Caput 16. Quod isto modo aucta fuit respublica per exempla antiquorum Romanorum, et postea subdit de Constantino

Et hinc est quod rex noster Christus principes saeculi permisit dominari, et eo vivente, et eo moriente, ad tempus, quousque videlicet suum regnum esset perfectum, et ordinatum in suis fidelibus, operationibus virtuosis et eorum sanguine laureatum. Si enim regulus, qui et Marcus appellatur, pro zelo suae patriae a Carthaginensibus est occisus; si Marcus Curtius in abruptum terrae hiatum se proiecit ad liberationem patriae; si Brutus et Torquatus filios occiderunt pro iustitia et disciplina militari conservandis, ut historiae tradunt, quorum zelo respublica ex parva facta est magna; item, si Seleucus, apud Locros dominans, ut Valerius maximus refert libro sexto, filium uno orbavit oculo, alteroque se ipsum pro adulterio commisso, ut iustitia servaretur, contra praedictum delictum per filium perpetratum, sicque admirabili aequitatis temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus est: quare non magis Christiani reddi debent laudabiles, si se exponunt passionibus et tormentis pro zelo fidei et amore Dei, ac virtutibus variis conantur florere, ut regnum consequantur aeternum, ac Christi principatus accrescat in eorum meritis? Haec autem Augustinus, de Civ. Dei, quasi per totum subtiliter valde ac diffuse pertractat. Propter quod et dictum librum fecit, quod et factum fuit intermedio tempore a passione domini usque ad tempora beati Sylvestri et Constantini: quo quidem saeculi spatio infinita populi multitudo per mortem Christo domino suo dedicata est et coniuncta, ac suum ducem et principem est secuta. Primo quidem primi duces apostoli et alii Christi discipuli, omnes Christi vicarii, et Petri successores, quod fuit tempus 350 annorum, in quorum sanguine et corporibus, ac ipsorum vitae meritis fundata est Ecclesia tanquam lapidibus vivis et pretiosis, ac ineffabili fundamento; contra quod nec venti, nec pluviae, nec quaecumque procellae diversarum passionum, vel quarumcumque perturbationum saeviant, ipsum possunt obruere. Opportuno igitur tempore, ut manifestaretur mundo regnum Christi compositum, virtus principis nostri Iesu Christi principem mundi sollicitavit, Constantinum videlicet, percutiens eum lepra, ac ipsum curans supra humanam virtutem. Qua probata, in dominio cessit vicario Christi, beato videlicet Sylvestro, cui de iure debebatur ex causis et rationibus superius assignatis: in qua quidem cessione spirituali Christi regno adiunctum est temporale, spirituali manente in suo vigore; quia illud per se quaeri debet a Christi fidelibus, istud vero secundario tanquam administrans primo: aliter autem contra intentionem fit Christi. Tunc adimpletum est quod post illam clausulam scribitur in Is.: multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis. Apertae sunt enim Ecclesiae ab eo tempore, et coepit Christus praedicari publice, quod ante non poterat sine periculo mortis. Et eodem anno, quo Constantinus curatus est a lepra et conversus est ad fidem, baptizati sunt circa partes Romanas plusquam centum millia hominum ex virtutibus ostensis per dictum Christi vicarium. Sed attendendum quod dicit propheta: et pacis non erit finis. Constat enim post mortem Constantini filium eius haeresi Ariana fuisse infectum, et Ecclesiam perturbasse. Unde sub eo passi sunt exilium solemnes Ecclesiae doctores: Hilarius Pictaviensis, et Athanasius Alexandrinus episcopi, ac Eusebius Vercellensis, et multi alii Ecclesiarum doctores et clerici; nec non et caput Ecclesiae summus pontifex Liberius in veritate fidei vacillavit ex multa persecutione Constantii, ut historiae tradunt. Post ipsum fuit Iulianus apostata, frater Galli, et consobrinus Constantii. Hic secundam intulit persecutionem fidelibus, sub quo passi sunt Ioannes et Paulus germani. Unde ergo verificatur verbum domini per prophetam iam dictum? Oportet autem praedicta ad pacem pectoris reducere, non corporis. Unde ipse dominus, quando pacem offert discipulis, in Ioanne, de tali pace loquitur: pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Manifestum est enim illa verba discipulis imminente passione dicta. Tunc autem constat ipsos persecutionem passos. Unde dictum est eis in eodem temporis momento: si me persecuti sunt, et vos persequentur. Hanc ergo pacem electi Christi fideles perdere non possunt, nisi velint. Quod si licuit Stoicis dicere, bona hominis, quae virtutes appellant, in homine semper manere, nec auferri posse virtuosis invitis, ut refert A. Gellius in libro noctium Atticarum de Dibon Stoico, et Augustinus, de Civ. Dei, quare non magis dicemus de mentibus fidelium, quod pacis eorum non erit finis, cum inhaereant fini, qui sine fine vivit?