|
Sed et respectu finis adhuc hoc idem apparet. Si enim est hominis
agere propter finem ratione sui intellectus, qui finem in unaquaque
eius actione praestituit, unaquaeque natura quanto est magis
intellectiva tanto magis propter finem agit. Cum ergo Deus sit summa
intelligentia et purus actus intelligendi, sua actio magis finem
includit. Ergo oportet dicere quod in unoquoque fine uniuscuiusque rei
creatae praeexigatur actio intellectus divini, quam et nos divinam
prudentiam vocamus, per quam dominus cuncta disponit et in debitum
finem deducit, ut Boetius de consolatione philosophiae ipsam nominat,
secundum quam rationem dicitur in libro sapientiae quod divina sapientia
attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Concluditur ergo ex hoc, quod quaelibet res quanto ordinatur ad
excellentiorem finem, tanto plus participat de actione divina.
Huiusmodi autem est regnum cuiuscumque communitatis seu collegii, sive
regalis sive cuiuscumque conditionis, quia cum intendat nobilissimum
finem, ut philosophus tangit in Ethic. et in primo politicorum, in
ipso divina praeintelligitur actio, et suae virtuti dominorum
subiicitur regimen. Et hinc forte trahit originem veritatis, quod
bonum commune divinius ponitur a philosopho in Ethic. Amplius: in
regimine legislator semper debet intendere ut cives dirigantur ad
vivendum secundum virtutem, immo hic est finis legislatoris, ut
philosophus dicit in secundo Ethic. Propter quod et apostolus dicit
ad Timotheum quod finis praecepti est charitas. Sed ad istum finem
venire non possumus sine motione divina, sicut nec calor calefacere
sine virtute caloris ignis, nec lucidum lucere sine virtute lucis. Et
tanto altius et excellentius motio primi moventis, quanto virtus divina
supergreditur et transcendit virtutem creatam et omne genus operis, sed
et fortius influit in tantum, ut dicat ille Isaias propheta: omnia
opera nostra operatus es (in nobis), domine; et vox evangelica:
sine me nihil potestis facere. Rursus ad idem. Finis movet
efficientem et tanto efficacius quanto finis nobilior et melior
reperitur, ut bonum gentis respectu boni civitatis vel familiae, sicut
philosophus dicit in primo politicorum. Finis autem ad quem
principaliter rex intendere debet in se ipso et in subditis est aeterna
beatitudo, quae in visione Dei consistit. Et quia ista visio est
perfectissimum bonum, maxime debet movere regem et quemcumque dominum
ut hunc finem subditi consequantur: quia tunc optime regit, si talis
in ipso sit finis intentus. Tali autem modo suos regebat et gubernabat
rex ille et sacerdos Christus Iesus, qui dicebat in Ioan.: ego
vitam aeternam do eis. Et iterum: ego veni ut vitam habeant et
abundantius habeant. Hoc autem maxime facit rex quando super gregem
suum sicut bonus pastor invigilat, quia tunc super eum divina lux
irradiat ad bene regendum, ut pastoribus in ortu regis nostri et
salvatoris. Et irradiationis iam dictae ad bonum regimen et in
principe et in subditis motum circularem accipimus, rectum et
obliquum, de quibus distinctum est supra et beatus Dionysius loquitur
in cap. quarto de divinis nominibus. Hic enim motus ideo rectus
dicitur, quia fit per divinam illuminationem super principem ad bene
regendum et super populum meritis principis. Sed obliquus vocatur,
quando per divinam illuminationem sic subditos regit quod virtuose
vivunt et insurgit in eis divina laus et gratiarum actio, ut sit quasi
quaedam arcualis figura, ex chorda recta et arcu obliquo. Sed
circularis motus divinorum radiorum dicitur, quando divina illuminatio
irradiat principem vel subditum, ex qua quidem elevantur ad Deum
contemplandum et diligendum: qui ideo circularis motus vocatur, quia
est ab eodem ad idem et a puncto ad punctum, quod circularis motus est
proprium. Quem quidem motum philosophus etiam ponit in decimosecundo
metaphysicorum, ubi dicitur quod motor primus, sive causa prima, quod
est Deus, movet alia sicut desideratum, hoc est ratione finis, qui
est ipse; de quo et propheta David loquitur in Psalm., licet
secundum sacros doctores proprie adaptetur ad Christum regem nostrum:
Deus, inquit, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis.
Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.
Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam. Quae quidem omnia
deprecativa sunt regis et cuiuslibet domini ad Deum pro bono regimine
populi, ad quod principaliter conari debent, ut dictum est supra. Et
quia mentem sic dispositam habent ad divinam influentiam recipiendam pro
salute subditorum, statim subditur: descendet sicut pluvia in vellus,
et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus eius
iustitia et abundantia pacis. Per quae omnia satis manifestum est quod
dominium est a Deo in relatione ad finem sive remotum, qui est ipse,
sive propinquum, qui est operari secundum virtutem.
|
|