|
Praeter dictas autem politias, quas philosophus tangit in sua
politica, invenitur una philosophica, de qua Aristoteles mentionem
non facit, videlicet Pythagorae, qui ipsum praecessit per duas
hominum aetates, a quo nomen philosophi exordium habuit, ut scribit
maximus Valerius. Non est enim ausus se nominare sapientem, neque se
in numero septem sapientum computare, qui ipsum praecesserant; sed se
philosophum appellavit, id est sapientiae amatorem. Hic, ut tradit
Iustinus Hispanus, cum peragrasset Aegyptum ad perdiscendos siderum
motus originemque mundi, inde regressus, Cretam et Lacedaemoniam
profectus est ad cognoscendum leges Minois et Lycurgi, de quibus suam
fundavit politiam. Sed praeter leges iam dictas, idem Iustinus hoc
de ipso scribit, quod Crotonam veniens: populum in luxuriam lapsum
sua auctoritate ad usum frugalitatis revocavit. Laudabat quotidie
virtutem, et vitia reprimebat, casumque civitatum hac peste perditarum
enumerabat. Tantum quoque studium ad frugalitatem perdiscendam
multitudini persuasit, ut aliquos ex eis luxuriatos fuisse incredibile
videretur. Tradit etiam Tullius de ipso, quod quibusdam harmoniis
vitia in hominibus extinguebat luxuriae. Unde dicit, quod
Tauromitanum iuvenem quemdam libidine flagrantem, cum audivisset
Pythagoras ad ostium amicae meretricis insanire, iussit Psalterium
spondaeum canere, et sic eum ad sanam mentem revocavit. Matronarum
quoque separatarum a viris doctrinam, et puerorum a parentibus
frequenter habuit, ut de ingressu religionis frequenter contingit ex
ignito sermone praedicationis, vel ex virtuosa operatione et excellenti
vita doctoris. Docebat autem nunc hos pudicitiam, nunc illos
modestiam, litterarumque studium. Ut matronae aureatas vestes
caeteraque dignitatis suae ornamenta deponerent, velut quaedam luxuriae
instrumenta, omniaque in Iunonis aedem deferrent, eidemque
consecrarent suadebat, asserens matronarum vera ornamenta pudicitiam
fore. Hic autem cum annos viginti esset Crotonae, Metapontum se
transtulit, ibidemque decessit: cuius tanta fuit admiratio, ut de
eius domo templum facerent, ipsumque pro Deo colerent. Scribit etiam
Hieronymus de ipso, contra Iovinianum, quod filiam habuit tantae
pudicitiae, ut virginitatem servans, choro simul virginum iam
praeesset, easque castitatis instruxit doctrina. Per quod apparet
quod in sua politia ad hoc tota sua ferebatur intentio, suusque
conatus, ut homines traheret ad vivendum secundum virtutem, quod et
Aristoteles in politica docet: quin etiam omnis vera politia
corrumpitur, si ab hoc fine declinetur.
|
|