Caput 12. Refert etiam opinionem eiusdem quantum ad possessiones, quas in tres partes dividit; et in quo salvatur sua positio

Sunt autem et alia, quae dictus Hippodomus posuit in sua politica, ut est de distinctione possessionum: quia in tres partes distinguebat possessiones totius regionis civitatis. Quasdam enim deputabat ad rem sacram, quae scilicet divino cultui dedicabantur, ut sunt hodie bona ecclesiastica; quasdam autem assignabat communes, quae bellatoribus dispensabantur; quasdam vero proprias, quae agricolis debebantur. Artificibus vero nihil assignabatur, eo quod ex arte sufficienter vivere possent. Sed haec divisio, etsi insufficiens videbatur in multis, in quantum tamen ad aliquid laudabilis erat, in eo videlicet quod divinae reverentiae deferebat. Quam quidem et iure naturae et iure divino debemus: sic enim mos fuit apud antiquos Romanos, ubi viguit disciplina. Unde Gen. scribitur, quod tota terra Aegypti, imminente fame, tempore Ioseph, in servitute redacta est regis, praeter terram sacerdotum, quae videlicet sic erat dedicata Deo, quod alienari non poterat, sicut nec hodie possessiones Ecclesiae, nisi multum legitimis casibus. Philosophus etiam refert in sua Metaph., quod Aegyptii fuerunt de primis philosophiae vacantibus, et praecipue in mathematicis artibus: cuius rationem assignat, quia gens illa sacerdotalis plus vacare permissa est, ex abundantia videlicet eorum quae habebant ex possessionibus eis concessis, per quae tollitur sollicitudo in quaerendo victum. Et quamvis lex Mosaica prohibeat sacerdotibus inter fratres suos possessiones habere, plus tamen eisdem concessit, dum omnium civium possessiones in partem fructuum percipiunt, videlicet decimarum. Unde in Malach. scribitur: afferte, inquit, omnem decimationem, ut sit cibus in domo mea: et de hoc, quasi de opere perfectae iustitiae, se ille Pharisaeus extollit in Luca: decimas, inquit, do, videlicet sacerdotibus et Levitis, omnium quae possideo. Rationabile etiam erat, quod Hippodomus de bellatoribus seu militibus ordinaverat, ut stipendia perciperent de bonis communitatis, sicut communitati deserviunt. Sic etiam Romana respublica statuit, ut de publico aerario viverent. Quo quidem titulo dicit Ioannes Baptista militibus, ut in Luca scribitur: estote, inquit, contenti stipendiis vestris. Et apostolus in I Epist. ad Cor.: quis, inquit, militat stipendiis suis umquam? Sed in hoc sua deficiebat politia, in quantum solis agricolis proprias assignabat possessiones, nisi forte hoc dicatur ratione agriculturae, quia hic est proprius eorum actus: unde agricolae proprias dicuntur possessiones habere quantum ad culturam, caeteri vero cives, quantum ad usum. Alias esse imperfecta politia et defectiva. Constat enim possessiones, ut dictum est supra in secundo libro, inter naturales divitias computari: quae sic vocantur, quia homo ipsis naturaliter indiget ut necessariis humanae vitae, et propter ipsarum amoenitatem, ad refocillationem animae: unde primus homo primo usus est eis divino mandato, quia collocatus est in Paradiso, quem dominus plantaverat diversis arborum generibus, ut operaretur et custodiret illum operatione quidem delectabili sine fatigatione, ut Augustinus exponit, octavo super Gen. ad Litt. De primis etiam filiis Adae, videlicet Cain et Abel, historia Genesis narrat, quod prima ars, quam didicerunt, fuit gubernare divitias naturales, quia Cain factus est homo agricola, Abel autem custos ovium: in hoc volens ostendere, ipsas esse institutas ad indigentiam vitae. Ergo non solis agricolis erant assignandae possessiones, ut Hippodomus dicit. Ad perfectionem igitur politiae requiritur, ut non solum agricolae proprias habeant possessiones, sed etiam alii, nisi eo modo quo supra est declaratum; et tanto amplius abundent, quanto in altiori culmine sunt constituti, ut supra de regibus est dictum, ut iam patuit; ne forte ex nimia cura rerum temporalium distrahuntur a rebus bellicis, vel ipsorum nimia amoenitate mollescant, quod cedit in politiae non modicum detrimentum. Unde et ipse Hippodomus proprias eis auferebat possessiones, ut solis armis intenderent.