Caput 5. Qualiter Romani meruerunt dominium propter leges sanctissimas quas tradiderunt

Est autem et alia ratio, unde digne Romani dominium sunt adepti, zelus videlicet iustitiae. Quo quidem modo acquisierunt principatum quodam iure naturae, a quo habet exordium omne iustum dominium. Primo quidem quia, ut idem doctor scribit consulebant patriae consilio libero, avaritiam relegantes a dominio sive turpis lucri gratiam, neque delicto neque libidini obnoxii, pro quibus iam stans dominium dissipatur. Trahebantur enim homines ad ipsorum amorem, ut propter ipsorum iustissimas leges se sponte eisdem subiicerent. Unde et ipse apostolus Paulus cum a Iudaeis nimis iniuriis vexaretur, coram Festo principe circa partes Caesareae Palaestinae, ut in Act. Apost. traditur, ad Caesarem appellavit ac se subiecit legibus Romanis. Quales autem fuerint eorum leges et quam sanctae, sic in eisdem Act. Apost. scribitur de dicto Festo, quia cum Hierosolymis esset, adierunt ipsum principes sacerdotum et sacerdotes postulantes adversum Paulum damnationem mortis: quibus dictus Festus respondit, prout dictis legibus Romanorum subiectus, quod non est consuetudo Romanis damnare aliquem, sive donare, nisi praesentes habeant accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Propter quod dicit idem doctor Augustinus in decimoctavo libro praefato, quod Deo placuit orbem terrarum per Romanos debellare, ut in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacaret. Amplius autem ad hoc: qua de iure naturae est ut quis gerens curam alterius mercedem reportet, eo quod, ut scribitur in Prov.: unicuique mandavit Deus de proximo suo. Ex qua quidem ratione iura concedunt quod quis rem alienam contrectare possit et expensas deducere ac praemium accipere iuxta meritum actionis, cum dicta bona male tractantur a praedonibus vel quibuscumque raptoribus. Hoc ergo supposito, consonum videtur naturae ut dominium sit concessum pro pace ac iustitia conservanda, iurgiis ac discordiis resecandis. Item. Ad hoc videtur provisum ut mali puniantur et boni promoveantur; et hoc est officium dominorum, in hoc quasi officium gerentium proximorum, ut inde suam reportent mercedem, quia ex hoc sua recipiunt vectigalia et tributa. Unde cum apostolus ad Romanos ostendisset a Deo provenire omne dominium: non est, inquit, potestas nisi a Deo, et caetera quae ibi ponuntur ad dominium pertinentia, ultimo concludit: ideo et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. In quantum igitur homines virtuosi ac sua probitate praepollentes pro gubernanda populi multitudine, quae rege indiget et rectorem non habet, curam assumunt et sub legibus populum dirigunt, non tantum instinctu Dei moveri videntur, sed vicem Dei gerunt in terris, quia conservant hominum multitudines in civili societate, qua necessario homo indiget cum sit animal naturaliter sociale, ut philosophus dicit in primo Politic. Unde et in isto casu dominium videtur esse legitimum. Quod quidem probat Augustinus in quarto de Civ. Dei; dicit enim sic: remota iustitia, quid sunt ipsa regna nisi quaedam latrocinia? Ergo ipsa supposita, regnum et quodlibet dominium esse videtur concessum. Introducit autem ad suum probandum intentum exemplum de quodam pirata qui vocabatur Dionides, qui cum fuisset captus ab Alexandro, quaesivit ab eo cur mare haberet infestum. Ipse libera contumacia respondit: quod tibi ut orbem terrarum. Sed quia ego exiguo navigio id facio, latro vocor; tu vero quia magna classe, diceris imperator. Ista ergo ratione Romanis a Deo collatum fuit dominium. Unde et idem doctor in quinto eiusdem libri dicit quia propter leges ipsorum sanctissimas nisi sunt tanquam recta via ad honores, imperium et gloriam, nec habent unde conqueri debeant de summi et veri Dei iustitia: perceperunt enim mercedem suam, iuste videlicet dominando ac legitime gubernando. Quantus autem fuerit zelus iustitiae apud Romanos consules antiquos contra malos, de multis est manifestum. Unde scribit Augustinus in quinto saepe iam dicto libro, quod Brutus filios suos occidit quia bella concitabant in populo: ex quo vigore iustitiae mortem merebantur. Vicit enim in eo, ut ait poeta, amor patriae, laudumque immensa cupido. Narrat etiam de Torquato quod idem fecit de filio, quia contra edictum patris invasit hostes iuvenili quodam provocatus ardore; et licet victoriosus extiterit, quia tamen castra suae gentis discrimini exposuit, ipsum morti adiudicavit iuxta militares leges: ubi idem doctor causam suae mortis insinuat, dicens: ne plus mali esset in exemplo imperii contempti, quam boni gloria hostis occisi. Maximus autem Valerius dicit de ipso quod maluit proprio nato carere quam disciplinae militaris transgressionibus indulgere. Sic ergo patet qualiter zelo legalis iustitiae Romani dominium meruerunt.