Caput 14. De politia Lacedaemoniorum, quam reprehendit circa regimen servorum et mulierum, et circa bellatores

Nunc igitur ad alias politias procedendum, quas philosophus refert in praedicto libro secundo, ut Cretensium et Lacedaemoniorum, quae clarae videbantur et ex fama regionis, et ipsarum antiquitate, et earum auctore. Et licet in multis Aristoteles commendet politiam praedictam, multa tamen ibidem reprehendit. Primo quidem de remissione quantum ad servos, quia non ut subditos, sed ut amicos eos habebant, et inde lasciviebant, et efficiebantur elati, et concitabant rixas in confinibus Lacedaemoniorum contra tyrannos, ut de eis illud competeret, quod in Prov., dicitur: qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. Item, ibidem, dicitur: servus verbis non potest emendari, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Sed forte hoc non sine ratione contingit interdum, quando imminent pugnae cum hostibus, quia tunc servi manumittuntur, eo quod audaciores sunt ad aggrediendum. Unde in III Lib. Reg. scribitur, quod rex Achab per pedissequos civitatis ex mandato Dei Syriam percussit et fugavit. Propter quod historiae Romanae tradunt, quod post conflictum ipsorum apud cannas tanta fuit ipsorum strages, quod coacti sunt relegatos et proscriptos revocare, ac servos libertate donare, ex quibus aciem fecerunt ad defensionem urbis. Quia ergo Lacedaemonii infestos habebant confines, ideo servos levius tolerabant. Lacedaemonii enim confines erant, ut ipse Aristoteles dicit, duabus regionibus, Arcadiae videlicet et Messenae, item Thessalonicae; ab alia autem parte Achaiae et Thebaeis, qui antiquitus multum viriles fuerunt. Reprehenduntur ergo Lacedaemonii, si populares, quos servos vocant, sustinent non refraenando eorum stultitias ex iam dicta causa; sed tolerari possunt, si confines sunt nimis infesti, ut dictum est supra: quia praedictis servis datur audacia ad invadendum et refraenandum malitiam hostium, et ex eadem causa dabatur libertas mulieribus, unde efficiebantur lascivae. De hoc enim a philosopho reprehenduntur, quod suas mulieres non restringebant a discursibus, quod mulieri est laqueus libidinis, ut de Dina accidit filia Iacob, sicut in Genesi, scribitur, quae oppressa fuit a Sichem, filio regis Emor, quia sine custodia discurrebat per regiones. Unde in Eccli. dicitur: in filia non avertente se firma custodiam, ne, inventa occasione, abutatur se. Ita et de Lacedaemoniis contingebat, quod vivebant voluptuose propter nimiam libertatem. Sed eos excusat Aristoteles propter ipsorum nimia bellorum exercitia, quae habebant Lacedaemonii: unde uxores eorum cogebantur discurrere ad gubernationem familiae; sed si alias sustinuissent ipsorum viri, mala erat politia. Tertium autem, quod Aristoteles disputat de Lacedaemoniorum politia, est circa milites, utrum deberent uxores habere, vel mulieribus coniungi: quia, si hoc est, distrahuntur a pugna. Ex actu enim carnalis delectationis mollescit animus et minus virilis redditur, ut dictum est supra: et sententia est Platonis, ut Theophrastus refert, quod militaribus rebus intentis non expedit nubere. Sed Aristoteles istud reprobat dicto secundo libro, quia bellatores naturaliter sunt proni ad luxuriam. Causa autem assignatur in quodam libello, de problematibus, translato de Graeco in Latinum Frederico imperatori. Sed philosophus ibidem introduxit Hesiodi poetae fabulam, quae Martem cum Venere iunxit: unde si abstineant a mulieribus, prolabuntur in masculos. Et ideo Aristoteles in hoc reprobat Platonis sententiam, quia minus malum est mulieribus carnaliter commisceri, quam in vilia declinare flagitia. Unde Augustinus dicit, quod hoc facit meretrix in mundo, quod sentina in mari, vel cloaca in palatio: tolle cloacam, et replebis foetore palatium: et similiter de sentina: tolle meretrices de mundo, et replebis ipsum sodomia. Propter quam causam idem Augustinus ait in quartodecimo de Civ. Dei, quod terrena civitas usum scortorum licitam turpitudinem fecit. Hoc etiam vitium sodomiticum ipse philosophus, in septimo Ethic., dicit accidere propter vitiosam naturam et perversam consuetudinem: et horum etiam non est convenientiam vel inconvenientiam assignare, cum non sint per se delectabilia humanae naturae: unde medium virtutis ibi esse non potest. Et hoc concordat cum apostolo, ad Rom., qui tales actus ignominiae passiones appellat. Quartum autem, quod Aristoteles reprehendit in Lacedaemoniorum politia, est de inaequali divisione successionum: quia unus civis quasi totam occupabat regionem, ex re videlicet pecuniaria, sicut saepius accidit de foeneratoribus; alii vero cives expoliati fugiunt, et sic remanet politia nuda. Item circa uxores, quia in bonis defuncti uxor ratione dotis duas occupabat partes, sicut accidit in Francia de medietate bonorum; residuum vero distinguebatur, seu distribuebatur haeredibus, et pro suis legatis. Sed quantumcumque toleretur apud Lacedaemonios de aliis civibus diminutio possessionum, quantum tamen ad bellatores sustineri non debet, quia per eos civitas conservatur in sua virtute. Hoc autem Aristoteles accidisse Spartiatis, hoc est Lacedaemoniis, dicit, quia ad nihilum sunt redacti propter dictam causam; cum tamen soliti essent habere decem millia bellatorum, quod non erat modicum apud veteres. Isti autem sunt illi Spartiatae, de quibus agitur in I Mach., qui propter virilitatem animi cum Iudaeis et Romanis specialem habebant amicitiam.