Caput 23. In quo consistat perfecta politia, ex qua accipitur felicitas politica: scilicet quando partes politiae sunt bene dispositae, et sibi ad invicem correspondent

Quia vero cum de politia agitur, ad civitatem refertur, modus agendi de ipsa ex qualitate civitatis dependet. Civitas autem, ut Augustinus dicit in primo de Civ. Dei, est hominum multitudo aliquo societatis vinculo colligata, quae vera virtute beata redditur. Haec autem definitio a sententia philosophi non discordat, qui in perfecto politiae regimine felicitatem ponit politicam, ut ex primo Ethic. patet. Virtus enim, qua rector politicus civitatem gubernat, architecta est respectu cuiuslibet aliarum virtutum, quae sunt in civibus: quia caeterae virtutes civiles ordinantur ad istam, sicut ad militarem equestris et sagittaria. Et ideo in operatione eius, cum sit virtus suprema, consistit felicitas politica, ut philosophus videtur velle in commemorato iam libro. Sic enim de vera et perfecta politia contingit, quemadmodum de corpore bene disposito, in quo vires organicae sunt in perfecto vigore. Et si virtus suprema quae est ratio, caeteras dirigat inferiores potentias, et ad suum moveantur imperium, tunc insurgit quaedam suavitas et perfecta delectatio virium in alterutrum, quam harmoniam vocamus: unde Augustinus dicit in tertio de Civ. Dei, quod respublica sive civitas bene disposita melodiae vocibus comparatur, in qua diversis sonis proportionatis ad invicem, fit cantus suavis et delectabilis auribus: quae proprie fuit in statu innocentiae regulata ex virtute originalis iustitiae praeter actum divinae cognitionis: unde causabatur contemplativa felicitas, et etiam modo secundum quamdam participatam virtutem in viris perfectis, ut nihil velint nisi quod regula mandat rationis, et quod Deo placet. Et ex hac quidem ratione motus fuit philosophus, assimilare rempublicam seu politiam naturali et organico corpori, in quo sunt motus dependentes ex uno movente, sive ex duobus, ut sunt cor et cerebrum; et tamen in qualibet parte corporis est operatio propria primis motibus correspondens et in alterutrum subministrans: unde hoc corpus divini muneris beneficio animari asserit, et quod summae aequitatis, nutu Dei agitur moderamine rationis: quod et apostolus confirmat in I ad Cor., ostendens totam Ecclesiam esse unum corpus distinctum in partibus, sed unitum vinculo charitatis. Ad veram igitur civilitatem sive politiam requiritur, ut membra sint conformia capiti et ad invicem non discordent, et sint omnia sic disposita in civitate, ut iam est dictum. Amplius autem: in causis et causatis, et moventibus et motis, ita videmus, quod est debita proportio ipsorum ad invicem quantum ad influentiam: quia inferiora moventur secundum superiorem motum, et superiora movent quantum est inferiori conveniens, cum natura non deficiat in necessariis. Si igitur talis est ordo superiorum ad inferiora, et e converso in qualibet natura creata, multo magis esse debet in natura intellectuali, quanto perfectior est inter entia. Si ergo talis dispositio suavitatem facit contemplando, multo magis operando. Et hinc Pythagorici moti fuerunt in caelestibus corporibus ponere melodiam, ut philosophus dicit in secundo de caelo, propter ordinatos motus quos habent, et indeficibiles, unde insurgit summa suavitas: et quia ipsa fore dicebant animata, ex hac parte eisdem dabant felicitatem. Ergo sic politice vivere perfectam et felicem vitam facit. Praeterea: ordo est parium dispariumque rerum, sua cuique tribuens dispositio, ut Augustinus dicit, duodevigesimo de Civ. Dei: per quam definitionem habemus diversum gradum in politia, tam in executionem officiorum, quam in subiectione, sive obedientia subditorum: unde tunc est perfecta socialis congregatio, quando quilibet in suo statu debitam habet dispositionem et operationem. Sicut enim aedificium est stabile, quando partes eius sunt bene sitae, sic de politia contingit, quod firmitatem habet et perpetuitatem, quando quilibet in suo gradu, sive rector, sive officialis, sive subditus debite operatur, ut suae conditionis requirit actio. Et quia ibi nulla est repugnantia, consequenter ibi erit summa suavitas et perpetua firmitas status: et hoc est proprium felicitatis politicae, ut philosophus tradit. Hos autem tales rectores civitatis, sive politiae pro conservando in pace populo, describit nobis in Exod., Iethro cognatus Moysi: provide, inquit, de plebe viros potentes, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui iudicent populum omni tempore. Et postea subdit: si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustinere, et omnis hic populus revertetur in pace ad loca sua: quasi omnia subsistant in quadam suavitate mentis, et pace temporis, ex quibus insurgit felicitas hominis, si tales sint gubernatores reipublicae quales hic ordinantur. Tales et Salustius dicit fuisse rectores Romanos: unde respublica ex parva facta est magna, quia in eis fuit domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque libidini neque delicto obnoxius: in quibus tales actus virtuosi regiminis nobis traduntur, unde perfecta et felix ostenditur politia.