|
Sed redeundum est ad politiam Socratis et Platonis, quia quaedam
alia constituerunt in ipsa praeter ea quae dicta sunt supra. Suam enim
civilitatem distinxerunt in quinque genera hominum, videlicet in
principes, consiliarios, bellatores, artifices et agricolas. Quae
quidem divisio satis videtur sufficiens ad perfectionem civitatis, quia
omnia genera hominum comprehendit, quae ad regimen politicum
pertinent. Sed Aristoteles in hoc praedictos philosophos videtur
reprehendere. Tum quia numerum ponebant bellatorum excedentem
proportionem civitatis: ponebant enim mille bellatores ad minus, vel
ad plus quinque millia. Secundum, quod philosophus reprehendit,
est, quia sic distinguebant bellatores ab aliis, quod nullo modo se
exponerent bellicis rebus alii cives a bellatoribus. Sed quantum ad
primum non videtur determinatus numerus posse poni, eo quod omnes
civitates non sunt aequalis potentiae et virtutis: unde consideranda
est multitudo populi in civitate, et secundum numerum constituere
bellatores. Item latitudo regionis, ut sit sufficientia pascuorum et
victualium: unde Aristoteles dicit in secundo Politic. quod, si
tanta debeat esse multitudo bellatorum in civitate, oportet ipsam
adaequari civitati Babyloniae, quae videlicet excedit in gentis
multitudine, et in latitudine camporum. Sed si attendimus ad ipsum
numerum bellatorum, qui est mille, ut historiae tradunt, secundum
unam expositionem, politia Platonis et Socratis cum civilitate
concordant Romuli, primi constructoris urbis, a quo et istud nomen
miles originem habuit: unde et miles dicitur electus ad bellandum ex
numero mille, quia mille erant tunc expediti bellatores ab ipso electi
ad pugnandum contra adversarios urbis, ut contra Sabinos primo,
ulterius vero contra Samnites; et sic in hoc concordabat Romulus cum
Socrate et Platone, licet primus conditor urbis per longum tempus
philosophos antecesserit saepe dictos. Alio modo dicitur miles quasi
unus ex mille, iuxta quod Scriptura volens commendare sanctum David
de constantia et fortitudine: dilectus, inquit, meus candidus et
rubicundus, electus ex millibus; ut sic importet quamdam excellentiam
in pugnando: quos Scriptura sacra expeditos vernaculos appellat in
Genesi. Sic enim scribitur de Abraham, quod contra quatuor reges
processit cum trecentis decem et octo expeditis vernaculis, qui quinque
reges devicerant, capto Loth, nepote eiusdem Abrahae, cum tota
familia: unde satis credibile videtur, quod maiorem habuit
multitudinem ad pugnandum; sed isti nominantur propter ipsorum
probitatem ad invadendum. Sic et Gedeon trecentos elegit de populo
Israelitico ad pugnandum contra castra Madianitarum, ut in Lib.
Iudicum traditur, quos probavit divino mandato esse aptiores ad
pugnam, ex eo quod transiens populus quasdam aquas, omnibus ex populo
bibentibus ex aquis praedictis et genua flectentibus, illi soli
lambuerunt ut canes, non poplite flexo. Tales igitur sic electos non
videtur possibile mille in civitate reperiri, et multo minus quinque
millia: et sic vera est sententia Aristotelis contra Socratem et
Platonem, si sic intendant. Secundum vero quod Aristoteles
improbat, est de distinctione bellatorum, quasi alii cives sint
immunes a bello, ut consiliarii et artifices: quod non est verum, ubi
sit aggressus multitudinis contra cives. Quamvis autem bellatores sint
aptiores ad pugnam, quia experientiam habent, et pugnandi artem, et,
ut ait Vegetius: nemo facere metuit, quod se bene didicisse
confidit; impetum tamen multitudinis sustinere non possent, nisi cum
multitudine. Sic enim Iudas Machabaeus deficit, quia cum paucis
pugnavit contra multitudinem Bacchidis, principis Demetrii regis,
recedente ab ipso multitudine suae gentis, sicut patet in I Lib.
Mach. Hinc est etiam quod quamvis Saul elegerit tria millia virorum
ad defensionem sui regni (duo enim millia erant cum ipso, ubi ipse
curiam tenebat, ut in Magmas et in Bethel, mille vero cum Ionatha
in domo propria, ut in Gabaa Beniamin), nihilominus contra
multitudinem hostium multitudine usus est: unde cum Naas Ammonites,
rex eiusdem regionis, obsideret cum multitudine Iabes Galaad,
trecenta millia de filiis Israel congregavit in castris, et triginta
millia de tribu Iuda ad expugnandum Ammonitas praefatos, ut scribitur
primo Reg. Sed advertendum quod militaris disciplina Vegetii, in
tertio libro, secundum sententiam Lacedaemoniorum, sive
Atheniensium, restringit numerum in exercitu armorum, videlicet ad
decem millia peditum, et duo millia equitum, vel ad plus viginti
millia peditum, et quatuor millia equitum, ostendens magnam
multitudinem esse damnosam, tum quia difficilius regitur, tum quia
laboriosius in victualibus providetur. Ibidem etiam cum exercitu
computat non solum tirones, sed etiam auxiliatores, quod ad alios
cives referimus, qui non erant militiae deputati. Et praeterea idem
Vegetius in primo libro, ubi docet eligi tironem, ad agricolas et
artifices magis remittit, eo quod assueti sunt ad labores. Assumendi
sunt igitur cives ad pugnam non solum bellatores distincti, in
quocumque genere sint, sive consiliarii, sive artifices, sive
agricultores, dummodo dispositionem corporis habeant, unde non
impediantur a pugna, ut sunt homines corpulenti et ponderosi ad
ambulandum; cives nimis deliciis dediti; homines etiam provectae
aetatis, quos emeritos habebant antiqui Romani; homines etiam quos
divina lex prohibet a pugna. Hos excludere a pugna dignum videtur, ut
patet in Deut., quos lex praedicta prohibet, instante exercitu, et
acclamante praetore. Ubi quatuor genera hominum ponuntur, qui a pugna
excipiuntur ibidem: videlicet qui aedificasset novam domum, et non ea
fuisset usus; vel qui plantasset novam vineam; qui in proximo uxorem
duxisset: quae quidem tria intentionem distrahunt a pugnante, et ex
hoc efficitur minus audax. Quartum genus est nimis timentium mortem,
qui a sacra Scriptura formidolosi vocantur. Vegetius etiam in
principio primi libri, inter artifices quinque genera hominum dicit
excludenda a castris, videlicet piscatores, aucupes, dulciarios, id
est qui deliciis intendunt; linteones id est qui molles sunt et
flexibiles; item qui videntur intendere ad genesia, id est ad opera
muliebria, ut sunt opera textrina, sive venerea. Caeterum de ordine
castrorum sive exercitus, et ipsius rectoribus seu motoribus, non est
praesentis negotii: quia nostrum non videtur congruum docere pugnare,
vel de eiusdem pugnae gymnasiis agere, sed solam veram tradere
politiam; per quam, si ad veram pertingamus, disponimur ad vivendum
secundum virtutem, et quasi participamus caelestem, quae est civitas
Dei, de qua gloriosa dicuntur.
|
|