium Petro et pastoribus commisit. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Unde sacri doctores quamdam potestatem Christo attribuunt, quam Petrus non habuit, nec sui successores, et ipsam potestatem excellentem nuncupant: et sic potestas Petri et successorum eius non adaequatur potestati Christi, immo omnino transcendit. Potuit enim Christus sine Baptismo salvare, propter quod et Hieronymus dicit super Matth., quod nullum sanavit in corpore quem non sanavit in mente, et tamen sine Baptismo, quod tamen Petrus non potuit. Unde et Cornelium centurionem, ut in Act. Apost. legitur, cum tota sua familia baptizavit, etiam post adventum spiritus sancti. Potuit etiam mutare Christus formam sacramentorum et materiam, quod Petrus non potuit, nec successores eius. Haec ad praesens dicta sufficiant, subtiliora sapientibus relinquendo, et altiora quae dici possent. In hoc tamen sistat conclusio praesentis capituli: vicarios Christi pastores Ecclesiae cunctis debere praeferri dominiis, ex iam dictis causis.