|
Multa etiam et alia fuerunt Concilia, licet ista fuerint
principaliora a tempore Constantini usque ad Carolum, in quibus
principes se subiectos Ecclesiae ac fideles ostendunt: sed praecipue
Iustinianus post cursum quartae synodi centum viginti episcoporum,
praesidente Iulio Papa. Hoc enim manifestum est ex suis legibus,
quas in favorem condidit ecclesiastici status. Item, ex epistola
quam, celebrato Concilio in Constantinopoli, per totum orbem
terrarum direxit, in qua institutis Ecclesiae se subiecit, mandans
populis eidem in omnibus obedire, replicans etiam super quatuor
Conciliorum memoratorum statuta, et eadem confirmans suas sanctiones
sive leges subiiciens ecclesiasticis institutis; sed praecipue in
usuris et matrimonio, in quibus tota vita civilis versatur. Quae
quidem synodus celebrata fuit contra Theodorum et eius sectatores
Constantinopoli, qui aliud dicebant esse verbum Dei et aliud
Christum, negantes etiam beatam Mariam fuisse matrem Dei. Sexta
autem synodus celebrata fuit in urbe regia praefata, Constantino
iuniore procurante, centum quinquaginta episcoporum, rogatu Agathonis
contra Macharium, Antiochenum episcopum, et eius socios, qui unam
operationem et unam voluntatem in Christo asseruit, iuxta perfidiam
Eutychetis. In qua quidem synodo dictus Constantinus, qui fuit post
Iustinianum principem ad centum quinquaginta annos, fidei multum
favit, destruens Monothelitas haereticos, quorum pater et avus
fuerunt fautores, restauravit Ecclesias per ipsos destructas. Haec
pro tanto sint dicta ad ostendendum quod Constantinopolis imperatores
fuerunt Romanae Ecclesiae protectores ac propugnatores usque ad
tempora Caroli magni. Tunc igitur gravata Ecclesia a Longobardis,
et Constantinopolis imperio auxilium non ferente, quia forte non
poterat, eius potentia diminuta, advocavit Romanus pontifex ad sui
defensionem contra praedictos barbaros regem Francorum. Primo quidem
Pipinum Stephanus Papa et successor Zachariae contra Astulphum,
regem Longobardorum; deinde Adrianus et Leo Carolum magnum contra
desiderium, Astulphi filium; quo extirpato et devicto cum sua gente,
propter tantum beneficium, Adrianus, Concilio celebrato Romae
centum quinquaginta quinque episcoporum et venerabilium abbatum,
imperium in personam magnifici principis Caroli a Graecis transtulit
in germanos. In quo facto satis ostenditur, qualiter potestas imperii
ex iudicio Papae dependet. Quamdiu enim Constantinopolis principes
Romanam Ecclesiam defenderunt, ut fecit Iustinianus per Belisarium
contra Gothos, et Mauritius contra Longobardos, Ecclesia dictos
principes fovit. Postquam vero defecerunt, ut tempore Michaelis,
contemporanei Caroli, de alio principe ad sui protectionem providit.
|
|