|
Nunc autem ad regale dominium est procedendum, ubi est distinguendum
de ipso secundum diversas regiones, et prout a diversis varie invenitur
traditum. Et primo quidem in sacra Scriptura aliter leges regalis
dominii traduntur in Deut. per Moysen aliter in I Reg. per
Samuelem prophetam: uterque tamen in persona Dei differenter ordinat
regem ad utilitatem subditorum, quod est proprium regum, ut
philosophus tradit in octavo Ethic.: cum, inquit, constitutus
fuerit rex, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in
Aegyptum, equitatus numero sublevatus. Non habebit uxores plurimas
quae alliciant animam eius, neque argenti aut auri immensa pondera
(quod quidem qualiter habeat intelligi, supra traditur in hoc
libro): describetque sibi Deuteronomium legis huius, et habebit
secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere
dominum Deum suum, et custodire verba eius et caeremonias, et ut
videlicet possit populum dirigere secundum legem divinam. Unde et rex
Salomon in principio sui regiminis hanc sapientiam a Deo petivit, ad
directionem sui regiminis pro utilitate subditorum, sicut scribitur in
III Lib. Reg. Subdit vero dictus Moyses in eodem libro: nec
elevetur cor eius in superfluum super fratres suos, neque declinet in
partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filius
eius super Israel. Sed in I Reg. traduntur leges regni magis ad
utilitatem regis, ut supra patuit in libro II huius operis, ubi
ponuntur verba omnino pertinentia ad conditionem servilem; et tamen
Samuel leges quas tradit, cum sint penitus despoticae, dicit esse
regales. Philosophus autem in octavo Ethic. magis concordat cum
primis legibus. Tria enim ponit de rege in eodem libro, videlicet
quod ille legitimus est rex, qui principaliter bonum subditorum
intendit. Item, qui per se sufficiens reperitur, et qui omnibus
bonis superexcellit, ne videlicet subditos gravet. Item, ille rex
est, qui curam subditorum habet ut bene operentur, quemadmodum pastor
ovium. Ex quibus omnibus manifestum est quod iuxta istum modum,
despoticum multum differat a regali, ut idem philosophus videtur dicere
in primo Politic. Item, quod regnum non est propter regem, sed rex
propter regnum: quia ad hoc Deus providit de eis, ut regnum regant et
gubernent et unumquemque in suo iure conservent; et hic est finis
regiminis. Quod si ad aliud faciunt, in se ipsos commodum
retorquendo, non sunt reges sed tyranni. Contra quos dicit dominus in
Ezech.: vae pastoribus Israel qui pascunt semetipsos. Nonne greges
pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et
quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis; quod
infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod
confractum non alligastis, quod abiectum non reduxistis, et quod
perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum
potentia. In quibus verbis nobis sufficienter forma regiminis traditur
redarguendo contrarium. Amplius autem: regnum ex hominibus
constituitur, sicut domus ex parietibus, et corpus humanum ex
membris, ut philosophus dicit in tertio Politic. Finis ergo regis
est, ut regimen prosperetur, quod homines conserventur per regem. Et
hinc habet commune bonum cuiuslibet principatus participationem divinae
bonitatis; unde bonum commune dicitur a philosopho in primo Ethic.
esse quod omnia appetunt, et esse bonum divinum; ut sicut Deus, qui
est rex regum et dominus dominantium, cuius virtute principes
imperant, ut probatum est supra, nos regit et gubernat non propter se
ipsum, sed propter nostram salutem, ita et reges faciant et alii
dominatores in orbe. Sed quia nemo militat stipendiis suis unquam, et
quodam iure naturae de suo labore unusquisque debet reportare mercedem,
ut probat apostolus in I ad Cor., hinc habemus quod licet
principibus a suis subditis tributa percipere et annuos census: unde
cum apostolus ad Romanos probasset omne dominium a Deo esse provisum,
ultimo persuadet eisdem retribuere pro labore. Ideo, inquit, et
tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt in hoc ipsi servientes.
Augustinus etiam eadem verba pertractans de verbis domini, hoc idem
probat. Concludendum est ergo legitimum regem secundum formam in
Deuteronomio traditam sic debere regere et gubernare. Ad hoc etiam
exemplis monemur, quia omnibus agentibus contrarium male cessit.
