Caput 20. Quomodo Aristoteles tradit in politia Chalcedoniorum documentum de electione principis, utrum dives vel pauper sit eligendus, et qualiter pauper virtuosus sustentari debeat; et utrum uni principi competant plura dominia

Tradit etiam documentum idem philosophus in dicta politia Chalcedoniorum quantum ad electionem, ut non arte, vel fortialiter eligant, sed virtuosos: quia contingit aliquando talem sortem super pauperem cadere, cuius principatus est periculosus: quia, ut ipse dicit, et supra est ostensum, impossibile est egentem bene principari, ac legitime negotiis publicis posse vacare. Propter necessitatem enim inhiat lucris, et resilit a virtute, nec sibi ipsi vacare potest, ut quiescat animus, seu, ut dicit Salustius de antiquis Romanis: sit animus in consulendo liber. Tradit etiam documentum philosophus, quod et Chalcedoniae dicit contigisse in sua politia, ut si quando reperiretur pauper qui foret virtuosus, ad tollendam occasionem ne se lucris immergat illicitis, ut respublica ei provideat in necessariis: unde et in omni regimine sunt instituta stipendia sive de aerario publico, ut Augustinus dicit de verbis domini, ne forte dum sumptus quaeritur, praedo grassetur, sive de bonis cuiuslibet sub regimine constituti, ut sunt tributa et vectigalia, quae dominis debentur quodam iure naturae, sicut probat apostolus ad Rom.: ideo, inquit, tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Item, in I ad Cor.: quis, inquit, militat stipendiis suis umquam? Quis pascit gregem et de lacte eius non manducat? Sed tunc movetur quaestio, quam Aristoteles tangit in dicta politica: utrum ad principatum semper dives eligi debeat: quia in hoc datur materia, ut homines sint amativi pecuniarum quocumque modo, eo quod natura humana semper est appetitiva honoris, ut scribit maximus Valerius. Ad quod ipse philosophus multa dicit comparans oligarchiam ad aristocratiam: quia secundum primum principatum eligitur dives, iuxta secundum semper assumitur virtuosus. Sive ergo pauper, sive dives, dummodo vivat secundum virtutem, assumendus est in vera politia. Sed minus periculum est de divite, quia instrumenta sibi adsunt humanae vitae, per quae honeste suum potest officium exequi, salva tamen iustitia subditorum. Multa alia scribit philosophus de politia Chalcedoniensi, comparans ad invicem principatus: duo tamen concludit reprehensibilia de ipsis Chalcedoniensibus. Unum, quod sustinebant principem plures principatus habere, quod Aristoteles reprobat, ostendens multo melius esse, vel dignius plures esse, vel convenire ad unum principatum, quam quod unus habeat plures. Ratio autem huius ex verbis philosophi haberi potest ibidem, quia in diversis principatibus actus unius per alium impeditur: unde dat istud principium, ex quo argumentum assumitur, quod ab uno unum opus optime perficitur, cuius rei gratia duo ponit exempla. Unum de fistulizantibus, sive cytharizantibus et choreariis, quia in opere sibi contrariantur, et in instrumentis. Fistula enim, sive cythara requirit hominem intelligentem in melodiis, et manus agiles et subtiles. Sed chorearius nihil horum requirit, quia sufficit homo etiam rusticanus cum manibus crabrosis. Ita et de diversis contingit dominis quod contrariantur sibi invicem, sicut fistulans choreario. Aliud exemplum introducit de nautico bello et campali: quia non est conveniens ut utrobique sit unus rector, cum non habeant similes actiones. Alius est enim modus pugnandi in campo, et alius in aquis, et alia instrumenta requirit campale bellum, et alia navale, et per consequens alias actiones. Unde concluditur, inconveniens esse unum dominum habere plura dominia, et ea bene posse gubernare propter contrarias actiones et instrumenta. Amplius autem: et virtus est debilis in agente, quia vix homo sufficit ad sui regimen. Durum est enim ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat alienae, ut Gregorius ait. Multo ergo difficilius est habere multa regimina propter causas iam dictas.