Caput 17. Qualiter imperatores Constantinopolitani, sequentes a Constantino, fuerunt obedientes et reverentes Ecclesiae Romanae: et hoc ostendit per quatuor Concilia, quibus dicti principes se subiecerunt

His autem peractis, Iuliano in bello Persarum interfecto, reddita est pax Ecclesiae per Iovinianum fratrem eius virum Catholicum: licet parum regnaverit. Istud autem notabile, ab inde usque ad tempora Caroli magni, de imperatoribus reperitur: omnes quasi obedientes et reverentes fuisse Romanae Ecclesiae, tanquam ipsa principatum teneret, sive respectu spiritualis dominii, sicut sancta synodus Nicaena definit, sive temporalis. Unde Gelasius Papa Anastasio imperatori scripsit, imperatorem ex iudicio Papae dependere, ut historiae tradunt, et non e contrario. Valentinianus etiam, qui immediate Ioviniano successit, sic fertur dixisse, ut ecclesiastica historia refert, cum archiepiscopi Mediolanensis instaret electio: talem, inquit, nobis in pontificali instituite sede, cui nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario veluti curantis medicamina suscipiamus. Et quia ista materia est fructuosa ad ostendendam reverentiam principum circa vicarium Christi, de imperatoribus usque ad tempora Caroli est hic agendum. Ulterius autem a Carolo usque ad Ottonem primum, inter quae tempora facta est diversitas in tribus: primo: quantum ad modum eligendi. Secundo: quantum ad modum succedendi. Tertio: quantum ad modum providendi. Et ut appareat, tradendum est hic aliquid de processu imperatorum a tempore Constantini, qui subiecti fuerint Ecclesiae, praeter iam dictos tyrannos. Sicut enim narrant historiae, postquam Constantinus cessit imperium vicario Christi, transtulit se cum satrapis et principibus suis in provinciam Thraciae, ubi Asia maior incipit, et terminatur Europa, ibique unam civitatem assumpsit, quae vocabatur Byzantium. Quam quidem, ut historiae tradunt, quasi adaequavit urbi, et suo nomine appellavit. In hac ergo fuit imperialis sedes usque ad Carolum, in cuius persona Adrianus Papa, congregato Concilio in urbe, imperium a Graecis transtulit ad germanos. In quo apparet imperatores Constantinopolis a vicario Christi, summo videlicet pontifice, dependere, ut Gelasius Papa Anastasio scribit imperatori: unde ipsorum imperium ad exequendum regimen fidelium secundum mandatum summi pontificis ordinatur, ut merito dici possint ipsorum executores esse et cooperatores Dei ad gubernandum populum Christianum. Quod quidem ostenditur primo de quatuor imperatoribus, qui in isto medio tempore regnaverunt, nec non et praesentes fuerunt quatuor Conciliis solemnioribus et universalioribus, et approbantes ipsorum statuta, et eisdem se similiter subiicientes. Primum fuit Nicaenum trecentorum decem et octo episcoporum, tempore Constantini, ubi condemnatus est Arius, presbyter Alexandrinus, ut historiae tradunt, qui filium Dei asserebat minorem patre: ubi de dicto principe fertur, quod eidem Concilio omnes sumptus fecit, quasi in hoc recognoscens suum dominum vicarium Christi, cuius vices totum gerebat Concilium, quia beatus Sylvester absens fuerat ab eodem ex speciali causa. Secundum autem Concilium fuit Constantinopoli, sub Cyriaco Papa celebratum (quidam tamen dicunt sub Damaso), praesente Theodosio seniore, ut historiae tradunt, centum quinquaginta episcoporum. In quo multae fuerunt haereses condemnatae: sed praecipue Macedonii episcopi Constantinopolis, qui spiritum sanctum negabat esse Deum, patri consubstantialem et filio. Hic autem Theodosius tanta reverentia fuit ad Ecclesiam, quod, ut scribit Gelasius Anastasio imperatori, beato Ambrosio prohibente eidem ingressum Ecclesiae, non fuit ausus intrare, quin potius excommunicavit eum, quia consensit in necem multitudinis Thessalonicae, eo quod suum iudicem occidissent, ut narrat historia tripartita. Quod totum princeps Catholicus patienter tulit, et tandem durissime reprehensus ab ipso publicam prius egit poenitentiam quam publicum haberet Ecclesiae ingressum. Tertium autem Concilium celebratum fuit sub Theodosio iuniore, Arcadii filio, apud Ephesum, ducentorum episcoporum, tempore Caelestini primi, licet praesens non fuerit; sed eius vices gessit Cyrillus Alexandrinus episcopus confidentia Theodosii, qui tantae fuit honestatis, et maturi consilii et reverentiae ad divinum cultum, quod etiam in tenella aetate permissus est imperare, ut historiae tradunt. Synodus autem praedicta contra Nestorium, Constantinopolis episcopum, congregata fuit, qui duas personas ponebat in Christo, et duo supposita, per quae tollebatur vera unio utriusque naturae. Quartum autem Concilium fuit celebratum in Chalcedonia sexcentorum triginta episcoporum sub Leone primo, praesente principe Marciano, de quo pro reverentia Romanae Ecclesiae, sic dixisse fertur in actione septima praefatae synodi: nos, inquit, ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam, exemplo religiosissimi viri Constantini, huic Concilio interesse volumus, ut, inventa veritate, non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet. Per quod habeo, quod tota intentio principum antiquitus erat ad favendum fidei et Ecclesiae Romanae reverentiae et honori. In hoc autem Concilio damnatus est Eutyches cum Dioscoro, episcopo Alexandrino: qui, sicut Nestorius ponebat naturas et personas distinctas, sic isti asserebant confusas et admixtas.