Caput 8. Quod interdum tale dominium cedit in malum dominantium, quia propter ipsorum ingratitudinem in superbiam elati graviter deprimuntur

Sed adhuc insistendum est circa divinam providentiam in dominio. Contingit enim interdum quod cum quis assumit principatum, erit homo virtuosus et aliquo tempore perseverabit in eo. Sed aliquo tempore procedendo ex favore humano et prosperitate rerum regalium elevatur quis in superbiam et de beneficiis sibi a Deo collatis ingratus eidem efficitur. Unde philosophus dicit in quinto Ethic. quod principatus virum ostendit; sicut accidit de Saule, de quo scribitur, I Reg., quod in tota tribu Beniamin non erat vir melior illo. Sed post duos annos a suo regimine factus est Deo inobediens, unde dictum est prophetae Samueli de ipso: usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? Quasi ex divina sententia irrefragabili sit repulsus. Propter quod ultimo dictus princeps fuit occisus cum filiis, totaque eius progenies a dominio est avulsa. Unde in Paral. de ipso concluditur quod mortuus est Saul propter iniquitates suas. Hoc autem et de Salomone accidit, qui magnificatus est super omnes reges qui fuerant ante eum, ut scribitur in Eccle. et universa terra desiderabat audire sapientiam Salomonis. Sed, ut dicit Augustinus decimoseptimo de Civ. Dei: secundae res praedicto regi fuerunt noxiae, quia lapsus in luxuriam, ruit in idolatriam; ex quo factus est abominabilis populo, in tantum ut servi eius rebellarent ei diripientes spolia suae regionis et vastantes terram absque resistentia aliqua, cum tamen prius omnes obedirent ad nutum, sicut testatur regina Saba, ut patet in III Lib. Reg. Ad magna igitur promotus in principio sui regiminis propter divinam reverentiam quam exhibuit, in fine sui regiminis decidit in vilia propter delicta quae commisit: quia miseros facit populos peccatum. Tradunt tamen Hebraei, ut Hieronymus refert in commento super Eccle., quod in fine vitae suae ex multis vexatus suum recognovit errorem seque disposuit ad poenitentiam in commissis, librumque praefatum composuit, in quo sicut expertus cuncta definit vanitati subiacere, subiiciens se divino timori ad suorum observantiam mandatorum. Unde in fine praedicti libri concludit: finem loquendi pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo. Sed et praeter reges deicolas quid de principibus ethnicis dicam? Qui quamdiu fuerunt Deo grati virtutumque cultores, floruerunt in dominio; cum vero ex elatione dominii ad contrarium se converterunt, mala morte vitam finierunt, sicut contigit de praefato Cyro rege Persarum monarcha. Tradunt enim historiae de ipso quod, cum totam subiugasset Asiam, Parthiam, Schytiamque ferro perdomuit, tandem longum certamen Scythis inferens, dominante tunc Tamari regina dictae gentis, quae Massagetia vocabatur, primo quidem cum filio dictae reginae adolescentulo dimicavit ipsumque vicit et occidit, nullique parcens aetati, ingentem multitudinem peremit. Quia ergo crudelitatem exercuit et in Babylonia et in regno Lydiae, quia in utroque reges et principes mala morte trucidavit et in regno Massagetarum similiter fecit, in hoc eodem iudicio similiter eum Deus punivit. Narrant enim historiae quod dicta regina congregavit exercitum contra ipsum, Scythas videlicet, Massagetas et Parthos, et in quibusdam montibus dicta regina insidiis compositis invasit castra eiusdem: et sic impetu armatorum absorbuit, quod ducenta millia fuerunt occisa praefati principis, et ipse captus: cui amputato capite, regina ipsum in utre sanguine pleno mandavit includi, et sic invective acclamabatur eidem: sanguinem sitisti, sanguinem bibe; quasi ipsa mors ignominiosa, quam passus est, fuerit argumentum suae atrocitatis. Omnes etiam monarchae ipsum sequentes, ut in Graecia magnus Alexander, quamdiu cum reverentia suos tractavit Macedones, vocans milites suos patres, tanquam antiquiores, optime processit in monarchia; sed eisdem existens ingratus, a sorore venenatus est; et praecipue quia post victoriam, Darii accepta filia in coniugem, militaria coepit postponere, luxui vitae intendens, et sui immemor factus dolorosa morte vitam finivit. Et sic de multis aliis principibus ethnicis exemplum potest adduci, ut de Iulio Caesare et Hannibale, qui propter abusum dominii diro necati sunt exitu, ut eis conveniat quod in Eccle. scribitur: interdum dominatur homo homini in malum suum. Nec non et illud Isaiae prophetae, quod in omnibus tyrannis locum habet. Cum enim ostendisset ipsos esse divinae iustitiae exactores contra peccatores, sicut carnifices dominorum, ut manifestum est supra, cum dixit: Assur virga furoris mei, etc., statim subdit: ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non sic existimabit, quasi sic agat ut Dei instrumentum, sed ad conterendum erit cor eius et ad interfectionem gentium non paucarum; dixit enim: numquid non principes nostri simul reges sunt? Attribuens videlicet suae virtuti et non Dei qui movet ipsum ad puniendum transgressores divinorum mandatorum. Hanc autem ingratitudinem ac praesumptionem tyrannorum dominus statim ibidem graviter redarguit et gravissime punit, ut in iam dictis principibus patet. Unde subdit propheta in eodem loco: numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? An exaltabitur serra contra eum qui se fecit? Quomodo si elevetur virga contra elevantem eam, et exaltetur baculus, qui utique lignum est? Ubi consideranda est similitudo, quia valde congrua est. Sic enim se habet virtus dominantis ad Deum sicut virtus baculi ad percutientem et sicut virtus serrae ad artificem. Constat autem quod virtus serrae vel securis in artificio nulla est nisi per artificem moventem et dirigentem: ita et de virtute dominantis contingit, quod nulla est sine Deo movente et gubernante. Ergo stultum et praesumptuosum est gloriari de sua virtute. Ista autem ratio satis aperta esse videtur, et haberi potest ex verbis philosophi supra inductis, quia virtus cuiuslibet mobilis a virtute dependet primo moventis, et eius instrumentum erit: et hinc est quod Deo talis gloria est displicibilis, quia tales derogant divinae potentiae. Propter quod scribitur in Iudith, quod de sua virtute gloriantes Deus humiliat, et ideo subiungit dictus propheta Isaias: propter hoc mittet dominator dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis. In quo significatur poena sensibilis quae talibus infertur tyrannis, et annihilatio principatus, ut in praedictis est manifestum. Relinquitur igitur a Deo omne esse dominium, sive legitimum, sive tyrannicum, secundum varias vias suae investigabilis providentiae.