|
Et haec quinta monarchia, quae successit Romanis, secundum veritatem
omnibus praecellit ex triplici parte. Primo quidem ex annorum
quantitate, quia plus duravit et adhuc durat, et durabit usque ad
mundi renovationem, ut patet in visione Danielis, ut dictum est
supra, et adhuc nunc magis declarabitur. Secundo: apparet eius
excellentia ex dominii universitate, quia in omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Nullus enim angulus
mundi est, nulla plaga, in qua nomen Christi non adoretur. Omnia
enim subiecit sub pedibus eius, ut introducit apostolus in fine I
Epist. ad Cor. In principio etiam Malachiae prophetae ostenditur
istud dominium: ab ortu, inquit, solis usque ad occasum magnum est
nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini
meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit
dominus exercituum. In quo verbo satis apparet quod dominium Christi
ordinatur ad salutem animae et ad spiritualia bona, ut iam videbitur,
licet a temporalibus non excludatur, eo modo quo ad spiritualia
ordinantur: et inde est, quod quamvis Christus adoraretur a magis,
glorificaretur ab Angelis in signum universalis sui dominii, humili
tamen loco iacuit, vilibus involutus pannis. Qua quidem via homines
melius ad virtutem trahuntur quam armorum virtute. Et hoc quidem
intendebat, licet saepius sua uteretur potentia, ut verus dominus.
In humilitate ergo vixit, et demum in Augusto substituit, ut
describeretur universus orbis in ortu domini, ut Lucas Evangelista
testatur. Et in hac descriptione solvebatur census, sive tributum,
ut historiae tradunt, in recognitionem debitae servitutis, non sine
mysterio, quia ille natus erat, qui verus erat mundi dominus et
monarcha, cuius vices gerebat Augustus, licet non intelligens, sed
nutu Dei, sicut Caiphas prophetavit. Unde hoc instinctu dictus
Caesar mandavit tunc temporis, ut narrant historiae, ne quis de
Romano populo dominum ipsum vocaret. Quas quidem vices monarchiae
post Christi veri domini nativitatem gessit Augustus, quatuordecim
annos toto orbe terrarum subacto: quia, ut acta principum Romanorum
describunt, dictus Caesar Augustus quinquaginta sex annos et menses
sex tenuit principatum. Tiberius etiam, qui eidem Augusto
successit, ut narrant historiae, Christum tanquam verum dominum inter
deos transferri voluit, licet impeditus fuerit a superbo et fastuoso
senatu impatiente alicuius dominii. Tertio autem apparet excellentia
monarchiae Christi super alias quatuor praecedentes, ex dominantis
dignitate, quia Deus et homo. Secundum quam considerationem humana
natura in Christo participat infinitam virtutem, ex qua maioris
fortitudinis est et virtutis, supra humanam fortitudinem et virtutem.
Quam quidem describit Isaias quantum ad virtutem temporalem Christi,
unde ipsum monarcham appellamus: parvulus, inquit, natus est nobis,
et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum
eius. Et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus
fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius
imperium, et pacis non erit finis. In quibus verbis omnia tanguntur,
quae requiruntur ad verum principem. Immo transcendit metas omnium
dominorum, ut in sequenti capite declarabitur, et aspicienti patet.
Hic ergo principatus, sive dominium, omnes monarchias, sive dominia
transcendit, annihilat et confringit, quia omnia regna subiiciuntur
eidem: quod per eumdem prophetam praenuntiatum est: vivo ego, dicit
dominus, quia mihi curvabitur omne genu. Et apostolus Paulus, ad
Philipp.: in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium,
terrestrium et Infernorum. De hac monarchia concludit Daniel
exposita Nabuchodonosor sui somnii visione: in diebus, inquit, illis
(hoc est post illas quatuor monarchias Assyriorum, Persarum et
Medorum, Graecorum et Romanorum), suscitabit dominus regnum
caeli, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri non
tradetur, et comminuet universa regna haec, et ipsum stabit in
aeternum. Cuius quidem ratio aeternitatis satis est in promptu, quia
iste principatus aeterno coniungitur, cum iste dominus Deus et homo
sit. Et sic completus est circulus a puncto ad punctum, quia probatum
est supra, a Deo omne dominium originem trahere. In isto vero
principatu, percursis hominum motibus, terminatur principatus sicut in
re immobili, ultra quam non est motus. Et sic oportet ex dictis
concludere, quod istud dominium non potest deficere.
|
|