Caput 19. De politia Chalcedoniorum, qualiter famosa fuerit: et in quo conveniebant Lacedaemonii et Cretenses cum ipsis, et in quo differebant

Sed et de politia Chalcedoniensi nunc est agendum, quam Aristoteles multum commendat, dicens istas tres politias Lacedaemoniorum, Cretensium et Chalcedoniorum apud Graecos magis fuisse famosas, quia magis ordinatae fuerunt secundum virtutem. Est autem Chalcedonia civitas in Thracia sita, ubi celebratum fuit Concilium quartum sexcentorum triginta episcoporum sub Leone I, praesente Marciano principe, quod non fuit sine magna copia regionis facultatem habere ad provisionem tantae multitudinis praelatorum. Huius ergo politiam Aristoteles in secundo Politic. praefert caeteris, quamvis praecedentes duae eidem plurimum sunt propinquae: cuius quidem perfectionis et bonitatis Aristoteles tria signa subiungit. Unum, quia officiales eiusdem vivebant ordinate, et sua tranquille exequebantur officia cum quadam stabilitate morum. Secundum vero, quod inter eos in ministerio reipublicae satis videbatur esse concordia, nec umquam est ibi concitata seditio talis, unde dignum esset in Scripturis, vel quocumque modo de ipsa facere mentionem. Tertium autem argumentum suae bonitatis sumit philosophus ex quieto dominio. Nunquam enim inter eos surrexit sive dominus, sive nobilis, sive cuiuscumque potentiae, qui ibidem tyrannidem exerceret. Subiungit autem Aristoteles communitatem quam habebant Lacedaemonii cum Chalcedoniis, sed Chalcedonii excellentiori modo. Primo quidem in conviviis et festis, quae fiebant in demonstrationibus honorabilium personarum, quae faciebant utrique per contributionem; sed Chalcedonii honestiori modo, quia sine oppressione pauperum. Secundum autem in quo conveniebant, erat electio seniorum et regis; sed in hoc differebant, quia Lacedaemonii assumebant quoscumque de populo, quos ephoros vocabant, et erant pauci, ad quos pertinebat electio regis; sed Chalcedonii plures eligebant et ex melioribus, quos et Aristoteles principes appellabat, et erant in Chalcedonia centum quatuor; quos ideo principes nominat propter virtutem sui regiminis, in quo nemo melius principatur. Istos eosdem philosophus genisios, id est honoratos, nuncupat: quorum officium erat et assistere regi, et ipsum eligere. Item in hoc differebant a Lacedaemoniis, quia non eligebant de quocumque genere, nec ex indifferentibus, sed ex eligibilioribus secundum virtutem: cuius rei causam assignat Aristoteles, quia de vili loco assumpti ad principatum, ut pluries laedunt politiam, et laeserunt aliquando Chalcedoniam, iuxta illud poetae: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Unde et in Eccle. scribitur, quasi hoc sit in magnum detrimentum regiminis: est, inquit, malum, quod vidi sub sole, et quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulare quasi servos super terram. Item: non semper eligebant de eodem genere, quia natura deficit saepius in successu suae prolis; sed assumebant Chalcedonii ubicumque reperirent meliorem, sive principem, sive genisios, id est honoratos senes, et in hoc imitabantur politiam aristocraticam, quae est principatus ex paucioribus et virtuosis: quod quidem verum erat apud Chalcedonios, quia rex cum aliquibus hominibus honoratis et virtuosis tractabat quae agenda erant in civitate, non requisito populi consensu, ut de Romanis scribitur in I Mach., quod consilium agebant trecentum viginti de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Quamvis autem istud rex posset cum praedictis honoratis, interdum tamen requirebat populum de quibusdam agendis, et licitum erat populo consentire, vel non, ita ut locum non haberet, nisi fuisset acceptum, postquam fuisset propositum populo; et tunc reducebatur status politiae ad principatum democraticum, quia haec fiebant in favorem gentis plebeiae. Aliquando vero committebatur aliquid paucis, et tunc principatus oligarchicus vocabatur. Eligebantur enim quinque ex divitibus, quos Aristoteles pentacontarchos appellat, ad quos pertinebat illos centum quatuor assumere honoratos, sive genisios: et fuit proprium politiae Chalcedoniorum: quem modum hodie observant civitates Italiae et praecipue Tusciae. Hic etiam ritus servatus fuit in urbe toto tempore quo consulatus duravit. Primo enim creati sunt consules, qui erant duo, postea dictator et magister equitum, ut historiae tradunt, ad quos pertinebat totum civile regimen; et sic principatu aristocratico regebatur. Ulterius inventi sunt tribuni in favorem plebis et populi, sine quibus consules et alii praedicti regimen exercere non poterant; et sic adiunctus est democraticus principatus. Processu vero temporis senatores acceperunt regendi potestatem, licet senatores primo a Romulo sint inventi. Divisit enim totam civitatem in tres parte, in senatores, milites et plebem: et tunc existentibus regibus, in urbe tenebant locum senum, qui erant in Lacedaemonia, qui ephoroi dicebantur, sive in Creta, quos bosmoym appellabant, sive in Chalcedonia, quos nominabant genisios, ut supra dictum est. Et quia senatores cum primis erant in multitudine, ideo tunc principatus Romanorum politicus dicebatur. Quando vero corrumpebatur politia per potentiam aliquorum, puta tempore quo exorta sunt bella civilia, tunc regebatur oligarchico principatu. Haec pro tanto sunt dicta ad ostendendum regimen Graecorum multum concordare cum nostro etiam tempore Aristotelis.