|
Tertia vero virtus, per quam subiugaverunt Romani mundum et meruerunt
dominium, fuit singularis pietas ac civilis benevolentia: quia, ut
tradit maximus Valerius libro quinto: humanitatis dulcedo barbarorum
ingenia penetrat; et hoc experimentum habet. Unde et in Prov.
dicitur, quod verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos.
Item in eodem: responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat
furorem. Cuius quidem ratio sumitur ex generositate animi, ut dicit
Seneca, qui magis ducitur, quam trahatur. Habet enim mens quoddam
sublime et altum ac impatiens superioris; sed delectatione cuiusdam
subiicitur reverentiae seu lenitatis, per quam suspicatur ad paria
posse conscendere, et a suo non resilire gradu. Propter quod et
philosophus dicit octavo Ethic. quod benevolentia est principium
amicitiae. Quantum autem antiqui Romani in hac excelluerint virtute,
unde exteras nationes ad suum traherent amorem seque eisdem sponte
subiicerent, exempla ipsorum deducantur in medium. Primo quidem de
Scipione, qui, ut refert maximus Valerius Lib. quarto, cum esset
in Hispania dux Romani exercitus contra gentem Hannibalis ac
vigesimum quartum agens annum Carthaginem ibidem a poenis conditam in
suam redegisset potestatem; in ipsa virginem cepit eximiae venustatis,
quam ut desponsatam agnovit et nobilem, ipsam inviolatam parentibus
reddidit et aurum quod in redemptionem eius traditum fuerat, doti eius
adiecit. Ex quo facto ad amorem Romanorum hostes adduxit, admirantes
de tam casta moderatione continentiae dicti principis; quia cum idem
auctor ipsum referat solutioris vitae in iuvenili aetate fuisse, se
ipsum in tanta libertate et potestate consistens ab omni delicto
conservavit immunem. Unde Titus Livius de bello Punico narrat
Scipionem sponsum dictae virginis allocutum fuisse, in quo sermone
suam ostendit pudicitiam digne principibus imitabilem et dominii
meritoriam. Scribit et idem Titus de ipso quaedam benevolentiae
inductiva in praedicta victoria. Cum enim misit obsides Romanis,
primo quidem hortatus est universos bonum habere animum: venisse enim
eos in Romanorum potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines
malunt, exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi
subiectas servitio. De hoc etiam dicit Augustinus, primo de Civ.
Dei, quod proprium ipsorum fuit parcere subiectis et debellare
superbos, acceptaque iniuria, ignoscere quam persequi mallebant.
Refert etiam idem doctor in eodem libro de Marco Marcello, qui cum
Syracusam urbem cepisset, ante illius ruinam suas illi effudit
lacrymas, tantaeque fuit pudicitiae et continentis animi benignaeque
mentis, quod priusquam oppidum iussisset invadi publico edicto
constituit ne quis corpus liberum violaret. Quid pluribus exemplis
insistimus? Cum etiam Machabaei, Iudas videlicet, Ionathas et
Simon, de genere Iudaeorum quorum est proprium aliarum nationum
aspernari consortium, tum quia Saturnini sunt, sicut Macrobius dicit
super somnium Scipionis, tum quia legibus prohibebatur eisdem,
considerata benevolentia Romanorum, cum ipsis statuerunt amicitiam,
ut in primo Mach. scribitur, ubi inter alia commendabilia de ipsis,
unde populos gentesque diversas ad suum trahebant amorem et subiectionem
politicam, seu despoticam, sub compendio interseritur quod inter
praesides Romanos nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut
magnificaretur in ea; et quia curiam fecerunt et consulebant quotidie
trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quae
digna sunt gerant; et qua committunt uni homini magistratum suum per
singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni,
et non est invidia neque zelus inter eos. Ubi attendendum quam
ordinatum erat tunc temporis regimen politicum in urbe, quod erat
praecipuum motivum cuiuscumque nationis et provinciae ipsorum appetere
dominium et eisdem sua colla subiicere. Aliud etiam erat in eis
provocativum subiectionis, quia ex cupidine dominandi non se dominos
vocabant sed socios et amicos. Unde et de Iulio Caesare in Suetonio
scribitur quod milites suos non sibi subiectos sed socios et
commilitones vocabat. Sic et antiqui consules de Iudaeis fecerunt,
qui quidem, etsi modicum haberent in oriente dominium, cum Romanis
tamen confoederati sunt foedere amicitiae. Et cum amplam haberent
Romani monarchiam in oriente et occidente et aliis mundi plagis, ut ex
praedicto libro Mach. est manifestum, non tamen dedignati sunt cum
Iudaeis societatem inire et ad paria se publico in alterutrum attestari
edicto. Patet igitur ex iam dictis quod meritum virtutis in Romanis
antiquis meretur dominium: unde etiam aliae nationes allectae sunt ad
ipsorum dominium, tum ex dilectione patriae, pro qua omnia
contemnebant; tum ex vigore iustitiae, propter quam contra omnem
malefactorem et perturbatorem pacis se opponebant; tum ex civili
ipsorum benevolentia, in qua caeteras nationes ad sui amorem
trahebant. Pro quibus omnibus ex merito virtutum in ipsis divina
bonitas consensisse videtur ad ipsorum principatum ex causis et
rationibus assignatis. Sic enim quis meretur dominium, ut philosophus
in quinto Ethic. tradit, ubi dicit quod non sinimus principari
hominem in quo est natura humana tantum, sed illum qui est perfectus
secundum rationem, sicut dictum est supra.
|
|