|
Et quia philosophus de dicto Hippodomo longum adhuc sermonem fecit
circa suam politiam, et de ipsa multum est dictum, sub compendio
accipienda est sua traditio, quae restat. Omnium enim referre
politias, cum quaelibet civitas suam habeat et diversam, laboriosum
esset scribere et fastidiosum audire. Illud autem in quo multum
institit dictus Hippodomus fuit de iudiciis, ut refert Aristoteles in
secundo Politic. Primo quidem de iudiciis respectu sui: quia omnia
iudicia ad tria reduxit, in quibus homines litigant, videlicet vel de
damno rerum, vel de iniuria in personam; et hoc dupliciter, vel de
offensa in verbo, vel de gestu, quod dehonorationem Aristoteles
appellat, secundum dictum philosophum; vel est de laesione sive
percutiendo, sive vulnerando, quam philosophus mortem vocat, quia ad
mortem ordinatur, de quibus longus est sermo in iure civili: et haec
iniustificationem vocat ibidem, quia contra iustitiam exercentur.
Distinguebat etiam de iudiciis ex parte iudicantium, quia ad duo
genera referebat: videlicet ad patronum ordinarium; secundum vero erat
provocatorium, quod ipse principale vocat, in quo erat appellationis
refugium: et istud, ut philosophus narrat in secundo Politic.,
volebat constitui ex senioribus electis civitatis, qui male iudicata
revocarent, quos Thusci antianos vel priores vocant, et ad hoc sunt
inventi. Interdum autem est syndicus constitutus ad idem, sic
nominatus quasi curam gerens politiae, ne laedatur per iniustitiam, ut
faciunt collegiorum oeconomi. Item statuit dictus Hippodomus in sua
politia, in utroque praetorio tam ordinario, quam principali, ut
iudicia fierent sine collectione sapientium, sed quilibet scriberet
singillatim in pugillaribus de sententia ferenda suum consilium, quam
ordinario, vel iudici appellationis secreto porrigeret: cuius causam
Aristoteles assignat, ne forte timore civium deieraret, et declinaret
a vero: quem modum hodie politiae Thuscorum observant ponendo fabam,
sive denarium in pyxidibus deputatis ad affirmativam vel negativam super
rebus agendis pro republica, sive pro condemnando, sive pro absolvendo
civem. Item statuit idem Hippodomus in sua politia quasdam leges
pietate plenas, et iuri naturae consentaneas circa quaedam genera
hominum. Primo quidem quantum ad sapientes, ut si ex eis aliquis
ordinaret expediens civitati vel castro, honorem consequeretur iuxta
meritum operis, sicut factum est Ioseph per Pharaonem, ut in Genesi
scribitur, et sic accidit Mardochaeo per Assuerum, et hoc propter
beneficia quae uterque contulerat, unus quidem regioni, alter vero
principi. Hoc idem etiam de bellatoribus praecipit, ut si aliqui
eorum morerentur in bello ob defensionem patriae et bonum civitatis,
ipsorum nati acciperent cibum de aerario publico. In quo quidem
Romana respublica maxime conatum adhibuit victoriosos milites honorare
sive in morte, sive in vita, ut historiae tradunt; sed praecipue in
filiis, quia in eis, cum sint ipsorum similitudo, satis perpetuatur
memoria, ut verum sit quod in Eccli. scribitur: mortuus est enim et
quasi non est mortuus: similem enim reliquit post se, videlicet in
beneficio adepto causa patris. Item statuit quod totus populus,
videlicet tam bellatores, quam artifices, quam etiam agricolae,
principem eligerent: nolebat enim principem per successionem,
quemadmodum pro maiori parte observant civitates Italiae. Item:
statuit quod principes de tribus haberent curam praecipue, videlicet de
rebus communibus, de peregrinis et orphanis: orphanos vocans omnes
impotentes, qui non possunt sua iura consequi. Quod et lex divina
specialiter praecipit, eo quod eosdem alii de facili laedunt propter
impotentiam resistendi. Ista sunt igitur quae de politia tradit idem
philosophus. Et quamvis idem philosophus in secundo Politic. ipsam
reprehendat in multis, quae disputabilia sunt in utramque partem,
sicut actus humani, cum sint de materia contingenti; multa tamen
laudabilia scribit, et quae cum politia Romana concordant, sicut
infra videbitur. Et haec de ipso in tantum ad praesens sint dicta.
|
|