|
Et tunc diversificatus est modus imperii, quia usque ad tempora
Caroli in Constantinopoli in eligendo servabatur modus antiquus;
aliquando enim assumebantur de eodem genere, aliquando aliunde, et
aliquando per principem fiebat electio, aliquando per exercitum. Sed
instituto Carolo cessavit electio, et per successionem assumebantur de
eodem genere, ut semper primogenitus esset imperator, et hoc duravit
usque ad septimam generationem; qua etiam deficiente, tempore
Ludovici a Carolo separati, cum Ecclesia vexaretur ab iniquis
Romanis, advocatus est Otto, primus dux Saxonum, in Ecclesiae
subsidium, liberataque Ecclesia a vexatione Longobardorum, et
impiorum Romanorum, ac Berengarii tyranni, in imperatorem coronatur
a Leone VII, genere Alamanno, qui et imperium tenuit usque ad
tertiam generationem, quorum quilibet vocatus est Otto. Et ex tunc
ut historiae tradunt, per Gregorium V, genere similiter
Teutonicum, provisa est electio, ut videlicet per septem principes
Alamaniae fiat, quae usque ad ista tempora perseverat, quod est
spatium ducentorum septuaginta annorum, vel circa; et tantum durabit,
quantum Romana Ecclesia, quae supremum gradum in principatu tenet,
Christi fidelibus expediens iudicaverit. In quo casu, ut ex verbis
domini supra inductis est manifestum, videlicet pro bono statu
universalis Ecclesiae, videtur vicarius Christi habere plenitudinem
potestatis, cui competit dicta provisio ex triplici iure. Primo
quidem divino, quia sic videtur voluisse Christus ex verbis superius
introductis, et infra etiam ostendetur. Secundo vero ex iure
naturali, quia, supposito ipsum primum locum tenere in principatu,
oportet eum dici caput, a quo est omnis motus et sensus in corpore
mystico: per quod habemus quod omnis influentia regiminis ab ipso
dependet. Amplius autem: in communitate oportet attendere ad
conservationem ipsius, quia hoc natura requirit humana, quae sine
societate vivere non potest. Conservari autem nequit, nisi per
dirigentem primum in quolibet gradu hominum: et hoc est in actibus
hominum primus hierarcha, qui est Christus: unde est primus
dirigens, et consulens, et movens, cuius vices summus pontifex
gerit. Rursus autem: dictum est supra, in primo libro, quod
princeps est in regno sicut Deus in mundo, et anima in corpore.
Constat autem, quod omnis operatio naturae ex Deo dependet, sicut
gubernante, movente et conservante, quia in ipso movemur et sumus ut
dicitur in Act. apostolorum et propheta Isaia: omnia opera nostra
operatus es in nobis domine. Similiter et de anima dici potest, quia
omnis actio naturae in corpore in triplici genere causae dependet ex
anima. Hoc autem videmus in Deo, quod gubernando et dirigendo mundum
permittit corruptionem particularis entis pro conservatione totius; sic
et natura facit pro conservatione humani corporis ex virtute animae.
Simile contingit in principe totius regni, quia pro conservatione
regiminis super subditos ampliatur eius potestas imponendo tallias,
destruendo civitates et castra pro conservatione totius regni. Multo
igitur magis hoc conveniet summo et supremo principi, id est Papae,
ad bonum totius Christianitatis. Propter quod et prima synodus
Nicaena, praesente Constantino, eidem primatum attribuit in primis
canonibus quos instituit. Iura etiam sequentia dictum Concilium in
his singulariter dictum principatum attollunt, dicentia quod sic debet
reputari eius sententia, tanquam ab ore Dei prolata: et hoc idem
Carolus magnus confitetur ibidem. Item: non licet appellare ab eius
sententia. Item: ipse est qui superiorem non habet. Item: ipse est
qui vices Dei gerit in terris. Et haec est tertia via, sive ratio
per quam ostenditur et concluditur, summum pontificem in dicto casu
plenitudinem potestatis habere. In duobus igitur casibus ampliatur
eius potestas, ut patet supra, vel ratione delicti, vel ad bonum
totius fidei. Quod eleganter nobis ostendit propheta Ieremias, cui
in persona vicarii Christi dicitur: ecce, inquit, constitui te super
gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, ac
dissipes: quod ad rationem delicti referimus; ubi in quatuor illis
vocabulis diversa genera poenarum accipimus, quae infligi possunt
unicuique fideli, sive subdito, cum dicit: et super gentes: sive
domino, cum dicit: et super regna. Secundum autem est, unde
accipimus ampliatam summi pontificis potestatem, cum postea dicitur:
et aedifices, et plantes; quod ad providentiam vicarii Christi
pertinet pro bono universalis Ecclesiae.
|
|