|
Et quia inter omnes reges et principes mundi Romani ad praedicta magis
fuerunt solliciti, Deus illis inspiravit ad bene regendum, unde et
digne meruerunt imperium, ut probat Augustinus, in libro de civitate
Dei, diversis causis et rationibus, quas ad praesens perstringendo ad
tres reducere possumus, aliis ut tradatur compendiosius resecatis,
quarum intuitu meruerunt dominium. Una sumitur ex amore patriae; alia
vero ex zelo iustitiae; tertia autem ex zelo civilis benevolentiae.
Prima iam dicta virtus satis erat digna dominio, qua participabant
quamdam naturam divinam, eo quod ad communitatem suus fertur effectus.
Versatur enim ad universales actiones populi, sicut Deus est
universalis causa rerum. Unde et philosophus dicit in primo Ethic.
quod bonum gentis est bonum divinum. Et quia regale regimen et
quodcumque dominium communitatem importat, communitatem diligens
dominii communitatem meretur, ut sic ipsum concomitetur praemium
secundum meriti qualitatem: et hoc requirit conditio divinae iustitiae
unicuique mercedem rependere iuxta virtutis opus, ut verbum scriptum in
Apoc. impleatur in eis: opera eorum sequuntur illos. Et iterum in
Matth. scribitur quod dominus dedit unicuique secundum propriam
virtutem. Amplius autem: amor patriae in radice charitatis fundatur,
quae communia propriis, non propria communibus anteponit, ut beatus
Augustinus dicit exponens verbum apostoli de charitate. Virtus autem
charitatis in merito antecedit omnem virtutem, quia meritum cuiuscumque
virtutis ex virtute charitatis dependet. Ergo amor patriae super
caeteras virtutes gradum meretur honoris. Hoc autem est dominium.
Ergo ex amore digne consequitur quis principatum. De hoc autem amore
patriae dicit Tullius in Lib. de officiis quod omnium societatum
nulla est gratior, nulla carior quam ea quae cum republica perseverat.
Unicuique enim nostrum cari sunt parentes, cari sunt liberi, cari
sunt propinqui ac familiares, sed omnium propinquitates patria sua
charitate complexa est: pro qua quis bonus dubitet mortem appetere, si
eidem sit profuturus? Quantus vero fuerit amor patriae in antiquis
Romanis, Salustius refert in Catilinario ex sententia Catonis,
quasdam de eis connumerando virtutes, in quibus dictus amor
includitur: nolite, inquit, existimare maiores nostros armis
rempublicam ex parva magnam fecisse, quippe amplior nobis quam ipsis
armorum est copia; sed quia in eis fuit domi industria, foris iustum
imperium, in consulendo animus liber neque delicto neque libidini
obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice
egestatem, privatim opulentiam, laudamus divitias, sequimur
inertiam, inter bonos et malos nullum discrimen, omnia virtutis
praemia ambitio possidet. Rursus: amor patriae primum et maximum
mandatum continere videtur, de quo Evangelium Lucae mentionem facit,
quia in zelando rem communem assimilat sibi naturam divinam, in quantum
vice Dei diligentem circa multitudinem adhibet curam. Item proximi
dilectionem adimplet, dum totius populi sibi commissi ex affectu
paterno sollicitudinem gerit, et sic adimplet mandatum praefatum, de
quo dicitur in Deut.: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo,
et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, et proximum tuum
sicut te ipsum. Et quia in isto praecepto divino non cadit
dispensatio, inde est quod Tullius dicit de republica quod nulla causa
intervenire debet unde propria patria denegetur. De isto autem amore
patriae exemplum accipimus, ut historiae tradunt et beatus Augustinus
in quinto de civitate Dei, de Marco Curtio nobili milite qui armatum
equo sedentem in abruptum terrae hiatum se praecipitem dedit, ut
pestilentia cessaret ab urbe. Item de M. regulo qui salutem
reipublicae suae praeferens, consultus a Romano populo et inter
praedictum populum et Poenorum gentem mediator pacis existens, in
Africam rediens a Carthaginensibus est occisus. Quam mundas etiam
habuerunt manus a muneribus principes eorum pro conservanda republica,
patet de M. Curio, de quo scribit maximus Valerius libro quarto
quomodo Samnitum divitias contempsit. Cum enim post victoriam de
ipsis habitam legati eorum ad ipsum aditum habuissent ipsumque
reperissent in scamno sedentem et catino ligneo coenantem, magnumque
auri pondus offerrent, suis invitatus verbis ut eo uti vellet, vultum
protinus risu solvens: supervacue, inquit: narrate Samnitibus M.
Curium malle locupletibus imperare, quam locupletem fieri. Et
mementote me non acie vinci, nec pecunia posse corrumpi. Simile etiam
refert idem auctor libro eodem de Fabricio, qui cum honore et
auctoritate omnibus in aetate sua maior, censu vero par esset unicuique
pauperrimo, requisitus a Samnitibus, quos in clientela detinebat,
pecuniam et servos sibi missos contempsit ac frustratos remisit,
continentiae suae beneficio et zelo patriae sine pecunia praedives et
sine usu familiae abunde comitatus: quia locupletem illum faciebat non
multa possidere, sed pauca desiderare. De talibus autem concludit
dictus doctor quod eisdem non datur dominandi potestas, nisi summi Dei
providentia, quando res humanas iudicat talibus donis esse dignas.
Multa similia ibidem dicit, per quae definire videtur eorum dominium
fuisse legitimum et eis a Deo collatum. Sed et Mathathias et filii
quamvis fuerint de sacerdotali genere, propter zelum legis et patriae
in populo Israelitico meruerunt dominium, ut patet in primo et secundo
Machab. Cum enim morti esset vicinus, sic filios suos alloquitur:
aemulatores, inquit, estote legis et date animas vestras pro
testamento patrum, quod pro republica accipimus in populo praedicto;
et postea subditur: et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum:
quod ad filiorum referimus principatum, quorum unus alteri successit,
Iudas videlicet, et Ionathas et Simon, et quilibet eorum sacerdos
et dux in eodem floruit populo.
|
|