|
Sunt autem et alia nomina consequentia regale vel imperiale dominium in
quibusdam regionibus, sive provinciis, quae aliquid important, ut
nomen satrapae et optimatis apud Persas et Philistaeos. Quorum
primum significat promptitudinem serviendi. Unde satrapae dicuntur
quasi satis parati, quod est officium principis propter fidelitatem,
quam iurat suo superiori; vel satis rapientes, quod videtur importare
ipsum nomen, cum sit fastuosum, ut ex ipsa sacra Scriptura est
manifestum. Optimatum autem nomen significare videtur supremum gradum
sub principe, ab optimo dictum. Magistratus a praeeminentia consilii
et doctrinae dicti sunt in regimine; quomodo et maiores curiae regis
Franciae sic vocantur, quasi maiores statu. Steron Graece, Latine
statio dicitur. Iudices vero quasi ius dantes populo, qui proprie
assessores dicuntur, qui etiam praetores, quasi prae aliis locum
tenentes in curia. Sed praeses nomen est sacrae Scripturae, sic
dictus, ut tradit Isidorus, quia alicuius loci tutelam praesidialiter
tenet. Sunt et alia duo nomina ad dignitatem pertinentia in curia
regis, de quibus fit mentio inter officiales curiae Salomonis, in
III Reg., ut a commentariis, et Scriba, qui in officiis
distinguebantur: quia unus praeerat legionibus scribendis per principem
institutis, quod idem videtur quod magistratus; alius autem
praepositus erat responsivis regum, quem et nos cancellarium
appellamus. Praeter haec autem sunt et alia duo nomina usitata quidem
in partibus Galliae, forte ex proprio idiomate alicuius gentis, in
quibus nos ab ipsis talem possumus etymologiam sortiri, ut est
mariscallus et senescallus, qui proprie rectores expositi sunt ad
universalia negotia regionis, quod utrumque nomen importat, ut
mariscallus, idest dominus laborum. Maris enim Syriace domina, vel
dominus Latine, callus autem laborem importat; senescallus autem a
senex, propter maturitatem regiminis, et callus calli. In tali enim
officio non debent exponi, nisi homines magnae experientiae et laboris
assidui. Apud Hispanos autem omnes sub rege principes divites homines
appellantur, et praecipue in castella: cuius est ratio, quia rex
providet in pecuniis singulis baronibus secundum merita sua; vel
secundum complacentiam hos deprimit, hos exaltat. Ut in pluribus enim
munitiones et iurisdictiones non habent, nisi ex voluntate regis, et
inde vocantur divites homines, quia, cui in maiori summa providetur
per regem, ille maior est princeps, quia pluribus potest militibus
providere: quem modum adhuc observant Romanae militiae, eo quod sub
stipendiis vivunt. Sunt ibi et alii qui vocantur infantes, et alii
infantiones, quorum primi sunt de genere regio, qui filii, vel
nepotes sic dicti ab innocentia populi, quia nullum debent laedere,
sed conservare, ac in iustitia fovere, et regi sicut infantes in
omnibus obedire: quod hodie male observatur ibidem. Secundi vero sic
sunt dicti, quia primos debent sequi sicut maiores. Sunt enim
nobiles, qui plus virtutis habent quam miles simplex, et aliquorum
castrorum et villarum domini, qui et alicubi castellani dicuntur.
Dicti autem sunt infantiones, quia minus possunt inter alios principes
laedere propter impotentiam suam, sicut pueri ab infantia recedentes.
Si enim laedant subditos suos, rebellant, maioribus principibus
adhaerentes, et sic perdunt dominium. Item nec potentiam habent
maiorum principum, sicut nec puer respectu viri. Haec igitur de
principibus subiectis et subalternatis regibus dicta sufficiant, et
quid significent, vel quid importent. De caeteris vero dignitatibus
supra praemissis, quia ut in pluribus pertinent ad politiam, licet
aliqua sint communia, infra in sequenti opere declarabitur. Nunc enim
videndum est, quale est dictorum principum regimen: circa quod est
respondendum, secundum sententiam sacrae Scripturae. Dicitur enim in
Eccli.: secundum iudicem populi, sic et eius ministri sunt, et
qualis est rector civitatis, tales habitantes in ea. Tales enim
principes modum habent communiter regendi, regaliter, vel
imperialiter, nisi forte in aliquibus locis propter consuetudinem
usurpatam, vel ex tyrannide, vel propter malitiam gentis, quia aliter
domari non possunt, ut dictum est supra, nisi tyrannico regimine, ut
accidit in insula Sardiniae et Corsicae, item in quibusdam insulis
Graeciae, item in Cypro, in quibus dominantur nobiles principatu
despotico vel tyrannico: unde et de insula Siciliae tradunt
historiae, quod semper fuit nutrix tyrannorum. In partibus etiam
Italiae comites et alii principes, nisi forte per violentiam
tyrannizent, oportet subditos suos regere more politico et civili.
Inveniuntur etiam apud eos quaedam nomina dignitatum ex iure imperii
dependentium, et supra simplicem militiam transcendentium, ut sunt
valvasalli et cathani, qui et proceres appellantur, iurisdictionem
super subditos habentes: quamvis hodie per civitatum potentiam sit
diminuta vel subtracta totaliter. Valvasalli autem vocantur a valvis,
quia deputati erant ad custodiendum portas palatii regalis sive
imperialis, quos nos ostiarios appellamus. Cathani ab universalitate
operum in curia principum, et strenuitate super alios simplices milites
sunt dicti, qui et proceres quasi ante alios procedentes dicuntur,
catholon enim universale Graeco nomine significamus. Multa etiam sunt
alia nomina, secundum diversas regiones et linguas, ad beneplacitum
principum instituta. Sed hoc ad praesens sufficiat, reliqua
reservando ad regimen politiae, de quo specialis debet esse tractatus
propter diffusionem materiae: ubi de nominibus dignitatum agetur,
prout patietur natura regiminis, secundum diversos provinciarum mores,
ut philosophi et historici tradunt scriptores.
|
|