|
Determinatis his quae ad regimen regale et imperiale pertinent, nunc
de dominiis eisdem annexis est dicendum, ut sunt principes, comites,
duces, marchiones, barones, castellani, et quibusdam aliis nominibus
ad dignitatem pertinentibus secundum diversas consuetudines regionum.
Sunt etiam alia nomina dignitatum sub regibus, de quibus Scriptura
sacra mentionem facit, ut satrapa: unde in Dan. scribitur:
congregati sunt satrapae regis Babyloniae, magistratus et iudices.
Et ibidem etiam fit mentio de optimatibus regis. In I etiam Mach.
quatuor ponuntur nomina dignitatum, ubi dicitur, quod contra
Nichanorem Iudas constituit populo duces, tribunos, et centuriones,
et pentacontarchos, et decuriones. Gesta etiam Romanorum quibusdam
singularibus nominibus suos rectores appellant, post exactos reges,
videlicet consules, dictatores, magistratus, tribunos, senatores,
patricios et praefectos. Item: scipiones, censores et censorinos.
De quibus omnibus sub duplici titulo est agendum. Primo quidem de
nominibus propriis imperatorum et regum et annexis statui, unde
traxerunt originem, et quale fuit ipsorum regimen. Postea vero de
propriis pertinentibus ad politicum principatum. Propria autem nomina
dignitatum deservientium imperatoribus et regibus, sunt quidem
principes, domini videlicet provinciarum, quasi primum locum tenentes
sub regali vel imperiali dominio. Unde et dominantur baronibus, et
comitibus interdum, ut in Theutonia et regno Siciliae patet.
Quamvis etiam Scriptura istud nomen saepius extendat ad omne genus
dominii, et praecipue nobilis: ad cuius similitudinem quidam
Angelorum ordo vocatur principatus, quia dominantur toti provinciae.
Unde et in Dan. scribitur: princeps Persarum restitit viginti uno
diebus. Item etiam Ioseph, qui secundus erat a rege in Aegypto, se
principem vocat, ut in Genesi scribitur. Secundum nomen est
comitum, quod quidem nomen fuit assumptum primo a populo Romano post
exactos reges. Eligebant enim singulis annis, ut tradit Isidorus,
secundo Etymolog., duos consules, quorum unus rem militarem, alter
vero rem administrabat civilem, et isti duo consules primo vocati sunt
comites, a commeando simul per veram concordiam. Unde aucta fuit
respublica, ut Salustius tradit de bello Iugurthino. Processu vero
temporum istud nomen abolitum est a Romano regimine, et translatum est
ad statum aliquem dignitatis, sub regibus et imperatoribus deputatum.
Unde dicuntur comites, a comitando, quia ipsorum officium est
praecipue reges et imperatores sequi in rebus bellicis, vel quacumque
re militari, et in aliis quibuscumque gerendis pro totius regni
utilitate. Duces autem a ducatu populi dicti sunt, sed praecipue in
castris. Est enim ipsorum officium, exercitum dirigere, et ipsum in
pugna praeire. Unde cum filii Israel impugnarentur a Chananaeis,
quaesiverunt a se invicem, ut scribitur in Lib. Iud.: quis
ascendet ante nos contra Chananaeum, et quis erit dux belli? Et hoc
nomen tali rectori proprie convenit, propter difficultatem regendi,
quando quis est in pugna. Unde ab excellentia regiminis, congruissime
dux vocatur. Qua ratione Iosue, sive Iesus Nave, quia pugnavit
bella domini, sic vocatus est, sicut testificatur de ipso ille
egregius princeps Mathathias in I Mach.: Iesus dum implet verbum,
factus est dux in Israel. Sic etiam dixerunt zelatores legis
Iudaicae Ionathae, mortuo Iuda Machabaeo: eligimus te in principem
et ducem ad bellandum bellum nostrum. Aliud autem nomen dignitatis
deserviens imperatoribus et regibus est marchio qui comitatui
aequipollet: sed hoc nomen sortitur a severitate iustitiae. Dicitur
enim marchio, a marcha, quod est singulare divitum pondus, per quod
significatur recta et rigida iustitia. Hoc autem satis congrue apparet
in dictis principibus, quia, ut communiter reperitur in regionibus
nobis notis, omnes tales principes, qui isto nomine nuncupantur, sunt
in provinciis asperis (propter quod et confinia regionum quae sunt loca
montuosa et rigida, apud aliquos appellantur Marchiae); vel in
provinciis lascivis, quorum utrumque genus rigore iustitiae
conservatur. Est et aliud nomen, quod baro dicitur, a labore
dictum, sive quia in laboribus fortes, ut Isidorus tradit in
commemorato libro. Barus enim Graece, Latine gravis, sive fortis
vocatur. Hoc autem proprium est principum, ut in continuis sint
gymnasiis, sicut in partibus Galliae et Germaniae est solitum, sive
in venationibus, vel aucupiis, sive in torneamentis, ut mos fuit
ipsorum antiquitus, ut Ammonius, historiarum scriptor egregius,
scribit. Cuius ratio ponitur a Vegetio, de re Milit., quia
oportet ipsos esse primos ad bellandum pro subditis, et assuetudine
efficiuntur audaces. Unde ipse subdit ibidem, quod nullus attentare
dubitat, quod se bene didicisse confidit. Et quia ad omnes principes
laboris exercitium pertinet, ideo istud nomen omnibus est commune,
sive ad principes, sive ad comites, et sic de aliis sub regali dominio
existentibus.
|
|