|
De imperiali vero post praedicta dominia congruum videtur esse
dicendum, quia medium tenet inter politicum et regale, quamvis
universalius, et ideo quantum ad haec praeponi deberet regali; sed
alia causa est quare postponitur, quam nunc praetermittimus. Circa
hoc quidem tria pro nunc sunt attendenda. Unum de nomine, quia nomen
istud a supremo dominio fastuose et elate trahit originem, quasi omnium
dominus: unde et ille superbus Nicanor, cum rogaretur a Iudaeis ut
deferret diei sanctificationis, hoc est sabbato, cum arrogantia ab
eisdem quaerens si erat potens in caelo, qui imperavit agi diem talem,
responsoque accepto quod erat potens in caelo dominus Deus: et ego,
inquit, cum fastu non modico, sum potens super terram, qui impero
arma sumi. Propter quam causam ipse postea divinitus turpiter a Iuda
Machabaeo, ut scribitur in II Mach., captus in bello,
amputatisque capite et manu dextera, quam contra templum erexerat,
mala morte vitam finivit. Quaedam autem alia nomina istius dominii
assumpta sunt a quibusdam excellentibus viris dicti principatus propter
aliquam praerogativam in eis repertam, ut Caesar a Iulio, ut
historiae tradunt, sit dictus, quia ut scribit Isidorus Lib.
Etymolog. IX caeso mortuae matris utero prolatus est, vel quia cum
caesarie natus: a quo imperatores sequentes sic vocati sunt, quia
comati essent. Sed Augustus, ab augendo rempublicam, primus vocatus
est Octavianus, ut idem Isidorus scribit. Secundum autem quod hic
attendimus, est de processu istius imperii, quia supra est tactum de
quadruplici monarchia; sed nos quintam possumus addere, et de qua
infra dicemus. Prima fuit Assyriorum, cuius caput Ninus fuit
tempore Abrahae patriarchae, quae duravit 1240 annos, ut scribit
Augustinus Libr. quarto de Civ. Dei, usque ad Sardanapalum, qui
propter merita muliebria perdidit principatum, sed Arbaces transtulit
ad Medos et Persas. Quo tempore regnavit procax dux Romanorum, ut
idem doctor in duodevicesimo dicit. Secunda vero monarchia, videlicet
Medorum et Persarum, duravit usque ad tempora Alexandri, 233
annos, quando videlicet devincitur Darius a praedicto principe, ut
scribit idem doctor in eodem, Lib. decimosecundo. Sed monarchia
Graecorum in Alexandro incepit, et in eodem finitur. De quo dicitur
in I Mach. quod regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.
Sed quamvis Graeci non habuerint universale dominium, viguit tamen
regnum Macedonum usque ad mortem Alexandri, de quo et praedictus
liber mentionem facit, annis 485, ut Augustinus scribit in eodem
decimosecundo Lib., in quo praedictus princeps suum inchoavit
dominium, patri suo in eodem regno succedens, ut historiae tradunt.
Post hanc autem monarchiam Romanus principatus vigere incepit.
Tempore enim Iudae Machabaei, qui immediate quasi post mortem
floruit Alexandri, cum Ptolomaeo Lagi concurrente, in Lib. I
Mach., multa de Romanis traduntur. In quibus ipsorum potentia ad
omnes mundi plagas videbatur diffusa, sub consulibus tamen: quia
superstitibus regibus cum finitimis sollicitabantur regionibus, et
modicae adhuc erant virtutis. Duravitque consulatus, immo monarchia,
usque ad tempora Iulii Caesaris, qui primus usurpavit imperium; sed
parum in ipso supervixit, a senatoribus quidem occisus propter abusum
dominii. Post hunc Octavianus filius sororis suae successit, qui
vindicta exercita contra occisores Iulii, interfectoque Antonio, qui
monarchiam tenebat in oriente, solus ipsam obtinuit. Et propter suam
modestiam longo tempore in eo principatum habuit, ac in quadragesimo
secundo anno sui regiminis completa septuagesima sexta hebdomada,
secundum Danielem, sui dominii, cessante regno et sacerdotio in
Iudaea, nascitur Christus, qui fuit verus rex et sacerdos, et verus
monarcha: unde post resurrectionem suam apparens discipulis suis
dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: quod quidem
ad humanitatem oportet referre secundum Augustinum et Hieronymum,
quia de divinitate nulli est dubium quin semper habuerit.
|
|