|
Tradit etiam Hieronymus ubi supra quasdam leges Pythagoricas ob
conservationem suae politiae sub quibusdam paradigmis et parabolis more
antiquorum traditas: fugienda, inquit, sunt modis omnibus et
abscindenda, languor quidem a corpore, imperitia ab animo, luxuria a
ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis
rebus intemperantia. Pythagoricorum etiam sunt ista: amicorum omnia
esse communia, et amicum se alterum esse: in quo maxime fuit eorum
conatus. Unde narrat maximus Valerius de duobus Pythagoricis, seu
Pythagorae discipulis, Damone et Pythia, quod tam fidelem inter se
iunxerunt amicitiam, quod cum alterum eorum Dionysius tyrannus morti
adiudicasset, et is tempus ab eo impetrasset, ut, priusquam periret,
profectus domum res domesticas ordinaret, alter vadem pro altero se
tyranno dare non dubitavit. Appropinquante autem diffinita die, nec
illo redeunte, cum unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae
damnasset, is nihil se amici constantiam metuere praedicabat. Eodem
itaque momento, eademque hora per Dionysium constituta, qui eam
acceperat, supervenit. Admiratus tyrannus amborum animum, supplicium
remisit, eorumque fidei se coniungi desiderans, eos, ut ipsum in
societate suae amicitiae reciperent, rogavit. Scribit etiam
Hieronymus alia documenta, seu leges, quas Pythagoras in sua
tradidit politia: duorum videlicet temporum maxime curam habere, mane
videlicet et vespere, id est eorum quae acturi sumus, et eorum quae
gessimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines proximos
Deo facit. Refert etiam Hieronymus super Ecclesiast. Pythagoricam
fuisse doctrinam, ut homines scholastici usque post quinquennium
taceant, postea vero eruditi loquantur. Item: alia documenta et
leges de ipso reperiuntur sub aenigmatibus tradita, quae Hieronymus
narrat, contra Iovinianum: stateram, inquit, ne transilies; id est
ne praetergrediaris iustitiam. Ignem gladio ne foveas, id est,
iratum et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. Coronam minime
carpendam, id est leges urbium observandas. Cor non comedendum, id
est moerorem de animo expellendum. Per viam publicam ne ambules; id
est, ne multorum sequaris errores. Hirundinem in domo non habeas, id
est garrulos et verbosos in tua societate non suscipias: et multa alia
documenta, vel his similia leges, quae in sua politia praedictus
philosophus tradidit, magis ordinata ad regimen animae, quam
corporis; qua regulata, corporalia facilius disponuntur. Et haec ad
praesens de diversorum politiis, dicta sufficiant. Nunc vero de vera
vita politica, sive per philosophum tradita, sive per alios
sapientes, in sequentibus est agendum.
|
|