|
Post hoc autem et super Lacedaemoniorum regimen est agendum. Volunt
enim historici, ut Iustinus Hispanus, magnus gestorum scriptor,
dictam civitatem habuisse regem, et ipse Aristoteles in secundo
Politic. hoc affirmat, quod rex esset respectu regionis et
provinciae, sicut in urbe contingit. Hoc etiam videmus in multis
partibus Europae Occidentalis et borealis, quod regem habent, et
qualibet civitas suas leges et politiam, puta Francia, Hispania,
Gallia et Germania. Lacedaemonii igitur, qui Spartiatae sive
Spartani, regem habuerunt, in quibus catellus regnavit, cuius
Lycurgus, ut tradit idem Iustinus, in pupillari aetate curam
suscepit, ut in Cretensi politia patebit. Circa quod quidem regimen
regis Spartiatarum seu Lacedaemoniorum procedit philosophus in
Politic. reprehendens ipsum de multis. Primo, de provisione regis,
quia non sustinebant occasione inventa, quod regimen esset perpetuum.
Sed nec etiam ad vitam modum rectorum politicorum servare volentes,
quod in praeiudicium non modicum videbatur esse regiminis: quia in hoc
enervabatur ipsorum potestas, et subditis dabatur occasio resiliendi a
legibus observandis; et sic non poterant ipsorum reges facere viros
perfectos et virtuosos. Propter quam causam, licet dictus philosophus
non faciat mentionem, historiae tamen tradunt Lacedaemonios fuisse
gentem indomabilem, nisi quod per dictum Lycurgum fuit morum
maturitate ac praeclaris legibus regulata, de quibus infra dicetur.
Sequebatur etiam istud inconveniens, quod si quando civitas legatos
mitteret, ut ipse philosophus dicit, ad aliquam civitatem, vel
provinciam, sive regionem, cum quidam ex eis pugnarent pro rege,
quidam autem hostes forent, cognoscebatur ipsorum dissensio: unde
minus erant cari, et de sua legatione raro reportabant intentum. Et
advertendum, quod quamvis consules in urbe annuales essent, ut dictum
est supra, et assignata causa est, sicut et magistratus Athenis;
tamen non sic erat faciendum de rege, immo si non sit perpetuus, valde
periculosum est civibus. Dictum est enim supra, quod haec est
differentia inter regem et rectorem politicum, quod alter, videlicet
politicus, solis legibus suae civitatis populum iudicat; regalis vero
princeps ultra leges quas invenit, vel ante statuit, opportunis
temporibus legibus, quas in pectore defert, utitur pro meliori exitu
sui regiminis ac suae gentis salute. Si ergo tales principes ad
tempora regnent, contingit ipsos ad iudicandum esse praecipites, sive
contra cives, qui de ipso amovendo fuerunt solliciti, sive alicuius
rei adipiscendae cupidine, vel ut amicis praestent gratiam, quam, si
regnassent, non fuissent facturi. Quantum autem ad primum habemus
exemplum illius, qui dixit in Luc., exponendo, ut littera sonat:
verumtamen inimicos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite
huc, et interficite ante me. Hoc eodem modo, ut historiae tradunt,
Herodes occidit multos ex nobilibus Iudaeorum, qui conabantur sibi
regnum auferre. Quantum autem ad secundum, exemplum assumi posset de
villico iniquitatis in eodem Evangelio: quod extendi potest ad omnem
gradum regiminis, quia gerunt vicem dominorum in terra, quod et
principes orbis faciunt in respectu Dei. Cum enim timent amoveri ab
officio, de aerario publico dominii sui iugiter sibi amicos copulant.
Ex quibus omnibus manifestum est, quod maximum est periculum alicui
temporali rectori conferre regendi arbitrium in faciendo iustitiam.
Sed si dominium est perpetuum, rector curabit de subditis sicut de re
propria, ad quam quotidie et continuo sollicitatur quasi ad suas
divitias naturales, et ad indeficientem thesaurum. Propter quod sic
ipse eos gubernat, sicut pastor gregem, sicut hortulanus plantam,
quorum qualiscumque laesio eis efficitur scandalosa.
|
|