|
Inerat etiam quaedam consuetudo talibus dominis in politia
Lacedaemoniorum ex eadem causa trahens forte originem, quia tales
principes de republica non curabant ut in eorum solemnitatibus et
ostentationibus primum fierent exactiones in populum: unde gravati
pauperes seditionem concitabant, et sic enervabatur politia. Propter
quod, ut de publico fieret aerario, philosophus, in secundo Lib.
Politic., magis commendat: quam quidem consuetudinem dicit in Creta
fuisse, sive legem constitutam. Exactiones enim, sive vectigalia
multiplicata in populo, nisi pro urgenti causa, ut puta pro
conservatione civitatis vel regionis, ipsam conturbant, et sunt in ea
causa dissensionis et litis. Ex hac etiam eadem ratione sequebatur
aliud inconveniens, quod navalis princeps distinguebatur ab ipsa, ex
qua sequebatur divisio animorum, et per consequens dissensio politiae:
quod non accidisset, si fuisset princeps perpetuus, quia quicumque
fuisset dux civitatis, fuisset ei subiectus. Facit autem mentionem de
navali bello, quia Lacedaemonii multum dominabantur mari.
Concluditur etiam ex eodem forte malam esse politiam praedictorum,
quia viri militares non assumebantur, qui essent fortes virtute,
videlicet fortitudinis, quae est una de principalibus inter quatuor,
qua cives exponunt se morti pro republica, sicut regulus apud Poenos;
sed habebant dicti milites, sive principes partem virtutis, quam
philosophus increpat in sua politica. Distinguit enim Aristoteles in
tertio Ethic. duplicem fortitudinem. Quarum alteram hic tangit,
quae militaris dicitur, quae solis viribus innititur corporis; et hanc
philosophus vocat partem virtutis, sive fortitudinis, quia requiritur
interdum in vera fortitudine. Alia est quae gratia reipublicae se
exponit, et non cedit, neque fugit periculis excrescentibus, de qua
Seneca dicit in libro de Dei providentia: fortissimos, inquit, sibi
pares fortuna quaerit. Ignem experitur in Mutio, paupertatem in
Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in regulo, venenum in
Socrate, mortem in Catone; et de qua etiam dicitur in I Mach.,
per Mathathiam de filio: Iudas, inquit, fortis viribus a iuventute
sua sit vobis princeps, et ipse aget bella populi; pro qua hostibus,
gratia reipublicae non cedens, sed pro ea dissolutus corde in caede
oppressus occubuit. Prima autem fortitudo est imperfecta, secunda
autem perfectissima virtus. Assumere igitur ad bellandum sive
principem, sive quemcumque militem, qui non sit fortis secunda
fortitudine, non est bonae politiae: quia saepius tales convertuntur
in tyrannos, vel periculis cedunt, ut dictum est supra. Item: ex
eadem causa, quia videlicet princeps non perpetuus erat, nec ad vitam
contingebat, non erant in politia Lacedaemoniorum expensae communes
pro bellatoribus; et inde sequebatur quod experti milites non gerebant
bella populi propter defectum stipendiorum, quibus respublica providere
non poterat; sed exponebantur idiotae, id est inexperti, plebeii
videlicet, et amatores pecuniarum: et hoc Aristoteles reprobat in
dicto libro, quia saepius erant causa ruinae populi. Haec igitur de
politia Lacedaemonica in tantum dicta sufficiant.
|
|