Caput 18. De politia Cretensi, et differentia eius ad Lacedaemonicam, de auctoribus dictae politiae, et de legibus Lycurgi

Pertractat etiam dictus Aristoteles in dicto libro de politia Cretensium, quam dicit traditam a Lycurgo, fratre regis Lacedaemoniorum, cui nomen Polybita, patre Catilli, ut Iustinus refert: item a Minoe rege eiusdem insulae, qui fuerunt primi legum inventores in Graecia: ad quas discendas profectus est Pythagoras, ipsasque Cretenses perdocuit, sicut idem tradit Iustinus: de quibus etiam duobus philosophus in praefato libro mentionem facit. Et licet diversae historiae de Lycurgo diversimode loquantur, nos tamen relationi eiusdem Iustini magis insistimus, quia praeclarissimus fuit historiarum scriptor antiquus: et hinc forte contigit Lacedaemonios cum Cretensibus eamdem habuisse politiam; unde philosophus dicit Lacedaemonios in hoc imitari Cretenses, quasi ab ipsis leges habuerint. Licet igitur in multis conveniant, differunt tamen quantum ad convivia et festivitates, quia fiebant de communi aerario apud Cretenses, quod dabatur ab incolis de fructibus, et pecoribus quae offerebantur in sacrificiis in his quae ad deos pertinent: quo modo inventae sunt decimae. Alia differentia erat de mulieribus, quia Lacedaemonii zelabant multiplicationem prolis, Cretenses non tantum. Tertia differentia erat de agricultura, quia terras Lacedaemoniorum colebant servi, terras vero Cretensium colebant incolae, per quos oblationes fiebant iam dictae. Quarta differentia erat, quia apud Cretenses eligebantur consules, sive sapientes, quos bosmoym, id est ornatos senes vocabant, non de omnibus, sed de maioribus, et erant plures numero; sed Lacedaemonii de omnibus, quos ephoros dicebant, id est procuratores reipublicae, sed pauciores: et hoc quidem Aristoteles magis commendat, quod minor erat occasio concitandi turbam. Ratio autem dissensionis apud Cretenses, quia olim habuerunt regem, de quo dictum est supra; sed tempore Aristotelis non habebant nisi ducem, quem dicti sapientes eligebant: unde, quia populus numquam habebat electionem, fomentum erat invidiae, et per consequens odii. Sed Lacedaemonii etsi haberent regem secundum beneplaciti tempus, eligebatur tamen a sapientibus, assumptus de omnibus gradibus civium: et hoc videbatur consonum rationi, ut consensu totius consilii assumpti ad regimen populi fieret rex, ut hodie communiter faciunt civitates Italiae. Sic enim civitatis nomen importat, quae est secundum Augustinum, primo de civitate Dei, hominum multitudo, aliquo societatis vinculo colligata: unde civitas, quasi civium unitas. Cum ergo nomen civitatis omnes cives includat, rationabile quidem videtur ad regimen eius de singulis generibus civium debere requiri, prout exigunt merita singulorum, ac civilis regiminis status. Politia ergo Lacedaemoniorum quam Cretensium in hoc melior videbatur. In multis igitur convenientes dictae regiones, ut philosophus tradit, in aliquibus tamen differebant eo modo quo dictum est supra. Et haec de politia Cretensium sufficiant quantum ad sententiam Aristotelis. Sed quia de Lycurgo mentionem facit, quod historia de suis legibus narrat congruum videtur hic interserere. Tradit enim Iustinus, hunc Lacedaemoniis et Cretensibus scripsisse canones, ad quos observandos sub iuramento Lacedaemonios obligavit usque ad reditum suae peregrinationis, quam ad templum Apollinis simulabat, ibidem consulturus de ipsorum salute. Dictus ergo legislator in Cretam se transtulit, ibique moriens, suasque leges eisdem tradens, ossa sua in mari iactari praecepit, ut suis iuribus daret aeternitatem, quibus ipse primum documentum operis dedit. Leges igitur quas tradidit sub compendio idem Iustinus refert. Primo quidem auri argentique materiam sustulit populo. Legendi senatum, vel creandi quos vellet magistratus potestatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter eos divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuiusquam divitiae, vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus vero non amplius una veste toto anno vestiri permisit, nec aliquem cultius quam alterum progredi, nec epulari opulentius. Emi singula non pecunia, sed compensatione mercium iussit. Pueros puberes non in forum, sed in agrum duci mandavit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere agerent et labore, nihil eos causa somni sustinere, vitam sine pulmento degere: neque prius in urbem redire quam viri facti forent, iussit. Virgines sine dote nubere voluit, ut uxores non pecuniae causa eligerentur, strictiusque viri sua matrimonia coercerent, cum nullis fraenis dotis tenerentur. Maximum honorem non divitum et potentum, sed senum esse statuit; nec usquam terrarum locum honoratiorem quam senectuti statuit. Haec igitur sunt leges politiae Lycurgi, de quibus philosophus mentionem non facit, et de quibus disputare quales sint, longus esset sermo, et ideo omittitur ad praesens; non tamen contradicunt his quae a philosopho dicta sunt de ipso.