|
Et quia regimen politicum maxime consistit in civitatibus, ut ex
supradictis apparet (provinciae enim magis ad regale pertinere
videntur, ut in pluribus reperitur, excepta Roma, quae per consules
et tribunos ac senatores gubernabat orbem, ut in dicto libro Mach.
est manifestum, et quibusdam aliis Italiae civitatibus, quae licet
dominentur provinciis, reguntur tamen politice): ideo de ipsius
constitutione nunc est agendum. Et primo quidem ostendenda est eius
constituendae necessitas, et quae eius communitas. Secundo vero quot
sunt partes eius, sive ex quibus hominum generibus componitur.
Necessitudo autem apparet primo quidem considerata humana indigentia,
per quam cogitur homo in societate vivere: quia, ut in Iob
scribitur: homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis
miseriis, id est necessitatibus vitae, in quibus miseria
manifestatur: unde secundum naturam est animal sociale, sive
politicum, ut philosophus probat in primo Politic.; et inde
concluditur communitatem civitatis esse necessariam pro necessitatibus
humanae vitae. Amplius autem: natura providit caeteris animalibus
ornamenta et munimenta in sui exordio. Unde ex virtute naturae
aestimativa vitat contraria et convenientia diligit, nullo dirigente
praevio, ut opus naturae sit in eis opus intelligentiae, sicut
philosophus tradit in secundo Physic. Sed in homine non sic, immo
instructore indiget ad eligendum proportionata naturae, propter quod
nutricem habet ad ista docenda. Rursus ad idem. Vestes et
tegumenta, quibus ornantur animalia et plantae statim sicut nascuntur,
et homo caret, significativa sunt indigentiae, pro quibus oportet
recurrere ad hominum multitudinem, unde civitas constituitur. Propter
quod dominus ostendit in hoc lilia agri, et volucres caeli, et sic de
similibus melioris esse conditionis, quam homo, referendo indigentiam
ad illum magnificum regem Salomonem, qui tam excellenter abundavit:
respicite, inquit, volucres caeli, quia non serunt, neque metunt,
neque congregant in horrea. Considerate lilia agri, quoniam non
laborant, neque nent. Postea subdit: dico vobis, quod nec Salomon
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis; quasi maioris
fuerit indigentiae quantum ad victum et vestimenta, ac tegumenta, quam
plantae et animalia. Amplius autem: ferocitas animalium, quae facta
sunt homini nociva post lapsum Adae, ad hoc ipsum inducit. Ad
maiorem enim securitatem hominis, cuiuscumque rei timendae, necessaria
est communitas hominum, ex quibus civitas constituitur, unde homo
reddatur securus. Et inde motus fuit Cain civitatem construere, ut
in Gen. scribitur: unde et in Eccli. dicitur quod aedificatio
civitatis confirmabit nomen. Rursus: praeter necessitatem in corpore
sano, sunt et aliae conditiones necessitatis pertinentes ad corpora
aegra, quibus homo frequenter subiicitur. Ad sui autem reparationem
sibi homo solus non sufficit, quemadmodum animalia cum patiuntur,
quibus natura providit, ut sine hominum medicina curentur,
cognoscentia per extimativam eis inditam herbas sanativas eorumdem, seu
quaecumque alia ordinata ad ipsorum salutem. Homo autem horum ignarus
indiget medicis, medicina, et hominum ministerio, quae omnia
multitudinem requirunt hominum quae civitatem facit; et sic idem quod
prius. Amplius autem: quia casus sunt multi, in quos homines
incidunt per inopinatum eventum, quibus revelantur in societate: unde
in Eccle. scribitur: vae soli, quia si ceciderit, non habet
sublevantem se. Si autem fuerint duo, fovebuntur mutuo. Ex quibus
omnibus concluditur, civitatem esse necessariam homini constituendam
propter communitatem multitudinis, sine qua homo vivere decenter non
potest: et tanto magis de civitate quam de castro, vel quacumque
villa, quanto in ea plures sunt artes et artifices ad sufficientiam
humanae vitae, ex quibus civitas constituitur. Sic enim Augustinus
definit eam in primo de Civ. Dei quod est multitudo hominum in uno
societatis vinculo colligata. Advertendum autem, quod superius, in
principio primi libri, probatum est, societatem humanam esse
necessariam, et hic similiter; sed aliter et aliter utrobique: quia
ibi secundum quod ordinatur ad principem, hic autem secundum quod
partes multitudinis sibi invicem sunt necessariae, propter quam causam
necessario sunt institutae civitates, et castra, prout ordinantur ad
politicum regimen.
|
|