|
Praeter has autem quamvis philosophus in secundo Politic. multas
pertractet politias, inter alios tamen a supra dictis, qui multum de
politia tractaverunt, fuit Hippodomus philosophus Eriphontis filius,
sed Milesius patria, unde Thales, unus ex septem sapientibus,
originem traxit. Hic enim suam politiam ex multis et ad plura
ordinavit, et primo quidem in ea numerum multitudinis determinatum
tradidit civitati circa decem millia virorum: quem numerum sufficienter
putabat in civitate: cuius forte fuit motivum quod superius traditum
est de castris, quia melius gubernantur, et in victualibus potest per
rectores congruentius provideri. Dictam autem multitudinem ad tria
genera hominum reducebat, ad bellatores videlicet, artifices et
agricolas. In qua quidem divisione sic ponebat eos esse distinctos,
quod nec bellator ad culturam terrae, nec ad negotiationes, nec
agricola ad arma transiret. Horum autem generum hominum sufficientiam
dicebat esse, quia ordinantur ad conservationem humanae vitae.
Agricolae quidem quantum ad victum, artifices autem quantum ad
tegumentum, sed bellatores ad bonorum suorum firmamentum, sive
custodiam. Sed si ad ea attendimus, quae dicta sunt supra, et infra
est dicendum, faciliter errorem dicti philosophi percipere possumus ex
iam dictis: quia in politia determinatum numerum dare non possumus,
sed multiplicatur in ea populus vel propter amoenitatem loci, vel
propter famam regionis, vel propter foecunditatem gentis. Rursus
videmus civitates, quod quanto magis abundant in gente, tanto maioris
potentiae et famosiores iudicantur: nec propter hoc impediuntur in
regimine, si per officiales bene disponantur et rectores: quia poenae
in legibus institutae hominum arcent malitiam, et sunt in politia
medicinae quaedam, ut tradit philosophus in secundo Ethic. Nec
iterum distingui sic debet, quin cum opportunitas hoc requirit, illa
tria genera sint admixta: quia artifices et agricolae aliquando sunt
bellatores, cum de istis duobus generibus hominum praecipue eligantur
tirones, ut dictum est supra ex verbis Vegetii; et e converso dicimus
de bellatoribus ad artifices et agricolas, cum de eis saepius
assumantur. Sed et sua divisio de solum tribus generibus hominum non
est sufficiens: quia relinquit consiliarios et sapientes, qui sunt
principalis pars politiae, sine quibus convenienter politia ipsa non
regitur: ut enim historiae tradunt, Demosthenes Atheniensis
praefatos viros peritos, vel quoscumque senes expertos sic se habere ad
politiam definit, ut canes ad gregem, quorum custodia arcentur lupi:
sic et se habent sapientes et advocati in civitatibus, quia canes sunt
populi. Unde Tullius scribit in libro de Offic., quod Solon plus
profuit reipublicae civitatis Atheniensis, quae legibus et institutis
eius erudita fuit, quam victoria Themistoclis, quod bellum gestum
fuerat consilio magistratus, sive senatus instituti ab eodem sapiente,
qui fuit unus de septem. Unde et in Eccle. scribitur: melior est
sapientia quam arma bellica. Vegetius etiam de art. Milit., et
Valerius maximus de Aristotele referunt, quod cum esset vitae
supremae, reliquias senilibus atque rugosis membris in summo litterarum
otio vix custodiens, adeo valenter pro salute patriae incubuit, ut eam
hostilibus armis quasi solo aequatam, in lectulo Athenis iacens
eriperet: et quantum ad hoc simile in eodem libro Eccle. scribitur de
sapiente: civitas parva et pauci in ea viri: venit contra eam rex
magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et
perfecta est obsidio, sicut accidit de Athenis per Philippum regem
Macedonum, ut historiae tradunt. Inventus est in ea vir pauper et
sapiens, ut dicti philosophi, quorum fuit proprium mundum spernere,
et quasi vitam religiosam eligere, sicut Hieronymus scribit, et
postea subditur in eodem libro, quod liberavit urbem per sapientiam
suam. Concluditur ergo ex praemissis, consiliarios non debere excludi
a politia. Eodem etiam modo nec rectores, cum sint caput
universitatis civilis, ex quo totum corpus dependet.
|
|