Caput 14. De monarchia Christi, quo tempore incepit et quomodo latuit, et quare: et duplex assignatur causa suae occultationis, et primo ponitur una

Sed tunc oritur quaestio de isto domini principatu, quando incepit, quia constat multos postea imperasse. Ipse vero abiectam vitam elegit. Unde in Matth., dicitur: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Item, in Ioann. scribitur, quod cum pavisset multitudinem, abscondit se, quia volebant eum populi rapere ac regem facere. Item, in eodem ipse dicit: regnum meum non est de hoc mundo. Ad hanc autem quaestionem est responsio, quia principatus Christi incepit statim in ipsa sui nativitate temporali. Cuius argumenta sunt, in eodem die, Angelorum ministratio et denuntiatio. Unde in Luc. scribitur, quod Angelus ad pastores ait: annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis salvator mundi. Item magorum adoratio. Unde in Matth. dicitur: cum natus esset Iesus in diebus Herodis regis, ecce magi veniunt ab oriente Hierosolymam, dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. In quibus actibus satis est notus principatus eius, ac temporis exordium: prophetatus quidem et praenuntiatus per Isaiam in verbis supra praemissis. Et attendendum quod in sua infantia plus apparuit virtutis et potentiae praetendentis excellentiam sui dominii, quam in adulta aetate, ad insinuandum suam infirmitatem esse voluntariam, non necessariam, quae assumpta est ab ipso: et non publice usus, nisi in casibus propter duplicem causam, quae ad praesens sufficiant. Una est ad docendum in principibus humilitatem, per quam quis redditur in regimine gratiosus. Quia humilitas meretur gratiam, iuxta illud Prov.: humilem spiritum suscipit gloria. Et iterum Eccli.: in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Et in canonica b. Iacobi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sed tanto amplius in principe est necessaria quanto, per eminentiam sui status, dentibus invidiae superiorem non patientis laceratur. Quod considerans David rex, fastuosae regis filiae, videlicet Michol, insultanti et dicenti quod coram ancillis suis se discooperuisset ad Dei laudem et reverentiam divinae arcae, quae tunc pro numine habebatur, responsum dedit, ut patet in secundo Reg.: ludam, inquit, ante dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, et praecepit mihi, ut essem dux super populum domini in Israel. Et ludam, et vilior fiam, plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Quam regulam Christus servare voluit in se ipso, secundum voluntatem Dei patris, per prophetam Zachariam praenuntiatam, quam Evangelista Matth., in Christo adimpletam esse pronuntiat: ecce, inquit, rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Quod si principes mundi de humilitate commendantur et paupertate, per quae gratiosi facti sunt subditis, et ipsorum prosperatum est dominium, quare non magis commendabimus perfectam humilitatem Christi? Scribit enim Valerius maximus de Codro Atheniensium rege, et Augustinus de Civ. Dei, quod, cum Peloponnenses pugnarent contra Athenienses, ex consultatione Apollinis certioratus est, quod ille exercitus praevaleret, cuius dux morti dicaretur. Unde rex Codrus, pro salute suae gentis, in effigie pauperis, se hostibus interficiendum obtulit: ipsoque mortuo in fugam versi sunt hostes. Propter quod Athenienses ipsum inter deos asserebant fuisse translatum. Tradit etiam idem Augustinus in praefato libro, et Valerius maximus de quibusdam consulibus Romanis, et de Lucio Valerio, quod in tanta mortuus est indigentia, ut cogerentur amici collectam facere nummorum pro eius sepultura. Fabricius etiam consul de hoc ipso summe commendatur. Unde scribit idem Valerius maximus et Vegetius, de re Milit. Lib. IV et dictum est supra, quod cum esset par unicuique pauperi, et legati Epirotarum magnum auri pondus eidem offerrent, eo recusante: narrate, inquit, Epirotis me malle haec habentibus imperare, quam ipsa possidere. Quid plus insistimus? Omnes magni principes et monarchae cum humilitate subiugaverunt mundum, sed cum fastu elationis perdiderunt dominium, ut superius est tactum. Propter quod in Eccli. scribitur: quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Amplius autem: si virtus humilitatis et benevolentiae in quocumque principe commendatur, multo magis laudari debet in principe nostro Christo, tanquam in supremo gradu virtutis constituto. Concluditur ergo, quod Christi humilitas et paupertas fuit consona rationi, quamvis legitimus esset dominus, propter causam iam dictam.