Caput 15. Reprehendit etiam dictam politiam quantum ad leges filiorum et iudicum, movens quaestionem utrum pauperes sint eligendi ad regimen politicum

Est et aliud, quod reprehendit Aristoteles in dicta politia, de generatione videlicet filiorum. Statuerunt enim in sua politia ad provocandum cives, quod zelarent multiplicationem prolis, quod qui tres haberet filios, assumeretur ad dignitatem publicorum negotiorum; et qui quatuor, esset sine vectigali. Hoc autem erat causa depauperandi cives: unde fiebant impotentes ad invadendum hostes, et hoc fuit in eis causa dissensionis, unde regio diminuta est in virtute. Istud autem reprehensibile esse, in ratione fundatur, quia quod quis generet plures, non est virtutis, ex qua quis meretur praeeminentiam, puta ut in bellando pro republica, quod est virtutis fortitudinis, vel in consulendo civitati, quod pertinet ad prudentiam, vel in regendo cives, quod pertinet ad iustitiam, vel in conversando honeste cum eis, quod pertinet ad temperantiam. Sed quod in generando quis mereatur praemium in republica, hoc non est virtutis, quia etiam vilis homo potest habere virtutem generativam meliorem: unde quod in hoc honoretur, non est dignum, quia honor non debetur nisi propter virtutem, ut philosophus dicit in primo Ethicorum. In omnibus igitur actibus politiae inter cives aequa debet esse ponderatio oneris et honoris, praeter quam in praedictis, ut verum sit, quod dixit David, sicut in I Reg. scribitur, recuperatis spoliis de Siceleg, contra Amalecitas: aequa, inquit erit portio euntis ad bellum, et remanentis ad sarcinas. Et quamvis lex Mosaica sterili maledictione imprecetur, ut in Exod. et Deut. est manifestum, et ad multiplicandam generationem plurium uxorum sit facta concessio; hoc non fuit ibi concessum, nisi ad virtutem, referendo ad cultum divinum, sicut Augustinus dicit de Civ. Dei. Aliud autem, quod reprehendit philosophus in Lacedaemoniis, unde ipsorum corrupta fuit politia, circa electionem iudicum est, quia eligebantur pauperes, qui, egestate compulsi, corrumpebantur pecuniis a maioribus, et inde opprimebatur iustitia, et exercebantur tyrannides. Comparatione ergo istius politiae democratiam philosophus magis commendat: quia deficientibus in civitate hominibus virtuosis ad regimen, ex quibus constituitur principatus qui aristocratia vocatur, melius regitur per divites malos, ex quibus constituitur principatus qui appellatur democratia. Non ergo expedit politiae pauperes assumi et cupidos ad iudicandum. Unde narrant historiae, quod duo viri per consules Romanos fuerant electi ad gubernandum Hispaniam, quorum unus nimis pauper, alter nimis erat avarus. Cumque delatio facta fuisset in Capitolio de ipsis, quia de hoc litigabant, Scipio Africanus de neutro consuluit, utrumque corruptorem definiens politiae, sive cuiuscumque regiminis, quia se habent ad civitatem velut sanguisugae ad corpus humanum. Unde in Prov. dicitur: sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: affer, affer; quasi ad hoc sit principalis eorum intentio extorquere pecunias. Sed quid dicemus de Fabricio consule, qui pauperrimus fuit? Ut scribit Valerius maximus. Item de Lucio Valerio? De quo dictum est supra, qualiter in summa paupertate mortuus est. Ad hoc autem distingui oportet de duplici indigentia, voluntaria scilicet, et necessaria. Voluntariam habuit Christus et sui discipuli; et hanc habuit Fabricius et alius consul Romanus, qui, ut fideliter gubernarent rempublicam, divitias contempserunt. Maluit enim Fabricius divitibus imperare, quam locupletem fieri, ut dictum est supra de ipso. Haec ergo non repellitur a regimine; sed secunda necessaria: quia talis raro, vel numquam bene regit vel consulit, nisi suo appetitui vacuo satis detur. Cuius ratio, et differentia de utraque paupertate haberi potest ex diversitate finis. Finis autem paupertatis voluntariae est bonum honestum, sive bonum virtutis; finis vero necessariae inopiae est bonum utile, ad quod appetitus eius est pronus. Hoc autem est, cuius gratia aliquid agitur, ut philosophus dicit. Quidquid ergo agunt, qui talem habent indigentiam, ad hunc finem deducunt, ut suum impleant ventrem et bursam. Sed qui voluntariam, sicut contemptivi divitiarum, ordinant omnia ad virtutem: et ideo cum gubernant vel regunt cives, semper in eis bonum virtutis intendunt, quod est bonum humanum, ut idem Aristoteles dicit in primo Ethic. Amplius autem: natura nihil frustra operatur, ut dicit philosophus in primo de caelo. Appetitus vero eius qui non habet divitias ex necessitate, et non voluntate, semper tendit ad habendum divitias. Si ergo non consequitur, erit frustra: et ideo natura appetitus ad hoc impellit, sicut refugiens vacuum, quod sustinere non potest. Ergo difficile est vitare, ut non insequatur quocumque modo ad habendum divitias. Periculosum est igitur politiae, sive reipublicae pauperem assumi ad consulatum, sive ad iudicatum, ut philosophus dicit, nisi quando paupertas est placida: quia tunc est resecata cupiditas, quae omnium malorum est radix, ut scribit apostolus. Talis enim indigens ad regimen politiae est optimus, de quo in Ecclesiaste scribitur, quod inventus est vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam, nulla videlicet cupiditate impeditam.