|
His habitis, videnda est comparatio imperialis dominii ad regale et
politicum: quia, ut ex dictis apparet, convenit cum utroque et cum
politico quidem quantum ad tria. Primo enim considerata electione.
Sicut enim consules Romani et dictatores, qui politice regebant
populum, assumebantur per viam electionis, sive a populo sive a
senatoribus; ita et de imperatoribus contingebat, quod assumebantur,
sive a Romano exercitu, ut Vespasianus in Palaestina, ut historiae
tradunt, et similiter Phocas ex militari seditione in oriente
assumptus est contra Mauritium imperatorem, quem postea interfecit.
Aliquando autem eligebantur imperatores a senatoribus, ut Traianus et
Diocletianus, quamvis unus de Hispania esset, alter vero de
Dalmatia. Et similiter Aelius pertinax a senatoribus est assumptus.
Item: non semper de genere nobili, sed de obscuro, ut in
praenominatis liquet Caesaribus, Vespasiano et Diocletiano, sicut
historiae tradunt. Sic de consulibus et dictatoribus Romanis
contigit, sicut supra patuit de Lucio Valerio et Fabricio. Et
Augustinus refert, in quinto de Civ. Dei, de Quinctio
cincinnato, qualiter cum solum quatuor haberet iugera ad colendum,
factus est dictator maior. Item: alia est comparatio, sive
similitudo, quod ipsorum dominium non transibat in posteros, unde
statim ipso mortuo dominium expirabat. Quantum autem ad ista duo
exemplum habemus etiam modernis temporibus, quod electi sunt
imperatores, videlicet Rodolphus simplex comes de Ausburg, quo
mortuo, assumptus est in imperatorem comes Adolphus de Anaxone, quo
occiso ab Alberto, Rodolphi filio, eodem modo assumptus est. Hoc
ergo generale erat, nisi forte vel ipsorum probitate contingeret ipsos
assumi, vel ex gratia patris ipsorum, ut de Arcadio et Honorio,
filiis antiquioris Theodosii, contigit, et similiter de Theodosio
iuniore, Honorii filio. Nam quia bene rexerunt rempublicam et
imperialem aulam, meruerunt in suo genere aliquo tempore perseverare
dominium. Similiter accidit de Romanis consulibus, quod licet
singulis annis eligerent consules, saltem quantum ad magistratum, ut
in I Mach., saepius tamen contingebat, quod propter probitatem
personae vel generis transibat in posteros, ut de Fabio maximo
contigit, de quo scribit maximus Valerius, quod cum a se quinquies,
et a patre, avo et proavo, maioribusque suis saepe consulatum gestum
conspiceret, animadversione quam constanter potuit cum populo id egit,
ut aliquando vacationem Fabiae genti darent, ne maximum imperium in
una tantum continuaretur familia. Accidit quoque quandoque per quamdam
violentiam usurpari imperium, non ex merito virtutum, sicut fertur de
Caio Caligula sceleratissimo, qui fuit nepos Tiberii, sub quo
Christus passus est. Et similis de Nerone verificatur sententia.
Hoc idem accidit de consulibus urbis, quod ex eorum impietate, ut
historiae narrant, usurpaverunt dominium, sicut Sylla et Marius,
commotores urbis et orbis. Ex quibus omnibus patet convenientia
imperialis dominii cum politico. Sed et cum regali ex triplici parte
convenientia ostenditur. Primo quidem ex modo regendi, quia
iurisdictionem habent, ut reges, et eisdem quodam iure naturae sunt,
ut regibus, tributa et vectigalia instituta, quae et transgredi non
possunt sine peccato, nisi sicut in iure regali superius definito:
quod consules nequeunt, nec etiam quicumque alii civitatum rectores in
Italia, qui politico regunt regimine, ut iam dicetur. Tributa enim
et vectigalia ad aerarium publicum deducuntur; et de hoc Salustius
refert, qualiter reprehendit Cato in sua concione Romanos consules
sui temporis. Cum enim commendasset eos, quod eis fuit domi
industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque
libidini, neque delicto obnoxius, subiungit: pro his nos habemus
luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
Secunda convenientia imperatorum cum regibus est corona, quia
coronantur ut reges. Duplicem enim habent coronam et recipiunt electi
in imperatorem. Unam quidem prope Mediolanum, in villa quae dicitur
Modoetia, ubi sepulti sunt reges Longobardorum; quae quidem corona
ferrea dicitur esse signum, quod primus imperator germanus Carolus
magnus colla regum Longobardorum suaeque gentis perdomuit. Secundam
coronam, quae aurea est, a summo percipit pontifice, et cum pede sibi
porrigitur, in signum suae subiectionis et fidelitatis ad Romanam
Ecclesiam. Huius autem fastigii dignitatem, nec consules, nec
dictatores habebant in urbe; quia, ut scribitur in I Mach., inter
praesides Romanos nemo portabat diadema, nec induebatur purpura,
quorum utrumque faciunt imperatores et reges. Tertia vero convenientia
quam imperatores habent cum regibus, et differunt a consulibus, sive
rectoribus politicis, est institutio legum et arbitraria potestas,
quam habent super subditos in dictis casibus. Propter quod et eorum
dominium maiestas appellatur, imperialis videlicet et regalis: quod
consulibus et rectoribus politicis non convenit, quia agere ipsis non
licet, nisi secundum formam legum eis traditam, vel ex arbitrio
populi, ultra quam iudicare non possunt. Patet igitur de qualitatibus
imperialis regiminis secundum diversitatem temporum, et comparationem
ipsius ad regimen politicum, et regale.
|
|