|
Nunc igitur accedendum est ad diversas species dominandi, secundum
diversos modos et gradus in hominibus dominii et principatus. Et
primus quidem generalis est omnium, qui competit homini secundum
naturam, ut tradit Augustinus undevicesimo de Civ. Dei: in quo
casu et philosophus concordat in primo Politic. Hoc autem et
Scriptura sacra confirmat, quando in sui creatione tanquam naturae
inditae dixit: dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et
universis animantibus quae moventur super terram: in quibus ostenditur
quod naturae institutae humanae talem indidit potestatem. Qui enim
dixit: germinet terra herbam virentem, et ex tali dicto data est
potestas arboribus germinandi, dixit et nobis similiter: dominamini
piscibus maris, et cetera. Et sic ex iam dictis apparet, quod
dominium hominis super caeteras creaturas est naturale. Unde et
philosophus probat secundum eamdem rationem, quod venationes et aucupia
sunt a natura. Et Augustinus in praedicto libro hoc probat per
dominium quod antiqui patres soliti erant habere ut pastores essent
pecorum, quae et divitiae naturales definitae sunt supra. Et quamvis
tale dominium diminutum sit propter peccata, quia etiam vilia animalia
dominantur in nobis et facta sunt nobis nociva, quod non contingit in
homine nisi propter dictam causam; tanto magis tamen participamus de
dicto dominio, quanto magis ad statum attingimus innocentiae: quod
etiam vox evangelica nobis promittit, si eius imitatores fuerimus in
iustitia et sanctitate. Cum enim dominus exhortaretur discipulos ad
animarum salutem verbum Dei praedicando, sic de eisdem virtutem
denuntiat, dicens: in nomine meo Daemonia eiicient, linguis
loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint,
non eis nocebit. Quod experimento didicimus in virtuosis et
perfectissimis viris, ut in gestis sanctorum patrum scribitur. Et de
beato Paulo traditur in Act. Apost. quia vipera ipsum non laesit,
nec beatum Ioannem Evangelistam venenum, et sic de multis aliis
sanctissimis patribus, qui super crocodilos atrocissimas bestias sive
venenosa reptilia Nilum vadabant, ut impleretur in eis quod dominus in
Luca dixit discipulis: ecce dedi vobis potestatem calcandi super
serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici. Istius
autem dominii in prima hominis institutione collati ex triplici via
ratio congruentiae assignari potest. Primo quidem ex ipso naturae
processu. Sicut enim in generatione rerum naturalium intelligitur
quidam ordo, quo de imperfecto ad perfectum proceditur: nam materia
est propter formam, et forma imperfectior est propter perfectiorem;
ita et in usu rerum naturalium: nam imperfectiora cedunt in usum
perfectorum. Plantae enim utuntur terra ad suum nutrimentum, animalia
vero plantis, homo autem plantis et animalibus. Unde concluditur quod
homo naturaliter dominatur animalibus. Propter quod, sicut superius
est tactum, philosophus probat in primo Politic., quod venatio
animalium sylvestrium est iusta naturaliter, quia per eam homo sibi
vindicat quod naturaliter est suum. Secundo apparet hoc ex ordine
divinae providentiae, quae semper inferiora per superiora gubernat:
unde cum homo sit supra caetera animalia, utpote ad imaginem Dei
factus, convenienter hominis gubernationi alia animalia subduntur.
Tertio apparet idem ex proprietate hominis et aliorum animalium. In
aliis enim animalibus invenitur secundum aestimationem naturalem quaedam
participatio prudentiae ad aliquos particulares actus; in homine vero
reperitur quaedam universalis prudentia, quae est ratio naturalium
agibilium. Omne autem quod est per participationem, subditur ei quod
est per essentiam universaliter. Unde patet quod est naturalis
subiectio aliorum animalium ad hominem. Sed utrum dominium hominis
super hominem sit naturale vel a Deo permissum vel provisum, ex iam
dictis veritas haberi potest. Quia si loquamur de dominio per modum
servilis subiectionis, introductum est propter peccatum, ut dictum est
supra; sed si loquamur de dominio prout importat officium consulendi et
dirigendi, isto modo quasi naturale potest dici, quia etiam in statu
innocentiae fuisset. Et haec est sententia Augustini, undevicesimo
de Civ. Dei. Unde istud dominium ei competebat in quantum homo est
sociale naturaliter, sive politicum, ut dictum est supra. Talem
autem societatem oportet ad invicem ordinari. In his autem quae sunt
ad invicem ordinata, oportet semper aliquid esse principale et dirigens
primum, ut tradit philosophus in primo Politic. Hoc etiam ostendit
ipsa ratio ordinis sive natura quia, ut per Augustinum scribitur in
praedicto libro, ordo est parium dispariumque rerum sua cuique tribuens
dispositio. Unde manifestum est quod nomen ordinis inaequalitatem
importat, et hoc est de ratione dominii. Et ideo secundum hanc
considerationem dominium hominis super hominem est naturale, et est in
Angelis, et fuisset in primo statu, et est etiam modo: de quo nunc
per ordinem est dicendum, secundum ipsius dignitatem et gradum.
|
|