|
Fuit autem et alia causa unde dominium est a Deo permissum, quam a
sacra accipimus Scriptura, nec philosophorum et sapientum huius
saeculi sententiis contraria, videlicet propter merita populorum, quam
beatus Augustinus assignat in undevicesimo de Civ. Dei. Probat
enim ibi servitutem introductam propter peccatum. Unde et sacra
Scriptura dicit in Iob videlicet quod facit regnare hominem hypocritam
propter peccata populi. Quod quidem apparet, quia primo dominantes in
mundo fuerunt homines iniqui, ut historiae tradunt, sicut Cain,
Nembroth, Belus, Ninus et Semiramis uxor eius, qui et dominium
habuerunt in prima et secunda aetate mundi. Causa autem unde habuerunt
istud dominium assumi potest ex parte subditorum, vel dominantium. Ex
parte quidem subditorum quia tyranni sunt instrumentum divinae iustitiae
ad puniendum delicta hominum, sicut rex Assyriorum super Israeliticum
populum, et Totila rex Gothorum, flagellum Dei, super Italiam,
ut historiae narrant. Item: Dionysius in Sicilia, sub quo
captivatus est populus et tandem ab ipso libertate donatus, ut scribit
maximus Valerius libro IV. De rege vero Assyriorum quomodo ad
puniendum delicta sui populi est destinatus, sic ostenditur per Isaiam
prophetam: Assur virga furoris mei, unde et baculus ipse est: in
manu eius indignatio mea, ad gentem fallacem mittam eum, et contra
populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et dividat praedam,
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum; quae omnia
verificata sunt quando Hierusalem obsessa est a Chaldaeis, per
Nabuchodonosor regem Assyriorum capta et combusta, captis principibus
eius cum rege Sedecia, eius confossis oculis et occisis filiis, sicut
in fine IV libri Reg. traditur; per quae verba satis ostenditur
qualiter Deus punit peccatores per manum tyranni. Unde concluditur
ipsos esse instrumentum Dei sicut Daemones, quorum potestas iusta a
sacris doctoribus ponitur, voluntas tamen semper iniqua. Quod etiam
ostendit nobis tyrannicum regimen, quia non ordinatur nisi ad onus et
molestiam subditorum. Tyranni enim proprietas est, propriam et solam
sui utilitatem et commodum quaerere, ut dictum est supra, et
philosophus tradit in octavo Ethic. ubi ponit quod sic se habet
tyrannus ad subditos sicut dominus ad servos et sicut artifex ad organum
et instrumentum. Hoc autem poenale est subditis, et contra naturam
dominii, sicut superius est probatum. Sed ex parte dominantium tale
dominium videtur a Deo concessum. Primo in casu supposito, vel Deo
disponente pro subditis, quod est ad exitum meliorem, quando videlicet
princeps ad Dei placitum studet quamvis peccator, ut de Cyro rege
Persarum scribitur in Isaia: haec, inquit, dicit dominus Christo
meo Cyro, cuius apprehendi dexteram ut subiiciam ante faciem eius
gentes et dorsa regum vertam. Aperiam ante faciem eius ianuas, et
portae non claudentur. Quod quidem adimpletum fuit, ut historiae
tradunt, quando subito desiccato alveo Euphratis et Tigris, qui per
mediam Babyloniam transibant, civitatem intravit occiditque
Balthassar ipsorum regem cum gente sua, ipsamque civitatem destruxit,
ad Medos transferens monarchiam, ubi tunc regnabat Darius Cyri
propinquus, ut Iosephus scribit. Hoc autem Deus sic disposuit quia
dictus Cyrus humanitatem ostendit in suis fidelibus Iudaeis qui
captivi tenebantur in Assyria, quos postea remisit liberos in Iudaeam
cum vasis templi, et ipsum templum reaedificari mandavit: ex quibus
bonis et virtuosis operibus quae exercuit circa divinum cultum et Dei
populum, totius orientis obtinuit monarchiam, ut superius est
ostensum. Praedictus vero Balthassar occisus fuit, ut ex sententia
Danielis apparet, quia Deo ingratus et quia vasis templi domini in
uno convivio est abusus: unde dictum est ei per Danielem: quia non
humiliasti cor tuum, sed adversus dominatorem caeli elevatum est, et
vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores
vinum bibistis in eis (...) porro Deum caeli qui habet flatum tuum
in manibus suis et omnes vias tuas, non glorificasti; idcirco ab eo
missus est articulus manus contra te: quod pro sententia divina
accipimus contra ipsum, ut rei postea probavit eventus. Narrat enim
historia Danielis, quod dum Balthassar rex Babyloniorum persisteret
in Dei contumelia, ut ex dictis liquet, ex opposito mensae sui
convivii videbat digitos manus in pariete scribentis: ex qua Scriptura
perterritus est, quasi ipsa esset nuntius suae mortis. Refert etiam
Scriptura Danielis, quod ex aspectu scribentis, cuius imaginem non
videbat, nisi digitorum manus, facies eius perterrita est et
cogitationes eius perturbabant eum, compages renum eius
dissolvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur: quae omnia
insinuativa erant timoris immensi et futuri iudicii super eum. Sed
hanc Scripturam rex non discernens, vocatus Daniel, interpretatusque
sub tribus nominibus, ipsum denuntiavit moriturum, videlicet mane,
thecel, Phares: quod exposuit Scriptura: mane: numeravit Deus
regnum tuum et complevit illud, hoc est in termino posuit, sicut res
numerata, quae tollitur et separatur ab acervo pecuniae. Thecel:
appensus es in statera et inventus es minus habens: unde et dignus es
morte. Phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et
Persis, ut superius est ostensum. Ex quibus omnibus satis est
manifestum quod illae clausulae non proprie sunt significativae secundum
aliquod idioma linguarum, sed secundum dispositionem divinam, sicut et
factum quoddam in quo propheta comprehendit divinam circa nos
voluntatem. Sit ergo hoc conclusum, quod in illa Scriptura suam
insinuavit sententiam contra principem Babyloniae, quia propter
peccata sua dignus erat morte et privatione regalis principatus, iuxta
illud: regnum de gente in gentem transfertur propter iniustitias
(...) et diversos dolos.
|
|