Caput 15. Quare dominus assumpsit vitam abiectam et occultam, licet esset verus dominus mundi; et exponuntur verba Isaiae prophetae de Christo

Est et alia ratio, quare dominus noster statum humilem assumpsit, quamvis dominus mundi, ad insinuandam videlicet differentiam inter suum et aliorum principum dominium. Quamvis enim temporaliter esset dominus orbis, directe tamen ad spiritualem vitam suum ordinavit principatum, iuxta illud Ioannis: ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. Hinc etiam verificatur suum verbum superius allegatum: regnum meum non est de hoc mundo. Propter hoc igitur humiliter vixit, ut suos fideles exemplo sui traheret ad operandum secundum virtutem, cuius via aptior est humilitas ac mundi contemptus, ut Stoici et Cynici posuerunt, ut de ipsis Augustinus et Valerius maximus referunt. Ipse etiam Seneca idem ostendit, qui perfectus Stoicus fuit, in libello de Dei Prov. et de Brevit. vitae ad Paulinum: per quam quis efficitur dignus ad regnum aeternum. Ad quod consequendum sui dominii fuit principalis intentio. Unde ipse dominus in Luca discipulis suisque sequacibus dixit: vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Voluit igitur dominus sequaces suos humiliter vivere exemplo sui, ex causa iam dicta, iuxta illud Matth.: discite a me, quia mitis sum et humilis corde: ac suum temporale dominium ad hoc ordinare. Unde vita spiritualis fidelium regnum caelorum vocatur, quia differt in vivendo a regno mundano, et quia ad verum regnum ordinatur aeternum, non ad temporale dominium tantum. Ad tollendam igitur suspicionem de cordibus hominum, quod quasi principatum assumpserit ut in mundo dominaretur, et hoc esset finis eius, ut aliorum dominorum, vitam abiectam elegit, et tamen verus erat dominus et monarcha, quia factus est principatus super humerum eius, ut dictum est supra per prophetam quod optime fuit in praemissis verbis Isaiae praenuntiatum, quia primo praeponitur humilis et abiectus: parvulus, inquit, natus est nobis: postea subiungitur cum ista parvitate virtus et excellentia sui dominii propter coniunctum: et filius, inquit, datus est nobis. Quia enim humanitas in Christo coniuncta erat divinitati filii tanquam instrumentum eius, omnipotentis erat virtutis: et ideo propheta ibidem circumloquitur ineffabile eius dominium multis clausulis singularis potentiae, quae omnes distincte habent intelligi, ut Hieronymus exponit ibidem, ut per ordinem clausularum est manifestum. Primo siquidem quantum ad dominii securitatem et soliditatem: cuius, inquit, principatus super humerum eius. Ea enim quae portantur in humeris firmiora sunt; sic enim onera solidius vehuntur. Secundo, quantum ad dominii novitatem, unde scribitur: et vocabitur nomen eius admirabilis. Admiratione enim dignum est, quia humilis et pauper, et tamen dominus mundi. Tertio, quantum ad sapientiae claritatem, quod est praecipue principibus necessarium, quia vae terrae cuius rex puer est, ut dicitur in Eccle. Quod accidit quando princeps per se nihil potest, sed innixus aliorum agit consilio, sive agitur, ut melius dicatur: unde subiungitur: consiliarius. Quarto, quantum ad dominii dignitatem, quia Deus. Cum enim in ipso sit unum suppositum et una persona, in qua sunt unitae divina et humana natura; et principatus Christi in virtute agit divini suppositi; et ideo sequitur: fortis. Recipit enim influentiam Christi principatus ex divina virtute, quae in ipso personaliter erat, qua potentia usus est Christus circa passionem, cum Iudaei vellent eum occidere, et ipsum quaererent, quo dicente: ego sum, statim ceciderunt in terram, ut in Ioanne scribitur. Quae quidem fines sui successoris excedit: quia constat quod vicarius Christi non est Deus, et in hoc transcendit sua potestas potentiam sui successoris; ex quo Christus multa potuit circa ordinationem suorum fidelium et regimen, quae beatus Petrus non potuit, nec sui successores, ut superius est ostensum. Et ex eadem parte, videlicet quod iste parvulus erat, subditur sexta conditio singularis sui principatus, quae est regendi benignitas: quia pater futuri saeculi, quod ad plenitudinem gratiae referre possumus, qua quidem qui pleni sunt omne iugum legis leviter portant. Qua ratione apostolus dicit ad Gal.: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Unde talibus ad regendum virga ferrea non est necessaria: et hoc singulare est in principatu Christi. Septimum et ultimum sumitur ex eadem causa, quod est regendi tranquillitas, cum subditur: princeps pacis, etsi non corporis, tamen pectoris. Et hanc quidem suis fidelibus Christus rex noster et princeps et vivendo offert, et moriendo reliquit. In mundo, inquit, pressuram habebitis, in me autem pacem: et hoc etiam est singulare in suo principatu. In humilitate ergo et paupertate suum fundavit dominium, et in adversitatibus, et laboribus, et aerumnis: quomodo aucta fuit respublica Romanorum, non videlicet fastu, vel pompis superbiae, ut Salustius refert ex sententia Catonis, et Valerius maximus hoc idem probat.