Primo quidem regibus Romanis, quia propter eorum superbiam et
violentiam quam exercebant, eiecti sunt a regno, ut Tarquinius
superbus cum filio, sicut historiae tradunt. Item Achab et Iezabel
uxor eius mala morte interierunt pro violentia quam fecerunt Naboth de
vinea sua, ut in IV Reg. scribitur. Traditur etiam ibi quod canes
linguerunt sanguinem suorum cadaverum in praedicta vinea, in argumentum
maleficii in Naboth commissi. Sed non sic rex David, ut scribitur
in II Lib. Reg. Cum enim vellet altare condere ad Deum placandum
pro numeratione populi fastuosa nimis offensum, aream emit ab Hareuma
Iebusaeo. Ipsoque offerente gratis recusavit rex, et, ut scribitur
in I Paralip., pro praefata area dedit David sexcentos siclos auri
iustissimi ponderis. Per quod habemus, quod principes suis debent
esse contenti stipendiis, nec subditos suos gravare possunt in bonis
eorum et rebus, nisi in duobus casibus, videlicet ratione delicti, et
pro bono communi sui regiminis. Primo enim modo propter ingratitudinem
suos privat feudo fideles; alios autem titulo iustitiae propter quam
sunt concessa dominia, ut dictum est supra. Et in Prov. dicitur,
quod iustitia firmatur thronus regis. Unde et lex divina
transgressores divinorum praeceptorum mandat lapidari et diversis
cruciari poenis: quod quidem consonum videtur, si attendamus ad
quamcumque rem creatam et praecipue ad corpus humanum, quia ut nobilior
pars conservetur, abiicimus viliorem. Amputamus enim manum, ut
conservetur cor et cerebrum, in quibus principaliter hominis vita
consistit, quod lex evangelica approbat. Si, inquit, oculus tuus
scandalizat te, sive manus, sive pes (quod pro gradu hominum accipit
Augustinus), erue eum, et proiice abs te, quia melius est ad vitam
ingredi debilem vel claudum, quam duos oculos et duas manus habentem
mitti in Gehennam. Item quod pro bono reipublicae possit exigere,
sicut pro defensione regni vel pro quacumque alia causa pertinente
rationabiliter ad bonum commune sui dominii, ratio est in promptu:
quia supposito quod humana societas sit naturalis, ut probatum est
supra, omnia necessaria ad communem conservationem dictae societatis
erunt de iure naturae; hoc autem est in proposito. Sic igitur
supposito legitimo dominio regali, potest rex exigere a subditis quod
ad bonum ipsorum requiritur. Praeterea: ars imitatur naturam in
quantum potest, ut philosophus in secundo Physic. tradit, sed natura
non deficit in necessariis; ergo nec ars. Sed inter omnes artes ars
vivendi est melior et amplior, ut tactum est supra, et probat Tullius
in Tusculanis quaestionibus, eo quod caeterae artes ordinantur ad
ipsam. Sic et in necessitatibus regni, quod pertinet ad
conservationem socialis humanae vitae, rex, qui est artifex
architectus dictae societatis, non debet deficere, sed omnem defectum
supplere cum ipsa societate. Et ideo concludendum est quod isto casu
possunt legitime exactiones, et talliae, ac census sive tributa
imponi, dummodo non transcendant necessitatis metas. Unde Augustinus
de verbis domini exponens illud Matthaei: reddite quae sunt
Caesaris, Caesari; igitur, inquit, quod Caesar praecipit,
ferendum est; quod imperat, tolerandum: sed fit intolerabile, dum
praedam exactores accumulant. Et postea exponens verbum Ioannis
Baptistae, quod militibus dixit: neminem concutiatis, neque
calumniam faciatis, sed estote contenti stipendiis vestris; hoc,
inquit, sumi potest de militibus, praetoribus, cunctisque
rectoribus. Quicumque enim sibi stipendia publice decreta
consequitur, si amplius quaerit, tamquam calumniator et concussor
sententia Ioannis condemnatur. Ex hac ergo duplici parte principatus
despoticus ad regale reducitur: sed praecipue ratione delicti propter
quod servitus est introducta, ut Augustinus dicit Lib. undevicesimo
de Civ. Dei. Licet enim etiam in primo statu fuisset dominium, non
tamen nisi officio consulendi et dirigendi, non libidine dominandi vel
intentione subiiciendi serviliter, ut dictum est supra. Leges vero
traditae de regali dominio Israelitico populo per Samuelem prophetam,
hac consideratione sunt datae, quia dictus populus propter suam
ingratitudinem, et quia durae cervicis erat, merebatur tales audire.
Interdum enim dum populus non cognoscit beneficium boni regiminis,
expedit exercere tyrannides, quia etiam hae sunt instrumentum divinae
iustitiae: unde et quaedam insulae et provinciae, secundum quod
historiae narrant, semper habent tyrannos propter malitiam populi,
quia aliter, nisi in virga ferrea, regi non possunt. In talibus ergo
regionibus sic dyscolis necessarius est regibus principatus despoticus,
non quidem iuxta naturam regalis dominii, sed secundum merita et
pertinacias subditorum. Et ista est ratio Augustini in praedicto iam
libro. Philosophus etiam in tertio Politic., ubi distinguit genera
regni, ostendit apud quasdam barbaras nationes regale dominium esse
omnino despoticum, quia aliter regi non possent, quod quidem dominium
praecipue viget in Graecia et apud Persas, saltem quantum ad regimen
populare. Haec igitur de dominio in tantum sint dicta, et qualiter
principatus despoticus ad ipsum reducitur, et unde dividitur contra
politicum, quod in capitulo de dominio politico adhuc clarius
ostendetur.
|
|