Caput 24. Dividit politiam tripliciter, et unamquamque partem prosequitur, et primo qualiter in partes distinguitur integrales secundum opinionem Socratis et Platonis

Nunc igitur de his in specie est agendum, in quae, sive in quas partes, civilitas, sive politia dividitur. Quas quidem oportet accipere vel respectu totius civilitatis, cui partes integrales respondent; vel respectu sui regiminis, aut ut ad negotia ordinatur bellica: quia secundum hanc divisionem diversa sortiuntur vocabula a diversis historiarum scriptoribus et auctoribus legum. Quantum autem ad primum modum tradendi divisionem, accipere possumus superius tactam, quae est Socratis et Platonis, qui totam politiam in quinque colligebant partes: in rectores scilicet, consiliarios, bellatores, artifices et agricolas. Aliam autem, quae est Romuli primi principis urbis Romae: qui, ut historiae referunt, divisit multitudinem sui populi in tres partes, videlicet senatores, milites et plebem. Politia vero Hippodomi per tria genera hominum dicebatur et ipsa constitui, per bellatores, artifices et agricolas, ut supra est traditum. Harum autem quaelibet sustineri potest, et rationem habet. Prima enim, quae quinque hominum genera comprehendit, satis videtur conveniens. Si enim vires animae consideremus, quarum respectu nostra attenditur indigentia, unde accipitur constituendi civitatem necessitas, manifestum est dictam divisionem esse sufficientem. Patitur enim homo indigentiam respectu partis intellectivae, ut possit vivere secundum virtutem, propter quod est sibi provisa directio in agendis: ad quod ordinatur consiliativa, quae ponitur a philosopho inter intellectuales virtutes. Unde in Eccli. scribitur: fili, inquit, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. Et ideo in republica, sive in politia consiliarii sunt optima pars eius: propter quod a Plutarcho comparantur oculo, qui inter partes corporis est nobilior. Indiget etiam refraenativa concupiscentiae, sive affectivae, quae inordinata est, ut ipse philosophus tradit, unde ipsas aegritudines in septimo Ethic. appellat: et inde necessarii sunt rectores ad corrigendum hominum malitiam; propter quod et apostolus dicit, quod non sine causa gladium portat, vindex in iram ei qui male fecit. Ex qua ratione institutae sunt leges per principes et rectores, ut per philosophum patet, et ipse apostolus in epistola ad Gal.: lex, inquit, propter transgressores posita est; et iterum: iusto non est lex posita. Sunt etiam et aliae indigentiae humanae vitae, quae respondent aliis potentiis animae, ut est tegumentum, ornamentum et nutrimentum. Duo quidem prima indigentiam supplent partis sensitivae hominis; quod artificum est officium sive in aedificiis, sive in vestimentis, sive calceamentis, sive quibuscumque aliis artificialibus rebus, quae aspectum, vel auditum, vel odoratum, sive tactum delectant, vel eisdem conferunt supplementum. Sed ad indigentiam supplendam humanae vitae quantum ad nutrimentum, quod respondet parti vegetativae, ordinantur agricolae sive in pane, sive in vino, sive in fructibus, sive in gregibus, sive in armentis, sive in volatilibus, quae omnia de iure ad civitatem per agricolas deferuntur et transportantur. Bellatores autem congrua sunt pars politiae, ordinata quidem contra impulsores aliarum partium, et ad ipsarum munimen. Ad hoc enim constituitur miles in civitate, ut se pro sua patria contra hostes opponat: unde ad hoc iuramento astringuntur cum ad gradum militarem ascendunt, pro republica non recusantes mortem, ut in Policrato traditur, ubi de sacramento militis agitur. Est ergo bellator in republica necessarius, et pars praecipua politiae: quia eius officium est assistere principi pro exequenda iustitia, ut dicitur in commemorato libro, et fideliter et constanter contra hostes pugnare pro conservanda patria: et sic non solum parti politiae, sed toti, militaris gradus in republica singulariter est fructuosus. Ex quibus omnibus manifeste patet sufficientia politiae Socratis et Platonis quantum ad partes eius.