Liber 4


Caput 1. De differentia inter principatum regni et principatum politicum, quem dividit in duos

Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, domine. Licet dominium omne sive principatus a Deo sit institutus, ut supra est declaratum in tertio libro, diversus tamen in ipso traditur modus a philosopho, et per sacram Scripturam. Quia ergo supra, in praefato iam libro, actum est de monarchia unius, puta de dominio summi pontificis, regali et imperiali, ac ipsorum naturam concomitantibus; nunc hic congrue agitur de dominio plurium, quod communi nomine politicum appellamus, descriptum nobis in praesumptis verbis dupliciter, et quantum quidem ad modum assumendi, et quantum ad modum vivendi. Modus autem assumendi in hoc gradu electivus est in quocumque hominis genere, non per naturae originem, ut de regibus accidit, quod verbum institutionis importat. Constitues, inquit, eos principes: sed addit, super omnem terram, in hoc ostendens generalem regulam in principatu politico: ut generalis sit per viam electionis, ut statuatur princeps: sed quod sit virtuosus: unde subdit: memores erunt nominis tui, domine, in consideratione scilicet divina, suorumque praeceptorum, quae sunt regentibus quaedam recta ratio agendorum. Propter quod in Prov., dicitur, quod mandatum domini lucerna est, et lex lux. Maximus etiam Valerius de Caesare dicit, quod caelesti providentia virtutes per ipsum fovebantur, et vitia vindicabantur. De hoc autem principatu in praesenti libro est pertractandum, quem philosophus sic distinguit in tertio Politic. et supra ostensum est in principio libri: quia si tale regimen gubernatur per paucos et virtuosos, vocatur aristocratia, ut per duos consules, vel etiam dictatorem in urbe Romana in principio, expulsis regibus. Si autem per multos, veluti per consules, dictatorem et tribunos, sicut in processu temporis in eadem contigit urbe, postea vero senatores, ut historiae narrant, talem regimen politiam appellant, a polis quod est pluralitas, sive civitas, quia hoc regimen proprie ad civitates pertinet, ut in partibus Italiae maxime videmus, et olim viguit apud Athenas, post mortem Codri, ut Augustinus refert de Civ. Dei. Tunc enim a regali dominio destiterunt, magistratus reipublicae assumentes: sicut in urbe. Sed quocumque modo dividitur contra regnum, sive monarchiam, et ipsorum oppositum contra oppositum: quia si propositum in proposito, et oppositum in opposito. Et quoniam utrumque pluralitatem includit, ista duo ad politicum se extendunt, prout dividitur contra regale seu despoticum, ut philosophus tangit in primo et tertio Politic. De hoc ergo hic est agendum. Et primo quidem in quo differt a regali, sive imperiali, sive monarchico, quod ex supra dictis in primo et tertio libro aliqualiter videri potest; sed nunc etiam differentia est addenda, quia legibus astringuntur rectores politici, nec ultra possunt procedere in prosecutione iustitiae: quod de regibus et aliis monarchis principibus non convenit, quia in ipsorum pectore sunt leges reconditae, prout casus occurrunt: et pro lege habetur quod principi placet, sicut iura gentium tradunt: sed de rectoribus politicis non sic reperitur, quia non audebant aliquam facere novitatem, praeter legem conscriptam. Unde in I Mach. scribitur, quod Romani curiam fecerunt, et quod quotidie consulebant trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Per quod habetur, quod in regimine Romano a regum expulsione dominium fuerit politicum, usque ad usurpationem imperii, quod fuit quando Iulius Caesar, prostratis hostibus, videlicet Pompeio occiso et filiis, subiugatoque orbe, singulare sibi assumpsit dominium et monarchiam, convertitque politiam in despoticum principatum, sive tyrannicum. Nam, sicut historiae tradunt, post praedicta ad contemptum senatorum videbatur intendere. Ex quo provocati maiores urbis, ipsum in Capitolio viginti quatuor pugionibus perforaverunt auctoribus bruto et Cassio, plurimoque senatu. Advertendum etiam hic, quod quamvis unus dominaretur singulis annis, ut in dicto libro Mach. scribitur, sicut in civitatibus Italiae etiam modo contingit, regimen tamen dependebat ex pluribus, et ideo non regale, sed politicum appellabatur, sicut et de iudicibus Israelitici populi accidit, cum tamen non regaliter, sed politice populum regerent, sicut dictum est supra. Considerandum etiam, quod in omnibus regionibus, sive in Germania, sive in Scythia, sive in Gallia, civitates politice vivunt; sed circumscripta potentia regis, sive imperatoris, cui sub certis legibus sunt astricti. Est etiam alia differentia, quia rectores saepius exponuntur examini, si bene iudicaverunt, aut rexerunt secundum leges eisdem traditas, et ex contrario subiiciuntur poenis: unde ipse Samuel, sicut in I Reg. scribitur, quia populum Israeliticum iudicaverat praedicto modo, tali se sententiae exponit, assumpto in regem Saule: ecce, inquit, praesto sum, loquimini de me coram domino et Christo eius (scilicet Saule), utrum bovem cuiusquam tulerim, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu alicuius munus accepi. Sic etiam de consulibus Romanis tradunt historiae. Propter quam causam accusatus Scipio Africanus ab impiis aemulis, quod pecunia corruptus fuisset, urbem reliquit. Ex talibus falsis aemulationibus in processu temporis exorta sunt bella civilia: quod in regibus vel imperatoribus locum non habet, nisi quod regiones interdum eis rebellant, si iura regni transcendant, sicut in partibus Hispaniae et Ungariae frequentius accidit, et inde etiam in oriente saepius machinantur mortem dominis: ut apud Aegyptum de Soldano contingit, et in Perside et Assyria, de principibus Tartarorum. Ex qua causa, quia principes saepe efficiuntur tyranni, quaedam regiones indignum iudicant, ut etiam philosophus narrat in sua Politic., quod reges in ipsorum provinciis perpetuentur in filiis, hoc est quod filii regum succedant in regno: sed ipso mortuo, eligit populus quem magis ornatum moribus comprehendunt, sicut fiebat de imperatoribus, ut supra patuit in tertio Lib., et in Aegypto adhuc observatur modernis temporibus. Quaeruntur enim pueri elegantes in diversis regionibus, et praecipue in partibus Aquilonis, quia sunt staturae procerae et ad militarem disciplinam idonei. Hi de aerario publico nutriuntur, exercitantur in gymnasiis et disciplinis scholasticis, in civilibus actibus et rebus bellicis assistunt Soldano in ministerio, sicut traditur, et post mortem eius, qui probati inveniuntur, ad principatum assumuntur. Interdum tamen impeditur ex violentia, sive ex tyrannide, aut fastu ambitionis. Sunt et aliae differentiae circa regimen, quantum ad tempus regiminis, et alias circumstantias, de quibus philosophus mentionem facit in quarto Politic.; sed ista sufficiant et quae dicta sunt supra secundo et tertio libro.